Sivut kuvina
PDF
ePub

à se prudenter factum Aristotelicâ regulâ defendunt; etenim, crescente hospitum numero, necesse est crescat rerum omnium indigentia: nec quem liberat advenam novitium, nisi vel robur, vel macilentia.

Fabri ferrarii ferè sunt omnes : quanquam et Pamphagones philosophos huc omnes ac medicos relegent, et Hispani omne genus libertos.

Terribilis formæ bestia per hujus insulæ deserta passim oberrat. Nuchtermagen * vocant, MÉDeãos; quæ horrendissimo latratu cælum implet: quem sonum qui semel duodecim horarum spatio non audierit, surdescit illico; ter verò qui audierit, nec quid prædæ objecerit ante horas duodecim, moritur.

Alia hîc animalia, præter lupos et Cercopithecos † caudis aliquantulùm curtos, nulla vidi.

• Composita vox à duabus Germanicis: Nuchter, “jejunus," et magen, “stomachus :" unde Anglicum “Maw;" g resoluto in w.

+ Cercopitheci caudas suas devorant, famis impatientes.

[ocr errors][merged small][merged small]

Y VRONIAM aggredior: cujus nemo accuratam à me descriptionen exspectet; neque enim ausus sum illorum urbes invisere, donec jam obtenebresceret, cùm jam cives somno vinóque sepulti.

Quid metuerim, mihi rogas : neque hoc invidebo lectori ; Burgomagistrorum largitatem ; quibus in more est adventantes quosque hospites nescio quot vini congiis excipere, adventúmque illis munificentissimè gratulari, publicis impensis ac nomine civitatis : quos ebibant ipsi omnes necesse est, ni ingrati, et, quod pejus est, reipublicæ hostes haberi mavelint. Metuebam mihi, ab hoc honore et periculo.

Regio est aliquantò major Pamphagoniâ ; tantoque intemperantior, quanto illâ opulentior. Latitudine utramque Germaniam vel adæquat, vel sanè superat.

Nulla regio est, ubi vel uberiùs proveniant uvæ, vel feliciùs; adeò ut, quæ singulis Europæis gentibus propriæ suut, Germaniæ albiores et tenuissimæ, Galliæ rubicundæ paulòque fortiores, Hispaniæ co. lore medioxumæ, virtute generosissimæ, omnes istîc abundè crescant.

Temperie aliquantulum à Pamphagonibus discrepant: illi calido et sicco delectantur plurimùm; hi, calido et humido : illi proinde culinarii et furui ; hi, cellularii et rufi crapuliani, à vicinis joco nuncupati.

Neque minus ingenio : tanto, enim, Yvrones illis disertiores sunt, quanto magis impudici. Ineunte quidem ætate, plerique omnes ingeniosissimi sunt : provectiore verò, et præsertim decrepitâ, ita obliviosi, ut vix sui nominis meminerint.

Terra ebriosa."

CAP. II.

Puronia tributa in suas partes. PROVINCIA hæc in tres * præcipuè comitatus ab incolis distinguitur: Oenotriam, vel Ponfiniam; Pyræniam, vel Zythæniam; et Lupulaniam, quæ et aliis Houbelonia dicta est.

Quod ad Ponfiniam, (vocabulo ut ego putabam corrupto, P pro B, F pro V, more Germanico malè pronunciato) Meionium salsum Aumen hanc à Pamphagonià scindit ab occidente; ambítque Ducis regiam : cujus, tamen, undas non quidem à mari derivatas putant accolæ, sed ab aëreo quodam fluore confiatas.

Continet illa in se multas urbes egregias. Hîc, enim, in primis occurrit mihi Pampinolæ, vel Ampelonæ; viculus quintuplex, qui per Olmios se Colles pulchrè diffundit, et usque ad Traubenam urbeculam, pro lateritiæ materiæ colore rubicundam, porrigitur.

