Sivut kuvina
PDF
ePub

more: tum, quòd uti conjectabar, paulò laboriosius sit, neque prorsùs careat periculo, ob inæqualitatem lapidum pedes altiùs elevare ; tum, uti sellæ senatoriæ faciliùs promoveantur: neque, enim, pedibus unquam, aut equis, aut verò lecticis, ponderis causâ, forum petunt, vel publica convivia ; sed sellis quibusdam amplissimis, rotularum quatuor gyris, hàc illàc trahi solent ; præsertim, hoc modo domum sedilibus suis affixi nutantes spumantésque reducuntur.

Ad quatuor urbis rotundæ portas, totidem, suis vicibus, indies sedent senatores. “ Buscadores *" appellant ; intrantes et exeuntes quosque sedulò exploraturi : exeuntes, quidem, num fortè jejuni prodire ausint, quod ex ventris distensione facillimè conjiciunt; reque jam comprobatâ, reos duplici cænâ mulctant : intrantes, verò, quid secum ferant reduces : nec, enim, licet cuiquam, aut non pleno ventre exire, aut redire non plenâ manu.

Singulis mensibus quod ex legis præscripto illis non herclè reluctantibus indicitur, stata agitant convivia, quibus præstò sint oportet omnes urbis senatores, de publicis negotiis finito jam prandio, nec enim licet impranso cuiquam ferre suffragium, deliberaturi. Pythonos-Come + prætorio nomen est. Sedem suam quisque novit ; et matulam habet, in arculâ sibi propriâ reconditam. Ubi, postquam se vino calidissimo et acrioribus condimentis paraverint, suo quisque ordine discumbunt. Cupedia delicatiora in primâ mensâ semper apponuntur : stultum, enim, putant optima ferculorum non maximo appetitu devorare. Nec illis licet, quod nobis usitatissimum est, apros, oves, capras, agnos, varias in partes dissectos apponere : sed, quod à veteribus fortè Romanis didicerunt, integra animaliâ machinis quibusdam patinariis, quales apud Petronium legisse memini, sudantes ministri apportant. Ante sex horas nemo surgit sine piaculo : diu, enim, et paulatim esitant bibúntque; ob eandem planè causam, quâ fretus ille olim famosissimus heluo I collum sibi gruinum optâsse fertur. Discedendi, verò, tempus hinc metiuntur: ostium habent in prætorio, satis vel amplissimo jejuni hominis abdomini accommodatum ; per cujus angustias intrant adventantes convivæ : illàc tentat quisque, finitis jam epulis, exire : si hæret, aliorsum emittitur; quòd si æquè facilè ac pridem jejunus evaserit, moram illi imperat Morum Magister, et introductum denuo quamlibet invitum cogit discumbere, donec exeundo non sit: cujus quidem exemplo Wilfrediam acum, lepidum examen sanctitatis, Catholicis hodiernis innotuisse putârim.

Hortos ibi habent multorum profectò jugerum : sed invenustos; quique ultrò cedant Adonidis, Alcinoi, aut verò etiam Langianis. In quibus frustrà es, si espectas areolarum nitelam et ordinem, aut pulcherrima florum pigmenta : consita hîc potiùs cernes omnia ra.

* Hisp. Inquisitores.

+ Locus in Asia, ubi primo adventûs sui tempore advolant ciconiæ ; et eam, quæ ultima advenit, laniant. Plin. lib. x. c. 23. Idem Solinus, alii perperam Phririonis-Cumen legunt, ex Strabone.

Philoxenus, ut Arist. in Ethicis.
S Olim nostratibus in “Castro de Bever."

phanis, allio, bracteolis, muschatísque melonibus, quos hinc petiit lautior Italia; quantum epulum possit centum dare Pythagoreis.

Illic videres frutrice nobili caules,
Et utrumque porrum, sessilésque lactucas,
Pigròque veniri non inutiles betas *.

Sed et Ptochæum hîc publicum est : in quo quotquot hydropem, aut podagranı, aut asthmaticam passionem edendo ac bibendo contraxerint, de publico aluntur. Sed qui edentuli jam facti sunt præ senio, vel temerâ et incautâ masticatione, in Sorboniam Insulam relegantur.

Habet quidem, mancipiorum instar, vernas plurimos quisque ditiorum ; agris, hortísque colendis, vilioribusque officiis deputatos : qui, tamen, ubi ad justam magnitudinem pervenerint, donantur libertate.

Si quis è nobilissimis regni proceribus crapulâ interierit, is demum (putà totus è selectissimis dapibus condatus) servis propinatur deglutiendus, neque fas est tot delicias tam supinos perdere.

Viri ad miraculum crasso corpore, obesóque ; neque ille dignus est quem clauso labello salutes, cujus mentum ad medium usque pectus, omentúmque ad ima genua vix dum propendeat. Nec aliter se habent fæminæ : quarum formam Italæ aliquantulum, sed maximè omnium Barbaricæ t, imitatæ sunt: ut ne nubere quidem permittantur virgines, donec, publico examine facto, mammas suas mento parùm demisso contigisse viris constiterit.

