Sivut kuvina
PDF
ePub

ITINERIS OCCASIO,

ET

Προπαρασκεύασμα.

QUE UE mihi cum peregrinis omnibus necessitudo quondam intercesserit, et satis norunt Academici nostri, et ipsorum libri

noi et literæ etiamnum abundè testantur: sive huc me illud impulerit Homericum,

πρὸς γὰρ Διός εἰσιν ἅπαντες

Ξεινοῖτε, πλωχοῖτε :

seu, potiùs, præter suavissimos illorum mores et ingenia, innata mihi quædam animi sitis et titillatio, à summo discendi studio profecta: neque, enim, quid illustre tulit ulla nostri orbis regio, quod me, jam tum verè Atheniensem percontatorem, diu latere potuit.

E reliquis, postquam mihi multus sermo cum meo Petro Beroaldo, Gallo, et Adriano Cornelii Drogio, Eelga, de peregrinationis utilitate subortus fuisset; in quo non injucunda legum, morum, linguarum, urbium collatio amicâ quâdam lite agitata est; "Ego verò," inquit Beroaldus, " adhuc nescio quid sit illud peregrinari. Nam si limen patrium transilire, terram tuæ proximam calcare, fretum aliquod angustiis aut flumen (putà Twedam, Rhenúmve) transnavigare, hoc sibi nomen, ut vulgò fieri solet, adsciscat: cùm tamen eodem cælo, iisdem fruare sideribus, vixque mutatam soli faciem animadvertas; non video quid in se durum, aut quid nobile, complectatur. Me jam chari parentes, et tot Montalbanæ amicitiæ, velut longiùs absentem, solicitè domum revocant: ego me, interea, vel præter abstrusiorem Socratis sententia.n, domi biennium hoc egisse puto: quantillo, enim, distat à Montalbano Lutetia, à Lutetiâ Čaletum, à Caleto Dorobernium! Sanè, ubi terram ipsam cogito, ulnam mihi fortè unam videor; cùm tabulam geographicam, latum digitum; cùm, verò, cælum intueor, nihil quicquam promovisse. Nec video qui mihi minùs Europa quàm Gallia patriæ nomen mereretur: nam, si linguarum varietatem spectes, quis nescit quot in orbe hoc Europæo provinciæ, totidem ab unâ Gallorum gente, et sono et origine penitùs discrepantia sermonum idiomata usurpari ? si mores et ingenium populi, en tibi hîc orbis, non quidem nostri, sed planè universi expressam imaginem, dum unaquæque provincia in gentis

vicinæ mores habitúsque; non secus ac polypus piscis in saxi sibi adjacentis colorem transformatur."

"Atqui nos," inquam ego, "invidemus tibi, seriò, Beroalde, quam tu tantopere contemnis peregrinandi licentiam: qui, miselli homines, testudinum more, domunculis nostris infixi hæremus; dum tu orbis totius delicias liberè intueris, et jam animo benè saturo despicis et conculcas. Si liceret mihi modò Alpinam nivem vel Pyrenæas umbras contueri, quantum ego hoc meis oculis, ocio meo gratularer! ubi quicquid viderem et audirem, documento mihi foret, recentique cognitionis accessione avidum hoc pectus locupletaret."

