Sivut kuvina
PDF
ePub

doceret, et adeundi etiam consilium suggereret, an viam non monstraret identidem? Adde quod certum hîc semper itineris spatium statuatur: non citiùs unquàm rediit onusta classis, non morata diutiùs: quod unum maximam longinquitatem loci, non incertos nautarum errores prædicare videtur. Sed et nomen ipsum adhuc clarè pro nobis loquitur : inverte modò literam unam *, sonus idem est nominis utriúsque. Increduli mihi jam planè videmini ac pertinaces, nisi terram hanc Indicam diu ante Senecæ secula satis exploratam fuisse mecum fateamini.”

“ Vicisti," inquam ego, “ Beroalde, scilicet; et jam tempestive triumphum agis. Esto sanè Salomonis sapientissimi regis operâ auream hanc regionem è tenebris prioribus erutam fuisse, classique suæ jam tum patuisse; hinccine sequuturum speras toti terrarum orbi æquè fuisse cognitam etiam remotissimis illis gentibus, quibúscum nihil unquam cum Judæis commercii intercessit? vel, quod multo difficilius est, ejus memoriam ante sera Romanorum secula non potuisse interire? Id, verò, si factum concesseris, actum est de opinione tuâ, actum de vaticinio."

“ Sed non ita facilè succumbo, mi hospes," respondet Beroaldus; " cedóque hisce rationum vanis umbris. Imò, potiùs pedem mihi fortiùs figit hæc tua tam opportuna dubitatio. Non, enim, planè silent, indices veritatis, historiæ; sed Ophyrinæ hujus terræ cognitionem ad Romanos usque nepotes propriùs deducunt: Nostris inter Salomonis ævum et originem Carthaginis, centum quinquaginta plus minùs annos elapsos: at, verò, Carthaginenses, teste Aristotele, (quod nec in ipsâ urbis infantiâ factum crediderim) insulam hanc (nec quæ alia potuit esse) ultra Gades, in Mari Atlantico sitam, post diuturnam navigationem repererunt; legémque tulerunt (quæ ratio est, insulam luculentissimam, ditissimam, nec à Pænis cultoribus occupatam, nec orbi reliquo tam vulgò cognitam fuisse) ne quis suorum illò deinceps commigraret; veriti, scilicet, ne amæ. nitate ac opulentiâ loci pellecti cives, aliam istic Carthaginem, patriâ sede derelictâ, meditarentur. Quod cùm à Penis Græci acceperint, quis dubitaret ab utrisque Romanos didicisse? Credite nunc, si vultis, amici, ac tam claræ veritati mecum adstipulamini; vel, si mavultis, hæsitate. Mihi certè persuasissimum erit, latere adhuc Senecæ tellurem ingentem; nósque modò audetis ac satagitis, felicissimos exploratores etiamnum expectare. Ecce nunc venio, mi orbis, post tot vota, post tot moras : venio, inquam, spe plenus et fiduciâ; et vel te mundo, vel cadaver hoc tibi, audax impertio. Agite, verò, socii, si quis manet adhuc calor priscæ virtutis, si qua præclarè merendi ambitio, audete hoc facinus : estote mihi comites itineris, compotes fortunæ. Apage frigida illa pectora, quibus nil sapit, nisi quod nihil præ se ferat periculi, nihil gloriæ; quibus nullum placet sepulchrum non suâ obtectum glebâ. "Esuriemus: sitiemus: ægrotabimus : moriemur:” Ignavæ voces, indignæ philosophis ! indignæ peregrinis, alterius mundi disquisitoribus, contemptoribus hujus! Nihil, profectò, deest, præter animum. Si viri estis, sumite hunc vobis, et erigite: cone

[ocr errors]

tráque imbelles opininum impetus obfirmati, accingite vos ad hoc iter; fortasse, jucundum; certè, præclarum, perque multos viarum anfractus rectâ ducens ad immortalem gloriam. Sin minus, sedete domi, desides et inglorii. Inveniam ego alios consilii mei fautores sociósque; quibus vos fortassis auspicatissimum cæpti hujúsce exitum serò invidebitis.”