Imà in valle, quæ Torcolia dicitur, Licoris elegantissimi Auminis nativum cubile est : per cujus amænissimas ripas, plurimas vidi civitates, hàc illac undiquaque sparsas, non sine prudentissimo delectu fundatorum ; Bacheram, Krugtopolin, Chytræam, Cadillam ligneo muro circundatam. Reliquus sanè orbis, quaquà patet, flumen huic uni conferendum nullum habet : Danubius, Tamesis, Volga, Tyberis, Sequana, aut ille Guianorum Raleana, præ isto planè sordent: nam, præter limpidissimorum tacitèque labentium Auctuum lascivos errores, aqua dulcissimi saporis est; quæ nec optimo novit vino cedere, nec mellitis Turcarum poculis.

Peculiare quoddam piscis genus sibi vendicat hic oceani filius natu maximus, Pistrin minorem : indigenæ Spuukwall + vocant; cui mos est maximam liquoris mustei copiam è cavo vertice in altum egerere : quem vicina gens scaphis excipit studiosissimè; domique adservat.

Hîc inter decurrendum Faesseram, urbem herclè ingentem, oblongam invisens, divortit tandem per latam vini cellæ planitiem, ad metropolin hujus provinciæ, Zouffenbergam.

CAP. III. Souffenberga, Metropolis Yuronie, descripta ; et, sub hác, Yuronum

habitus morésque. ZourFENBERGA, ignoto mihi nomine nisi quòd sonum Germanicum præ se ferre videbatur, colli superædificata navdupoedris apparet, qua

* Triplici potûs genere inebriantur potatores ; vino, cervisià, aquis elambicatis vino calidioribus: hinc tres Yvron. partes. 1. Oenotria, ab o: unde “ vinum” Latini. 2. Pyrænia, à Tüp et oivos. 3. Houbelonia, Gallis Lupulus: hinc nomen Anglicum, "Hop."

† Hoc nomen indit Gesnerus huic pisci : nos “ Whirlpool," appellamus.

quavorsum aspicienti. Urbs valde celebris ; et emporium, sitūs beneficio, commodissimum.

Ex orientali parte, doliorum aggeribus probè cincta est : quorum etiam costis domunculæ omnes obteguntur.

In ipso port:e vestibulo, sita est å mane ad vesperam, ex inviolando legis præscripto, amphora prægrandis. Poculum Hospitale, suâ linguâ vocant cives : cujus ansæ insculptum est vetus illud, n wide in wide. Quisquis ingreditur, aut totam ebibit, aut sistitur magistratui rationem contumaciæ redditurus.

Supernè sculpta vidi urbis insignia ; hirudinem nudo pedi inhæ. rentem, cum verbo juxtà posito, “ PLENA QUIESCO."

Hîc ego, perquam certè opportunè, conveni hospitem jam urbem ingressurus, hominem peregrinum gente Locanicum ; qui se suâ lingnà “ Cinciglionem *" nominabat. Is me sub vesperâ clanculum introduxit; ac multa docuit, quæ ipse nullus deprehendissem.

Ædificiorum et materia et structura non absimilis Pamphagonicis; nisi quòd anterior pars domorum vite continuâ sic prorsùs obducatur, ut ni undiquaque penderent tabernarum insignia, profectò in mediâ te vineâ putares obambulare: spectaculum, herclè, non injucundum.

In foro publico, æneis suspenduntur catenis, singularum mensurarum exemplaria, sigillo regni ore summo consignata; juxtàque legum sacrarum tabulæ, quas etiam nos paulò post fideliter commemorabimus.

Nudi incedunt incolæ ; nisi quòd omnium tempora pampineis corollis adumbrentur: cute, tamen, mirè depictâ, veterum Britannorum more: bajus, quidem, centauri; illius, tragelaphi; alterius, columbæ, alitis bibacissimi. Est et quem cernas amphoræ forma tam artificiosè superinductum, ut brachiis lateri incurvatis vivam jurares amphoram. Vidi et qui balænam ita pulchrè referret, ut, illo vomente, nemo non putaret et hunc cetum, et quod ejecerit oceanum.

Ardebat mihi animus publicum convivandi morem, clam civibus, intueri. Cui demum annuit hospes : quanquam von sine plurimis, iisque seriis periculorum præmonitionibus, morúmque documentis : quibus ego probè instructus, ad prætorium, ubi convivia solent agitari sub noctem, unà cum fido duce, me contuli.