"Quanta sibi, mi hospes, promittunt absentes!" respondet Beroaldus, "quàmque vana spes lactat sæpe inexpertos! Ĥâc ego me opinione, domi quondam latitantem, fovere solebam; quam nunc semel meis finibus egressus, inanem comperi ac ociosam. Facilis, enim, est in tantillâ profectione satietas, rerúmque vel non antè visarum novitas opinione rarior. Ita namque parùm à nostris discre. pant aliena, ut vel ea, quæ nunc primùm oculis nostris occurrunt, nova tamen videri non possint. Et quid, quæso, est in tam probè notis remotisque parùm terræ partibus, quod homini cordato, minùs tabularum usu et peregrinorum sermone, quàm suis itineribus innotescat? Britanniam vestram descripsit Camdenus: hunc qui legerit, quidni de singulis urbibus ac villis, fluviis et quotquot uspiam cernuntur antiquitatis monumentis, aut stupendis naturæ operibus, absens disceptare possit, non minùs profectò accuratè, quàm qui singula suis oculis perlustrârit? Et quæ tandem pars Europæ, suorum laboribus ac typis illustrata, exterorum oculis minùs patescit? Mores verò populorum si quis desideret, et illi communi quâdam ratione satis noti sunt universis: neque tamen ita sibi constantes, ut singillatim possint cujusquam vel oculis vel calamo comprehendi. Audiant vulgò Galli temerarii; Hispani, arrogantes; bibaces, Germani; Britanni, Toλuρáyμoves; Itali, molles; Suevi, timidi; Boëmi, inhumani; Hyberni, barbari ac superstitiosi: quisquámne hominum ita plumbeus est, ut existimet Galliam vix quenquam prudentem, Hispaniam pusillanimum, abstemium Germaniam produxisse? Fallunt, mihi crede, qui animorum compositionem et efformationem morum ita totam cælo tribuunt, nihil ut propriæ cujusque indoli, nihil semini parentis, nihil denique educationis rationi relinquant. En tibi has ipsas Musarum ædes, sub quarum benigniore umbrâ nos feliciter hoc ocio fruimur philosophico: finge tibi ex Italis, Hispanis, Gallis, Danis, Belgis, Polonis, coaluisse pulchellum hunc studiosorum numerum: putásne majorem ingeniorum varietatem inter ipsos, quàm solos vestrates, posse comperiri? Quoquò igitur te vertas, non video, aut cur hoc tam compendiarium ac verè sesquipedale iter peregrinationis nomen mereatur; aut quid nobis istinc commodi (modò illustrium doctrinâ virorum, Whitakeri, Rainoldi, Junii adspectum excipias) itinerantibus demum emergat. Ego, certè, Draconem ac Candisium vestrates, ac Sebastianum Delcanum Portugalum, verè dixerim peregrinatos, qui totum hunc orbem, itinere quidem navali, non ita pridem permensi sunt. Neque, verò, nomen hoc invidebo

vel Christophoro Colono, qui Occidentalem Indiam, vel Ferdinando Magellano, qui Moluccas, vel Francisco Pizarro et Almagro, qui provinciam Peruanam, vel denique Hugoni Villobeio, qui terram Arcticam primus aperuisse fertur; nec illi demum quisquis fuerit, qui vel novos orbes periculosâ disquisitione invenerit, vel nuper inventos excoluerit. Et, sanè, (licet enim coram vobis tutò fateri) nescio quid mihi mens mea suggerit heroïcum, audere aliquid in hoc genere, quod et hæc ætas stupeat, et posteri nepotes gratâ semper memoriâ recolendum censeant.'

[ocr errors]

Tacuit hîc Beroaldus; et erubuit, acsi aliquid sibi vel audacius vel secretius excidisset.

Cùm Drogius, arridens leniter, "Siccine verò," inquit, "Beroalde, quod tamen ne profari quidem ausus? vel num fortè tibi spes suspensos diutiùs auditorum animos, curiosæ anxiæque inquisitionis eculeo, torquere aliquandiu? vel, denique, num arcanum hoc modestius, quod in pectoris tui intimo conclavi hactenus delituit, egressu primo tot auribus propalari timet? Quicquid sit; en tibi candidam frontem, aures bibulas, fida pectora: nusquam tutius, nusquam opportunius, tam ardui cœpti consilium prodibit in hanc lucem.'

