Sivut kuvina
PDF
ePub

cruda vel semiustulata, donec misertus quis famelicus spectatorum totam comederit.

8. Eructare non liceat modò, quod Cæsarum nonnulli decreverunt *; sed honori sit: quique maximè viriliter, clarè, et strenue ructaverit, symposiarcha proximi convivii ordinator.

9. Quisquis t, dum cingulo tentatur, spiritum continuerit, inhabilis ipso facto redditor; et per totum diem jejunus carceri damna- , tor, ita quidem cancellato, ut reliquos proceres possit epulantes contueri: quod supplicium nonnullis fuit capitale.

10. Quantum quisque comederit, commensalis hebdomadatim ad prætorem deferto; ut, si præscripto minùs absolverit, pænas, quibus dignus est, luat.

Qui levissimè peccaverint diem totum carceri includuntur, quem illi Templum Famis appellant: contrà quàm nostrates suum oth na! Illud extra urbem positum, ut Æsculapii apud Romanos: non salubritatis gratiâ, quod de illo Plutarchus; sed ne istuc damnati vel aurà culinariâ vescerentur: cujus parietes vivis omnium ferculorum figuris, quæ frustrà moveant captivorum appetitus, accuratissimè pinguntur; unde Cubicula Meditatoria petiverunt hodierni Jesuitæ.

Nummis non utuntur: neque, enim, tanti faciunt mortua hæc et insipida metalla; sed, quod antiquitus factum docet Aristoteles 1, solâ mercium commutatione venditiones emptionésque rerum pera- . gunt. Ita duo passeres, sturno; sturni duo, turdo; duo turdi, gallinâ; gallinæ duæ, ansere; duo anseres, agno; duo agni, vitulo; vituli duo, capro; capri duo, vaccâ, valere solent: quod et in oleribus piscibúsque fit, stato quodam pretio : nempe id unum curant ædiles, ne quis aut malas merces obtrudat emptori, aut debito plus exigat.

CAP. X.

Religio Populi. Jovem horrent: quòd, illo tonante, vinum acescat; et quòd, imbre intempestivo, fruges suffocet.

Tempori Deo, putà rerum omnium edacissimo, ædes illîc yidi structas eleganter: in quibus Saturnus, filioruin suorum tumulus, arte inirâ cælatur.

Pridie cinerum sacra faciunt Genio Loci, cujus ferè solius agnoscunt numen: qui, formà maximi voracissimíque alitis (Ruc appellant incola) conspicuum se præbet quotannis, expectaturus suorum Fota. Huic illi crudas offerunt hecatombas, hoc modo.

Vasta planities Lecanica est, ab australi parte montibus undique circumcincta. Huc convolant, certo die, incolæ ad uuum omnes; ducúntque secum innumerain vim omnis generis pecorum, jumen

* Sueton. Claud.

f. Rationem hujusce legis quære capite sequente.

torum, alitum. Elephantos, rhinocerotes, camelos, quos in hunc diem saginant (neque aliter moris est tam inutile genus animalium servare aut pascere) boves procerissimos, apros, oves, capras, quin et aves quotquot sunt nudas atque deplumes; quasique includunt in spatiosissimam hanc caveam. Ipsi, per montium latera, velut theatri alicujus gradus ordine dispositi, flexis genibus expectant sui numinis adventum.

Tandem, ingenti clangore, ac confusissimo strepitu et ronco, à longe conspicias sacrum alitem, adunco rostro, falcatis unguibus, oculis micantibus, mirâ catervå harpyiarum, corvorum, vulturum, accipitrum undique stipatum. Advolant horrendo stridore ; et jam, ad instar densä nubis, vallem subjacentem numero et pennarum umbrâ tegunt, solémque et cælum adimunt. Ter circumvolant planitiem, dum incolæ exclamant, precantur, tremunt, gratulantur.

Dux avium animadvertit sibi prædam; et, ex toto agmine, seligit quicquid palato maximè arriserit. Nunc duos boves, nunc elephantum rapit. Dein statim alites reliqui, pro suo quisque modulo et appetitu, in reliquum agmen irruunt: hunc vitulo, illum agno, apro alium, alium ansere vel cygno videas onustum. Quo subinde facto, omnes, non sine canorâ populi acclamatione, avolant *, et intuentium oculos effugiunt.

Quicquid superest, quod sanè plurimum ut sit necesse est, illo ipso die à populo istic discumbente consumatur jubet pietas : quo sic se nimiùm replent, ut, per dies ferè quadraginta, carnem fastidiant; et exinde piscibus, sed sumptu longè majore vino coctis.conditísque, et dapibus Golosiniis, vescantur; cùm ut se recreent aliquantulum tantâ ferculorum varietate, tum ut eo acriore animo carnem diu neglectam aggrediantur. Unde religiosam Quadragesimæ observationem in regionibus Pontificiis etianınum crediderim invaluisse.