Confluunt discumbúntque, eodeni planè more quo Pamphagones priùs; nisi quòd istic plus poculorum observavi, ferculorum minus. Vase duplici stipatur quisque ex utroque latere : matulâ, quâ urinam; trullâ, quà vomitum excepturus est.

Initio, quidem, libant Baccho; communi deo : non illo more, quo Romani olim, paulo vini diffuso humi; sed longè religiosiore. Juxta summum mensæ Bacchi statua erigitur, tenentis dextrâ quidem ingentem crateram ; dum, præ uimio pondere, quod Virgilius olim, fessæ subvenit læva sorori. Huic sacerdos, supplicum con

.

10.

* Itala vox, à sono destillantis vini petita.

M

vivarum nomine, cadum vini (neque eniin minus capit) jugiter in-. fundit: quod, per cavos quosdam tubulos, veluti tot venas ad os usque et femoris juncturam derivatur; atque ita erumpit, quasi vi. num simul et evomere et mingere videretur. Hæc autem illis clep. sydra est, moderando convivio : postquam, enim, is egerere desierit, istis ingerere religio est. .

Dein, salsamenta non unius generis apponuntur; placentæ salitæ, haleculæ, et salibus exesæ chalcides, peruæ plusquam Westphalæ, radices carduorum sylvestrium, anchoviæ siti proritandæ.

Tum statim plena circumvolant pocula, sonántque vacua; ut vix demum statueres, impletáne fuerint ut evacuarentur illico, an eshausta ut implerentur: et, ut Plautinus ille, scaphio, cantharis, batiolis bibunt.

Præbibiturus alteri, solenni cantiunculâ illum provocat : dein, dextris arctiùs conjunctis concussísque vehementiùs, poculóque ori ejus ferè admoto, rem aggreditur: et, post multas interspirationes, remissósque spiritus, et blandas sermocinationes, ansam poculi non deserit, donec totum epotârit. Pari modo respondet alter *.

Mensa secunda ferculis non ita magnis ac opiparis instruitur : quam etiam novâ potione contemperare solent.

Demum et tertia rarissimo fruticum apparatu pulchrè instauratur; quâ ferè finitâ, mappâque jam provolutâ, magister ceremoniarum, clarâ voce, Belundheits ter præconatur, . Quo sono sciolus ego dimissam putavi turbam ; discessionémque meditatus, móvi pedem : quum manicam mibi leniter vellens, hospes, “Huî, tam citò," inquit, somniculose spectator, “vix dum incepto convivio? En tibi ut non languido cursu detíuat Bacchi clepsydra : mane paulùm, et scenæ hujus catastrophen patienter exspecta.” Parui ; stetique.

Cùın unus è convivis, exutâ corolla, Mexísque genibus, velut vota facturus, sextarium arripit : et, “ Salutem," inquit, “ Cagastrio potentissimo Crapuliæ Archiduci.” Bibit, anhelat, respirat, eructat, sermocinatur ; donec, post certa quædam intervalla, totque haustus quot nomini suo literæ, fundum inverterit: quo facto, notlebita ; et, quod Horatius, “mero tingit pavimentum superbo."

Sequitur à summo quisque ; iisdemque poculo, facto, et gestu fidum se comprobat civem ac benevolum ; quodque mavult, strenuum potatorem.

Assurgit statim alter; et, “ Benè vos,” inquit, “ benè nos, bene celeberrimam et augustissimam Zouffenbergam :" 'claréque interim ructat, incurvato genu, bibit, ebibit: nec quis audet non sequi.

Tertius Yvroniæ nominat honorem, procerésque: unicuique suppetit aliquid, quo reliquos pelliciat ad novos haustus.

Tandem, cùm una æquè pocula poti:avit quisque, quod splenem mihi movit maximè, post hæc seria, ordine suo poetam t agit unus,

Exnlat hinc illud Græcanicum, in veterum etiam Romanorum conviviis usur patum: Kai névte nive, xai teia nie, mwen's Térlaga. Plutarch. ovumos. decad. 3. Athen. lib. x. Plautus in Suiche.

+ Verè deistorum quopiam dixerit Horarius: “Aut insanit homo, aus versus facile"

« EdellinenJatka »