"Pol, tu malus es interpres silentii," respondet Beroaldus, "quin illud potiùs conjecturis tuis ultrò' immisces, Drogi: quòd, cùm res magnæ non sine magno apparatu longisque præfationum ambagibus, ut viri principes non sine numeroso stipatorum agmine, prodire soleant; ipse rem longè maximam, unius anni prolem, derepentè absque omni præmonitione nudam in medium protrusisse visus sim. Consilium, quidem, istud vobiscum communicare, jam mihi olim ab initio certò decretum erat: quod, tamen, gradibus quibusdam facere volui, et non sine opportunâ animorum præparatione; sine quâ, novi quàm ingrata et insipida videantur, etiam quæ prudentissimè sunt instituta. Nunc, verò, rem totam, ni suspectum vobis velim amorem meum, intempestivo sermone præcipitare mihi necessum video. Faciam, igitur, herclè, citiùs aliquantò quàm sperabam; sed non minùs profectò lubenter: fingite vos, modò, ne quid desit, longam pópariv, quam ego mihi proposueram, ordine suo antecessisse. Ægre me semper habuit, quod in tabulis geographicis usque mihi occurrit, "Terra Australis Incognita:" et, sanè, quis hæc, non planè excors, sine tacitâ indignatione legat? Nam si Terram esse norunt, si Australem, quomodo tandem Incognitam asserunt? et, si incognita sit, quìd mihi illius formam, quid situm unanimes geographi depinxerunt? Ignavi homines, qui quod esse aiunt, se tamen ignorare fatentur! et quousque tandem desides nescire non pigebit, quod à nobis cognosci quadantenus profitemur? Certè, si nemo unquam Fragilem truci

Commisisset pelago ratem *,

non deforet nobis aliquid, quo pertinacem hanc (quam nos, boni viri, neutiquam dissimulamus) inertiam excusaremus: nunc, verò,

*Horat. lib. i. Od. 3.

cùm undique mare pateat ac tellus; nec quis ferè sit è plebe nautarum, quin ventos, freta, syrtes, portus totius orbis catè norit; apage hanc nimiùm supinam ætatis nostræ socordiam, vel timorem certè plùs quàm fœmineum, et inanem vroíav, quæ nos alio orbe spoliat non invitos. Nam quod præterea velum obtendemus huic inscitiæ quid dubitamus? quid formidamus? umbras? nos ipsos? Ibi cælum est: ibi terra: sunt proculdubio et homines, fortasse nostris non parùm cultiores. Quis inter Chinenses tantum acuminis solertiæque expectâsset? quis tot artes, tamque multijugem rerum omnium scientiam? qui, dum nos Musas omnes in hoc Occidentali gurgustiolo inclusas putamus, rident, nec immeritò, quicquid uspiam præter se hominum est: aiuntque se solos verè oculatos; Europæos, unioculos esse; reliquos, quotquot sunt, mortales, cœcutire *. Vel, si nemo sit, turpe est sapienti queri solitudinem, turpe metuere. Ista sæpe meditanti ingenuum mihi quendam calorem flammámque in hoc pectore excitavit indignatio; atque hinc orta, quod ab aliis neglectum video doleóque, magnamina vulgóque altior audendi cupiditas."

"Magnum quiddam," Beroalde, "moliris," inquam ego; "et vix operæ mortalis: in quo quicquid fiat, gratulor tibi mentem hanc sanè altam, et te dignam. Sed oportet meminisse, res magnas, quæ, te judice, sine multis verborum præludiis proferri non debent, ut feliciter suscipiantur, majore quidem cogitationum apparatu indigere. Satin' ergo proposuisti tu tibi facinoris tanti pericula, sumtus, difficultatem, spem, exitum, omniáque inter se collata, æquâ judicii trutinâ probè librâsti? Cælum est, inquis: at quod tu, fortasse, vix, præ continuis tenebris, intuebere. Terra est: quam tu, fortè, ob serpentum ferarúmque frequntiam, calcare non audebis. Homines sunt: at quorum tu consortio carere malles. Quid si te Patagonius aliquis Polyphemus medium discerpserit, et jam palpitantem adhuc sentientémque devorârit ; ubi nunc es audax orbium indagator? Cogitare ista, quidem, tutum est: cane, si sapis, experiri."

