Sivut kuvina
PDF
ePub

HONORATISSIMO DOMINO,

NEC MINUS VIRTUTE SUA QUAM SPLENDORE GENERIS ILLUSTRI,

DOM. HENRICO

COMITI HUNTINGDONIE,

MUNDUM SUUM

SUPPLEX VOVET

MERCURIUS BRITANNICUS.

192

LECTORI

SALUTEM.

PRÆTER spem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec dilturna maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores et ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris; adeò hujus veteris mundi formam agnoscas, ut licèt alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsùs consimilenı peperisse. Prolem sæpè quidem parentis natu ram mirificè referre experientia docet, et poëta :

Qui viret in foliis venit à radicibus humor;
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Verùni mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jam ferè sermillenarium procreásse, ab omni ratione doctrinaque philosophica immanè quantum discrepat !

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus ; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exercuisset, filios produxisset ? Ipsius etiani nati, jamdudum adulti, eâdem virtute genus latè propagassent : adeò ut licèt non in immensum, in tantum tamen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores mundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Alexandros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novum intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot ante secula somniarunt Platonici ; quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivam hujus in quo degimus mundi ideam et cúvotiv, te perspexisse direris,

Qui, igitur, per tot transacta secula chimeriïs obtectus tenebris latebat humanum genus; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio quo artificio, sive optico sive magico, visui exponitur ; et, hoc opere, primim detegitur.

Ubi illud mihi in primis videtur mirandum, quòd et orbis iste et hic ejus index similem omnino fortunam subire adacti sint. Utérque enim à parente suo, quàm primùm natus, tenebris adjudicatus : utrique à conditore suo lux negata ; utrique aliunde concessa. Nullus huic Titan præbebat lumina mundo. Conditus erat, et statim absconditus : nec lur ei spectanda vel speranda unquam, nisi ab hoc in

genturus illustremodò sibimetebis patuisse

mis tener oro sudclicis ines quibres et in horis antionibuszaret, te "veges

Cujus illustre opus latentem hunc obscurúmque mundum è caligine facilè eruisset, modò sibimet ipsi lucem pariter prohibitam vindicare potuisset. Citiùs itaque nobis patuisset iste mundus incognitus, si citiùs prodiisset hic libellus in lucem.

Verùm illius author, mundique ignoti explorator, qui jam pridem Musis, quarum insignis fuerat cultor, vale dicto, ad Theologiæ sacra se contulerat, iisque jam totus vacat, hæc et nonnulla alia sua commenta Philologa luce et laude dignissima, tanquam levia aut vana aspernatus, nullis precibus induci potuit, ut permitteret in publicum erire. Excusabat, autem, se, juvenili quidem ætate ocióque Academico, hujusniodi quædam, proprii exercitii et oblectationis gratiâ, composuisse ; sed nunc, quasi nugas inutiles rejicere, abdicare, nec dignari ut suo nomine unquam sub aspectum horninum veniant.

Hinc factum est, ut hoc opusculum, verè elegantissimum ac jucun dissimum, diutiùs tenebris obductum delitesceret, et indignis caliginis vinculis teneretur, ne literatorum orbi innotesceret : donec ego, quem author ipse, pro sua mirifica humanitate, amici et familiaris loco habebat, bellissimi felicis ingenii partús infelicem sortem miseratus, omnibus modis et rationibus quibus poteram, quærebam et tentabam, ut eundem carcere suo eximerem, et in libertatem lucémque vindicarem. Cùmque probè perspexissem authoris animum adeò firum et obfirma!um, ut nullis amicorum petitionibus, rationibus, aut suasionibus à sua sententia moveretur ; nec jam spes ulla restaret, ut novus hic mundus mundo nostro recluderetur ; sanctas sanè amicitiæ leges potiùs movendas duxi, quàm ingenúos cunctorum ubique eruditorum animos dulcissimo hujus fructu gratissimáque voluptate perpetuò privandos esse.

Itaque, ut, quam ipse hinc dulcedinem gustaverim, studiosis omnibus percipiendam preberem, consilium cepi communicandi cum aliis, quod antea me solum penes crat. Sed, priúsquam auderem rem aggredi, multum temporis elapsum est. Herebam, enim, animo : quia, et audacius factum videbatur ; et charissimi viri, cujus amicitiam semper maximi nihi faciendam statueram, offensam, prout debui, metuebam. Ad postremum, verò, rei pulchritudine victus et captus, cùm eristimarem nihil damni aut dedecoris inde posse authori redundare, sed multum potius benevolentiæ et famæ, plurimum verò utilitatis et voluptatis literatæ Reipubl. necessariò manare; non potui anihi ampliùs temperare, quin, amotá omni hesitatione, exemplar hujus operis, quod ratione amicitiæ nostræ mihi erat creditum, custodia mea emitterem, et typographorum manibus traderem.

Atque, hoc tandem modo, meâ curâ industriaque, nonnullo etiam

discrimine, aperitur tibi, Lector, Novus Orbis, tam diu occlusus e obseratus.

In cujus beneficii mercedem, hoc unuin abs te peto et obsecro, ut si quid hinc gratum et jucundum perceperis, velis pro me intercedere apud authorem, quem ægrè laturum vereor, ad sedandum ejus animum, ne ob facinus admissum iniquius quid in me decernat : sed, potiùs, ut, justis adductus rationibus, factum meum benigniùs interpre. tetur ; meque in solitá sua gratiâ adhuc retineat ac conservet. Ita valeas, Novóque Mundo, quem expectas, latè fruaris.

GULIELMUS KNIGHT.

« EdellinenJatka »