Sivut kuvina
PDF
ePub

Pelagiani et Semipelagiani dogmatis fundamenta serio convellens, ad Paulinæ et Augustinianæ doctrinæ normam hic omnia revocat: “ Nam quicunque," ait ille, “ cum apostolo Paulo, id est, oculo Ecclesiæ, et cum beato Augustino ejus sequace consonat ; in eo ignorantiæ caligo non regnat.”

Quo die ex hac vita David Menevensis emigravit Kentigernum, futura præsentientem, spiritu prophetico ista discipulis suis prædixisse refert Johannes Tinmuthensis: “Scitote quod Britannia, tanto lumine orbata, tanti patroni lugebit absentiam; qui gladio Domini, propter malitiam inhabitantium, semievaginato super illam, ne penitus usque ad internecionem extractus percuteret, semetipsum opponebat. Tradens tradet Dominus Britanniam exteris nationibus Deum ignorantibus : sed et a paganis, ab indigenis evacuabitur insula. Christianæ legis religio usque ad præfinitum tempus dissipabitur in ea: sed in pristinum statum imo meliorem, miserante Deo, iterum reparabitur." Quam religionis dissipationem prius quoque ab Ambrosio Merlino prænunciatam ferunt, de rerum Britannicarum post excessum Arthuri statu ita vaticinante: “ Sex posteri ejus sequentur sceptrum : sed post ipsos exurget Germanicus vermis. Sublimabit illum æquoreus lupus : quem Africana nemora comitabuntur. Delebitur iterum religio." Cujus ænigmatis enodationem ab Alano de insulis, si placet, accipe. “ Posteros Arthuri dicit sceptrum secuturos, id est, regiam potentiam assecuturos: sed post ipsos Germanicum vermem, id est, Saxonicæ gentis populum, exurrecturum et Gormundi auxilio sublimandum. Quem æquoreum lupum appellat; eo quod insulas maris, cum ingenti classe, rapinis et ferro vastaret. Africana nemora, quæ illum comitabantur, dicit Afrorum exercitus; servata lupi metaphora, cui in nemoribus habitatio est. Gormundo ecclesias, urbes et oppida per totum Britanniæ regnum depopulante, religio est deleta iterum : hoc est, sicuti primum in diebus Hengisti, et filiorum ejus atque nepotum, in insula Britonum pene ad nihilum est redacta; sic denuo in diebus Gormundi eveniet."

$ Secta Tinmuth.
! Galfrid. Moncmuth. lib. 7. cap. 3.

Ex Britannica vero Galfridi Monemuthensis historia expositionem suam hanc derivavit Alanus : in qua, de Gurmundo Africano, leguntur ista : “ Malgonių successit Careticus, amator civilium bellorum, invisus Deo et Britonibus. Cujus inconstantiam comperientes Saxones, iverunt propter Gormundum regem Africanorum in Hiberniam, in quam maximis navigiis advectus, gentem patriæ subjugaverat. Exin proditione eorum, cum centum sexaginta sex millibus Africanorum ad Britanniam transfretavit: quam in una parte mentitæ fidei Saxones, in alia vero cives patriæ, civilia bella inter se assidue agentes, penitus devastabant. Inito ergo fædere cum Saxonibus, oppugnavit Careticum regem : et post plurima prælia, fugavit eum de civitate in civitatem, donec eum trusit in Cirecestriam, et obsedit. Ubi Isembertus nepos Ludovici regis Francorum venit ad eum, et cum eo fædus amicitiæ inivit; et Christianitatem suam tali pacto et pro amore suo deseruit, ut auxilio suo regnum Galliæ avunculo eripere valuisset, a quo (ut aiebat) vi et injuste erat expulsus. Capta tandem prædicta civitate et succensa, commisit prælium cum Caretico; et fugavit eum ultra Sabrinam in Guallias. Mox depopulans agros, ignem cumulavit in finitimas quasque civitates: qui non quievit accensus, donec cunctam pene superficiem insulæ, a mari usque ad mare, exussit ; ita ut cunctæ coloniæ crebris arietibus, omnesque coloni cum sacerdotibus Ecclesiæ, mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus, simul humi sternerentur. Defugiebant ergo reliquiæ tantis cladibus affectæ, quocunque tutamen ipsis cedentibus patebat.”