CAP. XI.

Electio Magni Ducis.

Festino ad palatium Magni Ducis: quò me duxit meus Genius feliciter, illo ipso die, quo novus princeps, pro more regni, creabatur.

In isthmio planè medio inter utramque provinciam, sita est arx longè augustissima: quam ferunt olim struxisse Omasium quendam gigantem, vastæ molis ; parem non illi, cujus effigiem nostrates academici è vicino colle excisam invisunt et admirantur; sed illi potiùs quicunque fuit hominis monstro, cujus binos dentes maxillares è puteo quodam Cantabrigiensi effossos vidi, vix humano capite minores; quibus profectò dens ille in Utinensi littore repertus, authore Sigeberto, spontè cederet. Nanus erat, huic homini comparatus, Ores

* In Larcinia silvas; ibique degunt: quære l. iv. 6. 4.

tes ille Plinii *, aut Orion Plutarchi t. Finge tibi potiùs Antæum, cubitorum 60 : aut illum, cujus cadaver non procul à Drepano refossum, 200, ut ex osse coxæ conjectari licuit, cubitorum refert Boccatius: hunc ego germanum hujus fratrem autumârim. • Scilicet, hic primus regionem hanc, olim sub Frugionæ ditione positam, subegit : ejecit priores incolas : novos populos dedit, et jura nova. Cujus animam putant monstrosissimi alitis formam, errore Pythagorico, induisse; eúmque quotannis hoc nomine, uti dix. imus, stato die venerantur.

Non secùs iste à misellâ plebeculâ, ac Mahumetes à suis Turcis ubique colitur. Hic, in spatioso arcis atrio, cernas monumentum hujas memoriæ sacrum, statuam visendæ altitudinis, antiquo Lysippi I colosso æneo haud parùm sanè proceriorem: juxtáque tu. mulum, in quo signaturas quasdam vidi; sed invidâ vetustate ita corrosas, ut non facilè sensum aut verba eliceres; juxta illud Ovidii,

sed longa vetustas Destruit, et saxo longa senecia nocet. Sic se habebant liturarum reliquæ:

Ora Fagori D'X DE nons
VICTOR PRNCPS 351/
1512 EACLDINL190 ME
DIELINCT ELLYS
PRATEREA Nyys
SAEV TE I SEKKUS
SAEK'S NIES:S!V2/
PT35T. SI/BENTO
WD-QVIA/RET HOSTIS
VYITHYEN TRESET

VÁLFTE

Ego sic censeo restituendum: penes lectorem esto judicium.

* Septem cubitorum. Plin. l. vii. c. 16.
4. Cubitorum 16. quod tamen (-i putabatur.

Aut Chare.is, discipuli hujus Lysippi, altitudine 70 cubitorum.

OMASIUS FAGONIÆ, DUX, DOMINUS, VICTOR, PRINCEPS, DEUS HIC JA

CEO: NEMO ME NOMINET FAMELICUS, PRÆTEREAT JEJUNUS, SALU-
TET SOBRIUS : HÆRES MIHI ESTO QUI POTEST, SUBDITUS QUI VULT,
QUI AUDET HOSTIS. VIVITE VENTRES ET VALETE.

Hæc regia Ducis est: quem ille primus legislator voluit non certo, ut alibi, imperio frui, sed anxio sempérque mutabili. Nam ex honoratissimis regni familiis, quæ multæ sunt, Mentonum, Bucco. num, Ventriconum, Palatinorum cuiquam licet ducatum ambire; et, ubi meruerit, vendicare.

Sic ergo se habet Ducis electio. Quotannis instituitur solenne certamen : quod quidem non lanceis, aut curribus, aut remis; sed dentibus peragi solet : ubi qui vicerit, præter coronæ pampineæ honorem, regni Seneschallus, Duci proximus, exinde salutatur.

Finito certamine, surgit quisque; ac, tangens sacrum Omasii tu. mulum, Bacchum jurat, et Saturnum, et ipsos Omasii manes, se, absque fraude ac dolo malo, negotium hoc sequens tractaturum.

Dein, suo ordine, theatrum conscendit, hunc in diem non nimis altè concinnatum, futurum examen ambitiosè expectaturus.