Nudi ferè omnes incedunt: neque vestis illis curæ. Solis magistratibus, quique notæ melioris, togis uti licet, ex illorum pecorum coriis, quæ soli suis ipsorum faucibus vorare uno accubitu potuerunt. Singuli, tamen, cultellum unà cum latissimo cochleari dextro brachio appensum gestant. Ante pectora modò, juxta Virgilianum illud “sola ferunt consis mantilia villis;" quibus, ne quid pereat, guttulas decidentes excipiant; oráque abstergeant : illa, verò, usu nimio læviora ne an nigriora fuerint, vix judicârit oculatissimus spectator.

Tardissimo sunt ingenio, et ad omnes scientias ineptissimi : qui, tamen, quot curant artes, callent.

Scholæ tantùm illic aperiuntur popinatoriæ ; in quibus omnis juventus edendi, bibendi, scindendique scientia statim & Stanwy erudiri solet : quibus Archisilenius quidam, exquisitissimus heluo, tunc temporis præficiebatur ; prælegítque, grammaticæ loco, fragmina quædam Apiciana I. Instar bibliothecæ, publicum est cantharorum repositorium ; in quo omnes scyphorum ordines gradúsque, per certas classes, disponebantur. Pocula, fercula libri sunt; minora, tyronibus ; adultis, majuscula: huic cyathus, triens illi, alteri sextarius; gallina huic, illi anser, tertio agnus, apponitur aut perna.

• Mart. lib. ii. Ep. 47.
t Barbaræ fæm. catellos edunt, pinguescendi studio,

Test, Suidas hunc libros de gulâ scripsisse.

Neque unquam feriandi datur licentia, donec totum quisque pensum absolverit. Quòd si qui septenni ingluvie parùm profecerint, exulant illico in Famelicas Insulas; neque fas istìc morari diutius : quin et huc relegantur medici, et quisquis diætam cuiquam præscripserit.

Quisquis ægrotat, quantumvis refragante Asclepiade, radiculam edit, quod jubet Celsus; et paulum calidæ imbibit, vomitat, et purgatur illico : quodque egeritur hoc modo, res fisci est.

Ferina caro maximis ibi in deliciis; quam, tamen, venatione captare nequeunt: retibus tantùm ac laqueis damas ad se ultrò venientes implicant. Sed et suem animalium omnium et utilissimum reputant et optimum *: sive ob quandam morum similitudinem, quam norunt mensæ soli à naturâ comparatam ; sive quòd cibo non herclè lautissimo saginata, omnium nutriat impinguétque citissimè.

Quis, denique, crederet cum tantâ rerum profusione parcimoniam posse consistere ? quam, tamen, (hîc fateor pessimè locatam) in minimis quibúsque frustulis, ossibus, micísque servandis, observavi maximam. Ideo canes non alunt, non felem, non accipitrem, nec quid præterea carnivorum : imò, cùm quis columbam capúmve sibi parari curat, grana jam cruda et in imo ejus ventriculo diu sepulta erui jubet, et reliquis apponi; quod ab illis Veneti hodierni opportunè didicerunt.

Quinimo si quis ad putredinem usque vel tantillum cibi apud se servârit, statim religatur ad palum : excepto quòd ferinam licet reponere, donec lanugine quâdam obducatur ; et, quod vix præ nauteâ memorare possum, caseum vulgò, tam diu servent, dum tutus in vermiculos resolvatur, et tum demum viva animalcula ipsam putidissimi cibi putredinem, paulo sacchari adspersa, nimis avidè vosant delicatissimi epulones; quem sanè pessimum morem demiror Germanos inferiores istinc mutuatos.

Fluminibus abundat regio; quæ incerto motu fluunt refuúntque, pro egestionum infinitâ copiâ : sed semper ineunte Januario, et Februario exeunte, ripas prætergrediuntur, et minantur vicinis pascuis.

CAP. VII.

Bella Pamphagonum. Cum duplici quidem hoste Pamphagones ärwovdov zónemov gerunt; Insularibus Famelicis sive Hambriis, et Frugionjis. Mi non procul siti ad Occidentem in Æthiopico Oceano, ut suo loco narrabimus : hi remotiores aliquantùm, interpositâ Moroniæ parte maximâ, aliquâ Viraginiæ.

Narrant historiæ Hambrios, inito cum Larciniis fædere, terram

* Plato Comic, apud Clement. Alexandr. Stromat. 7.

hanc invasisse sæpius, semel verò vicisse : quo tempore incolæ sylvis et caveis quibusdam subterraneis miserè sese abdiderunt : donec loci numina, precibus illorum votisque tandem commota, novam gentem suis ipsorum faucibus interemissent; tantum, enim, ipsi post tam subitam mutationem ingurgitarunt, uit, morbis inde contractis, ad unum omnes intra triennium ultrò perierint.