Postrema hæc, ut alia etiam complura, non ex libro suo Britannico transtulit Galfridus, sed ex Gilda" ad verbum exscripsit; de prima illa clade ab Hengisto Britonibus illata hæc usurpante, de Caretici vero hujus temporibus, qui post Malgonem, sive Maglocunum, sub quo epistolam suam ille scripsit, regnavisse dicitur, ne somniante quidem. Deinde quis Ludovicus ille, ut de Isemberto nihil dicam, cujus hic facta mentio? Hac enim tempestate, qui eo vocitatus nomine fuerit, Francorum rex nullus ostendi potest. Ad Gurmundum autem quod attinet: “ Ambresburiensis* cænobii monachos trecentos destructos fuisse per Gurmundum paganum, filium regis Africæ,” in eulogio a Malmesburiensi quodam monacho conscripto legimus. Cirecestrenses quoque Grismundi quam ostentant turrem a Gurmundo positam fuisse credunt: de quorum urbe Alexander Nechamus,

u Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 8. * Gild. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 478.

Urbs vires experta tuas, Gurmunde, per annos

Septem. Qua “ tandem capta, et passerum, ut fertur, maleficio igne succensa, ignobili quoque tunc Britonum rege Keredicio in Cambriam expulso, totius regni dominium in brevi obtinuisse Gurmundum,” ex historia Britannica refert Giraldus Cambrensis': addens tamen, eodem “ in Galliarum partibus interfecto, Barbarorum jugum a Britannicis collis ea occasione depulsum esse." Verum in Anglo-Saxonum antiquioribus historiis, non modo de Gurmundo isto altissimum est silentium ; sed etiam captæ Cirecestriæ et domitorum Britonum integra laus occidentalium Saxonum regi Ceaulino tribuitur : de quo Guilielmus Malmesburiensis : “ Britannos, qui temporibus patris et avi (Kenrici scilicet et Cerdicia) vel prætento deditionis umbone vel claustrorum muralium objectu Glocestriæ et Cirencestriæ et Bathoniæ exitium effugerant, infesta prosecutus animositate, urbibus exuit et in confragosa saltuosaque loca hodieque detrusit.”

Anno DLXXVII. tres illas urbes Britannos amisisse, ex annalibus Saxonicis, Fabio Ethelwerdo et Florentio Wigorniensi constat: quibus et illa Henrici Huntingdoniensis adjungi poterit narratio: “Ceaulinbet Cuthwine filius ejus, decimo octavo anno regni ejus pugnaverunt contra Britannos. Tres autem reges eorum, Commagil et Candidan et Farinmagil (aliis Comeail Condidan et Farinmeil) acies in eos confertas et splendidas prælii legibus distinxerunt apud Deorham. Bellatum est igitur robustissime : victoriam vero dedit hostibus suis Dominus omnipotens, abjecitque suos, qui vane offenderant eum; et ceciderunt die illa tres reges Christianorum prædicti, reliqui autem in fugam versi sunt. Saxones vero horribiles eis facti, inter sequendum eos, tres urbes excellentissimas sibi ceperunt; Glocestre, et Circestre, et Badecestre." Tum, de altero prælio post septennium depugnato, Henricus subdit : Ceaulin vigesimo quinto anno regni sui et Cuthwine pugnaverunt cum Britannis in Fedhanlea. Pugnatum est autem perniciose et horribiliter utrinque. Cuthwine gravi multitudine oppressus, prostratus et occisus est. Victi sunt igitur Angli, et fugæ dati. Rex tamen Ceaulin rursus reparato exercitu, cum fugam sui abjurassent, tandem prælio victores vicit : persequensque Britannos regiones multas et innumerabilia spolia cepit.” Ad annum DLXXXIV. cum Saxonicis annalibus, Ethelwerdus et Florentius posterius hoc prælium referunt: quod juxta Moram lapideam (id est, Stane-more in Westmorlandiæ et Richmondiensis comitatus confiniis) Scotis Albiensibus Aidano et Britonibus Malgone imperante, commissum fuisse confirmat Johannes Fordonusc in Scotichronico. Quibus omnibus inter se collatis, sub Malgone Cicestriam Britannis ademptam fuisse colligimus, non sub Caretico, quem anno demum DLXXXVI. eidem successisse Matthæus Florilegus auctor est.

* Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 516. y Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 39, 40. 2 Guil. Malmesbur. de gest. regum, lib. 1. cap. 2. # Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 531. 534. b H. Huntingd. histor. lib. 2.

De Gurmundi quoque ætate non parva inter scriptore est dissensio; nonnullisd eum cum Galfridi Monemuthensis Guanio, quibusdam cum Guilielmi Malmesburiensis' Gudrumo vel Guthruno, quingentorum plus minus annorum spatio a se discretis, eundem esse opinantibus. In Frisiorum historia, ex Occone Scarlensi refert Johannes Ulie

© Et Georg. Buchanan. rer. Scoticar. lib. 5. in rege XLIX. d Eulog. historiar. lib. 5.

e Supra, cap.

8.

op. tom. 5. pag. 245. Malmesbur. de gest. reg. lib. 1. cap. 5. et lib. 2. cap. 4. qui Ingulpho, fol. 494. b. cst rex Godroun, quem nos Gurmound vocamus.

terpius, Hengistum et Horsum regi Frisiæ Odilbaldo anno CCCCXLI. natos in Britanniam concessisse; ut sibi cognominum Hengisti et Horsi (quorum ex Beda et probatæ fidei historicis suo loco meminimus) ulciscerentur necem. His vero etiam cæsis, milites ipsorum a Gorimondo duce Hibernico et Hibernorum quæ illum sequebantur copiis animatos, victoriam a Britannis reportavisse, Gorimondum regem sibi constituisse, eique defuncto e civibus suis unum suffecisse fabulatur. In Hollandorum chronico, Johannes Gerbrandus Leidensis, licet annos CCCCLXXXV. ad finem jam vergente imperio Zenonis Arthurum nostrum natum, et decem" post Arthuri mortem annis Gurmundum regem factum narret; tamen ad Zenonis etiam imperium Gurmundi regnum refert: “Saxones inferiores," inquit, “ cum multis paganis ex Africa et aliis diversis nationibus perrexerunt cum navibus multis tempore Zenonis imperatoris in Britanniam, id est, Angliam. Et Saxones in Anglia existentes de gente Hengisti et Horsi junxerunt se Britonibus : qui tenuerunt totum regnam, et exaltaverunt in regem Gurmundum Africanum; qui regnavit in Anglia quadraginta annis. Deinde ille Saxo triginta annis, et post eum Edelbertus; sub quo convertitur Anglia per S. Gregorium papam.'

Giraldus Cambrensis, licet ex Britannica historia Keredicii sive Caretici regis Gurmundum faciat æqualem : ejusdem tamen Gurmundi Turgesium illum Norwegum tribunum fuisse opinatur, qui nono post Christum seculo Hibernæ regnum occupavisse traditur : quæ inter se plane sunt áovorata. Addit præterea, “ Hibernienses et eorum historias scriptas Turgesium prædicare ; Gurmundum autem prorsus ignorare:” quanquam apud Dublinienses nostros, et Leighlinienses quoque Gormonis sive Gurmundi aliqua videri posset relicta fuisse memoria. Nam et in Dubliniensi civitate Gurmundi porta habetur, et suburbanum juxta cernitur prædiolum Grange-gorman dic

& Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 534.
h Jo. Gerbrand. chronic. Belgic. lib. 1. cap. 13.
i Girald. topograph. Hibern, distinct. 3. cap. 38.

« EdellinenJatka »