Dixit: vultúque paulum commotiore nos intuens, conticuit Be. roaldus. Neque non parùm nos movit, tam vehemens cordati juvenis oratio (cujus ego vix clausulam è mille unam numero), simúlque rerum novarum ac gloriæ sitis. Quid multis ? Neque opus est quid hic dubitarit, ille dixerit, fecerit alter, paraverimus omnes seorsim percensere. Diem statuimus: navim conscendimus Phan. tasiam: solvimus portu; non, tamen, sine hâc canditione humanitatis pariter et officii, ut suos quisque in viâ salutaret, salutatisque valediceret.

Jamque ubi post triduum ad Belgica litora appulissemus, post septimanam ad Aquitanica, surripuere mihi Delphensis villa Dro. gium, Mons Albanus Beroaldum; utrúmque, sanè, invitissimum: méque, vel & PUNTOV &bulari, meorum cachinnis post tantam expectationem propinandum; vel solivagum viatorem innumeris ignotísque periculis miserè obtruserunt.

Neque, tamen, bæc me terruit insperata solitudo. Perrexi alacer: postque biennium Insulis Fortunatis, litore Africano, Monomotapensi terrâ ac promontorio à tergo relictis, nigellum Crapuliæ caput salutavi.

142

LIBER PRIMUS.

CRAPULIA.

CAP. I.
Regionis situs.

CRAPULIA * regio ampla; luculenta, quod ad situm: a septentrione, Oceano Æthiopico; ab oriente, Locaniâ t et Viraginiã; ab austro, Moronià I Felici; ab occidente, palude Tryphoniâ $, terminatur: in eâdem ipsâ orbis parte, in quâ monstrosissimus ales RUC || elephantum integrum unguibus suis rapiens deglutiendum, a 'neotericis geographis depingi solet.

Gleba nimis feraci : cælóque nimiùm benigno fruitur; et cujus ego, non sine tacicâ quâdam invidiâ, sæpius misertus sum, quòd in. colas non habeat frugi melioris.

Longirudine, quidem, ad gradum 74. Latitudine, verò, ad sexaçesimum porrigitur. A Capite Bonæ Spei 11 grad. distat; totiqur frè Africæ ex adverso jacet.

Todas vulgò provincias tribuitur, Pamphagoniam et Yvroniam: qurum altera, magnâ quidem ex parte ejusdem et longitudinis et la itudinis est, quod ominosum nemini videatur, cum nostrâ Britannii; altera, vero, cum utrâque Germaniâ. Utraque eidem principi, iisden legibus subjicitur; nec moribus, nec ingenio, nec habitu adeò vissiinilis.

'* Notat Crapula vitium, unde nomen huic regioni inditum, alteri scilicet ebrie. tatis excessu proprium: xpainaan enim Græcis, vel à xapny s ráan “ lucta capitis;" vel OTÒ TUTÒ xpnvoy wonaco Jat, quòd caput vertigine quâdam concutiat vinum resinatum præsertim, ut Plin. l. xxi. c. 2. vel á TO TÔ anno, quâ voce Poetæ, uti Phocyon ait, vinum significant, vulgò tamen qui vel cibo vel vino se ingurgitant 6 crapulari” dicuntur. Hinc nos terram hanc in duas provincias partiti sumus : Pamphagonia, nota vox, gulones edacissimos complectitur; Yyronia, à Gallicâ voce “yvre” vel“ yvrongne," quæ ebrium significat, “fungos ebriosos."

+ Locania Hisp. luxuriam significat; Crapulia proximam, quoniam qui Genio nimis in-lulgent, in libidinem procliviores sini; “Sine Cerere et Baccho &c."

1 Moronia huic adjacet, quoniam γαςήρ παχεία μη τέκνα λεπτήν φρένα, vert Poeta.

& Rationem nominis sitûsque quære in descriptione Laverniæ.
Il Qui Genius hujus loci perhibetur, propter voracitatem incredibilem

[graphic][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« EdellinenJatka »