Tandem, prodit novus Seneschallus, cingulum ferens aureum, gemmis probè stipatum, immensæ quidem longitudinis. Sacram Zonam Imperii vocant indigenæ: cui verbum intextum animadverti, “ Si nihil ultrà:" quâ se primus omnium induit dux prior, notátque abdominis sui mensuram: sequuntur hunc, suo quisque loco, proceres reliqui: quicunque, verò, cinctorium istud, non distento ventre nec retento spiritu, sic urgere poterit, ut altiore adhuc foramine opus videatur, maximo acclamantis populi applausu, Dux Crapuliæ salutatur. Cui station regius pocillator, flexis genibus, amphoram porrigit amplissimam; monétque populo suo propinet salutem. Is, vase arrepto apertóque, concionem habet ad populum; si potest, congruam; sin minùs, blandam certè ac benevolam. Cui ego et aurem adhibui et animum: sed, quæ illis gutturalis locutio, sonum horrui; sensum non intellexi: summam percontanti sic reddidit interpres.

Postquam, inquit, gratias habuisset ingentes Baccho, Carneæ deæ, et nigellis quotquot sunt numinibus, et in primis imperii largitori Ventri qui illum ducem maximum creâssent hodie, suisque oculis gratulatus esset, qui se, priusquam exciderint, ducem potentissimum intuerentur; ad populum se convertit, suavissimâ oratione, Omasium sanctè jurans libertates se nostras propugvaturum, promoturum negotia, hostes fugaturum, sequuturum consilia, fo:urum studia, vota suscepturum, laxaturum gulas, mensuras ampliaturum; denique quales sumus servaturum, facturum quales esse desideramus. Dein, Fami, Abstinentiæ, Diætæ, Malæ Cervisiæ, Macilentiæ, hostem se accerrimum professus est; juravítque denuo neminem se præside jejunaturum impunè, neminem ingratiis græcaturum. " Quare,” inquit, “ agite, per sanctam saturitatem, estote semper hilares, et, quando potestis, obsequentes : et ita suaviter intret, tutòque exeat pulchellus iste cyathus," quo dicto vinum lentiùs ebi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

bit, fundoque vasis inverso labrum pollici, pro more applicat, “ut ego vos semper ebrios, saturos, fortunatos cupio.”

Populus, lætâ voce, cælum implet ingeminátque; “ Cagastrius," sic enim illi nomen *, “augustissimus Crapuliæ Imperator, vivat, regnet, crescat !"

Insignia regni statim illi tradita, struthiocamelus ferrum vosans, cum verbo “Digere et Impera :" et, denique, pro fascibus, gladióve, aut sceptro, cultellum unà cum doliolo aureo in manus ipsi dedit Seneschallus; et solenni verbo, dixit, “ Utere et fruere.”

Prætereo lubens struices, quas illîc vidi hâc nocte patinarias, montes carnis, vini torrentes. Id unum silere nequeo, compita omnia nocte hâc, ita strata fuisse vivis ebriorum cadaveribus, ut victorum hostium castra solent post maximam stragem.

Nihil ferè habent in se singulare urbes reliquæ Devoracum, Por. cestria, Sarcoboscum, Verulanium, Lingastrum : quarum mores habitúsque ex unà facilè colliget lector.

CAP. XII.

Insula Famelica, vel Terra d'Hambre.

Excidit nobis Insulæ Famelicæ mentio.

Illa, ne quid lateat lectorem, longitudinem habet graduum 330 : latitudinem, verò, 54: opposita, quidem, ab aquilone Cap. Blanco ; ab austro autem, Paludi Tryphoniæ.

Terra petræa, montosa, infoecunda, nuda, arenosa. Arbores hîc aliquot; sed decorticatæ, calvæ; quæ nec fructum ferant, nec frondes: quin neque flos nec gramen, quod alibi virescit injussum, uspiam hîc crescunt.

Veris hyemísque vices nescit solum exsuccum et planè demortuum : sive quòd herbas frondésque primulùm enascentes carpant, voréntque avidissimi indigenæ: sive id fiat iratæ Cereris impreca tionibus; quam ferunt, dum filiam jam nuper amissam per maria per terras solicitè disquireret, incidisse in banc insulam, et in ejus scopuloso litore naufragium passani fuisse, ac proinde diris devovisse hanc terram, ac jussisse ne quid istîc deinceps nasceretur.

Incolarum nemo sedet hîc volens ; sed exilio è suâ terrâ ejectus. Hi omnes colore sunt fusco et subpallido; cute durâ, contractâ, et elephanti more hiulcâ : omnium, quos sol vidit, macilentissimi; ut Gueñelov tibi aliquod novâ cute obtectum, aut hominis umbram referat quis horum cadaverosus hospes.

Videbis hîc alium muscis insidiantem; vermiculis, alium: nec desunt, qui terræ cutem radunt cultello, ut abditas quærant herbarum radiculas. Quin et sibi mutuò, ubi licuerit, prædæ sunt: quod

* Cagastrum vox est Paracelsica, opposita Iliastro: et nos petimus à xaxñ gaspi.

« EdellinenJatka »