"At tu nescis," respondet Beroaldus, "nescis, hospes, ex adverso meæ terræ incognitæ jacere Promontorium Bone Spei. Audendum, scilicet; et sperandum. Illa periculorum spectra terrent imbelles animos, excitant generosos: quorum si habenda esset ratio, nulla nobis regio, nulla urbs, aut domus præter nostram, pateret. Hanc unam ob causam quamdiu latuit Americanus ille orbis; et adhuc credo latuisset, ni Deus nobis serò Columbam cælitùs emisisset, quæ olivæ ramulo ex hâc terrâ decerpto, doceret nos aliquid præterea superesse terrarum, quod undis parùm submergeretur: cujus quàm celebre sanctúmque gratæ posteritati nomen haberi solet! imò, quamdiu terra erit, circumferetur illius effigies, quam nos, non sine honore quodam stuporéque, intuemur: neque sanè mihi minùs honorificum sonat, " Inventor Orbis Novi," quàm istius "Expugnator." Quidni nos idem beet successus, eadem gloria? Neque profectò parùm mihi acuit animum non obscurum illud satísque de

Proverb. Chinensium.

cantatum Senecæ Tragœdi vaticinium, quod a nobis adhuc restat adimplendum:

Venient annis

Secula seris, quando Oceanus vincula rerum
Laxet, et ingens pateat tellus.

Quid de itineris instituti exitu clarius dici potuit, aut felicius?" Hic, interpellans Drogius; "At cave," inquit, "Beroalde, tam altæ structuræ adeò exile et angustum substernas fundamentum. Columbus ille tuus, quicquid tragicus vates hariolatus est, jam olim præstitisse dicitur. Hæc sera sæcula sunt. Patuit, jam dudum, ingens Americana tellus: Quid tu aliam somnias ætatem, terram aliam?"

"Scio quàm popularis hæc sententia sit, dubito quàm vera," inquit Beroaldus: "et, ni fallor, efficiam ut vel tu planè falsam fateare, vel istud vaticinium fuisse perneges. Nam, ubi futuri temporis omne vaticinium sit; quid si palam evicero Indias Americanas sæculis prioribus innotuisse? ut, hoc modo, Seneca non tam futurum præmonere, quàm quid ab aliis ante se factum docere videretur. Nec quid mihi magis persuasum est, quàm aliquam Occidentalis hujus terræ partem, illam fuisse auream Ophyram, quam Salomonis et Hirami classis trienni navigatione non semel lustrâsse fertur. Etenim, ubi quinque mihi occurrunt pugnantium hâc de re autho rum sententiæ; prima Rabani Mauri et Nicolai Lyrani, quæ in Orientali Indiâ ponit Ophyrinam terram; secunda Raphaëlis Volaterrani, etiam et Abrahami Ortelii, quæ hanc Solafam statuit in Oceano Ethiopico insulam, ex incertâ Ludovici, nescio cujus, Veneti relatione; tertia Gasparis Varerii quæ quicquid uspiam terræ Pegusio, Malacca, Sumatra, continetur, hoc nomine indigetat; quarta Francisci Vatabli, cui, teste P. Martyre, suffragatur Columbus, quæ insulam Hispaniolam; quinta, denique, Postelli, Goropii Becani, Benedicti Ariæ Montani, quæ Peruanam hanc fuisse regionem confidenter statuit: ultimæ duæ, reliquarum longè verisimillimæ, pro nobis faciunt ambæ; quarum utra vicerit, ego, quod volo, pariter evicero. Et sanè, quod ad priores duas, illas ita planè sustulit G. Varerius, ut quicquid ultrà adtexero supervacaneum fuerit. Superest, ut quod ille aliis, ipse illi vicissim operæ navarem; docerémque Sumatram et Malaccam, Auream Chersonesum, perperam ab illo cum Ophyrinâ regione confundi. Satis quidem docent sacræ paginæ classem hanc Tyro-Judaicam, integrum triennium huic itineri insumpsisse: at qui à Mari Rubro ad Sumatrain navigant renavigántque, totum iter decimo mense, aut ad summum integro labente anno, conficiunt. Quæ hic analogia temporis? quæ species æqualitatis? Quid pro se heîc Varerius? fortasse, navigandi artem nondum adhuc tam plenè cognitam fuisse, quàm nunc pridem seris Lusitanorum laboribus; perque hoc tam cæcum et erroribus undique patens elementum, rudes adhuc nautas cursum fortasse parúm rectum instituisse. At unde tandem, mi homo, hæc Salomoni remotissimæ terræ cognitio? Cælitùs, credo, dices. Et sanè credo cælitùs, unde et cætera. Age, igitur: qui regionem auriferam esse

4

« EdellinenJatka »