Sæpe etiam, sed frustrà, pedem hîc suum figere tentârunt incolæ veteres, Frugionii ; qui, tamen, uti fortuna deteriorem plerunque in partem vergit, nimiùm felici Pamphagonum successu repulsam passi sunt.

Ad bellum prodeunt; anteriore quidem parte, nec enim se possunt fugâ liberare, coriis bovillis, pellibúsque lanigeræ setigeræque pecudis, villísque caprinis induti : ut armentum tibi aliquod à longè intuenti adaquatum duci videretur. Verubus furcisque culinariis armati ferè omnes: sunt, tamen, qui balistas arcúsque è boum maximorum costis gerant.

Sed Yvrones, nati magis ad bellum, mutuas, ubi opus est, istis suppetias ferunt: sine quorum opportunis auxiliis, Pamphagones, proculdubio, diu antehac succubuissent.

CAP. VIII.

Ucalegonium, urbs libera. SED adhuc intacta mihi, non tacenda tamen, Ucalegonium *; libera civitas, ditionis amplissimæ, in ultimis Planitiei Lecanicæ finibus, Moroniam versus, constituta : quâ nullam ostentat Pamphagonja, vel magis antiquam, vel stupendam magis : cujus, uti fertur, cives quovis monacho feliciorem vitam degunt; quippe suppetit istis quicquid usui esse possit abundè.

Inprimis, munitissima est ipso situ loci, planèque inaccessa; ut inanes hostium insidias et incursitationes meritò ridere possit: insidet, enim, altissimæ rupi maximèque præcipiti, per milliaria Ger. manica decem continuatæ; per cujus cavam vallein Oysivium, flumen an stagnum nescio, lentissimo pede serpit f. Unicus tantum patet incolis ascendendi locus, via unica: nec illa gradibus quibus. dam, uti fieri solet, sinuosis ; sed, qui puteorum mos est, demisso fune ac corbe vimineâ.

Alimentum istis suppeditant aves huic loco peculiares, nec visendæ aliàs. Gutiges vocant accolæ; fulicis non absimiles:. idque triplici modo : nam, præter carnem suam et ovorum congeriem, maximâ piscium copiâ, prolis enutriendæ gratiâ nidos suos instruunt indies, ferèque obruunt; quin et foco perenni inserviunt aggesta ista

* Villa ociosa, Ucalegon ille Virgilianus, dictus ab xx åréywy, " parùm curans ;" ur nos olim docuit noster Dunæus in suis lectionibus.

† Hæc ferè omnia cernantur in castello quodam apud Scotos.

rum nidis virgulta. Quid ultrà desideres ? etiam plumis mollissimâque harum lanugine lectos sibi conferciunt cives.

Pars interior vitem producit generosissimam, lætámque segetem: nec quid aliud est, quod Ucalegones vel non habent, vel non curant.

Hîc ergo incuriosissimè agit ætatem populus; vel, Apuleiano sensu, verè incuriosus *: cænant, dormiunt, surgunt, prandent, recumbunt. Exulant, lege Sybariticâ, non modò Galli omnes, sed et omne genus artificum : agricolas, enim, soli hîc agunt porci, quod antiquitùs factum Ægyptiis; nec reliquis est opus. Sunt, tamen, ditioribus ministri: quorum alter expergiscentis oculos aperit lentâ manu; alter edenti ventulum facit fabello; alter frusta hiantis ori immittit; excipit alter urinam; alter cingulum solvit nectítque : domino sat est ingestum ori cibum mansitare, digerere, egerere.

Sub Ucalegonii præsidio delitescunt et aliæ urbes, iisdémque fruuntur privilegiis, Lirona † et Roncara I; nisi quòd ferè semper dormiant cives, et, quod de ursis Plinius, tam gravi somno preman. tur, ut ne vulneribus quidem excitari queant; mirúmque in modum hoc veterno pinguescant.

CAP. IX.

Leges Regni. PYTHONOS-COME prætorium, profectò amplissimum et fenestris un. dique patentissimum, in ipso propylæi frontispicio, aureis literis scriptum, exhibet Exconn nai Táže S. Mediæ verò columnæ appensas sacras legum tabulas; in hanc ferè sententiam :

1. Movoritid scelus esto.

2. Ferculum paterámve plenam qui femerè dejecerit, vasculum juris brevissimo cochleari, ad talos positum, rectus absorbeat.

3. Nemo solus edat, ne privato domicænio impunè violet mensæ aut leges : in plateis discumbunto cives, aut propter fenestras undique adapertas. - 4. Integras quatuor horas quisquis à somno jejunaverit et de. fraudaverit genium, bis cogatur cænare.

5. Ore jam pleno, recto dignito respondisse sat esto.

6. Læsæ majestatis reus fame pereat: culpæ levioris dente mulctator.

7. Coquorum quisquis ita malè tractaverit opsonium ut edendo non sit, palo publico suffigatur: juxta quæ appendatur caro semi

[ocr errors]
« EdellinenJatka »