Sivut kuvina
PDF
ePub

quisque, musis omnibus invitis, solius Bacchi numine, ac évArixou: æmulus, scilicet, antiqui moris, cujus meminit, in Symposiacis, Plu. tarchus, cantilenam quisque suam modulatur. Instar lyræ erat po. culo insonans cultellum : et pulsatum est, ædipol, harmonicè. Alter amicam suam laudavit: alter Dionysii virtutem prædicavit: alter quæ res sibi cum uxore domi erat, propalavit ; ut succurrerit mihi statim illud vetus Laberii :

Ebriulati mentem hilarem accipiunt.

Alter, falso carmine, in absentem lusit : omnes numeris, ut mihi videbatur, planè Anacreonticis. Dignum patellà operculum.

Interim, dum hæc fiunt, quot ora hominum, tot discrepantes affectus conspexisses : hunc, præ mero amore, socio allachrymantem; illum, oscula libantem proximo; alium, in risus immodicos solutum ; alium, devotâ mente, Baccho provolutum ; alium, cui poculum * non citiùs allatum est, stomachantem, jurantéinque centum mille diabolorum myriadas; alium, nutantem et simul ore spumantem.

Ab initio autem convivii, quoniam ita lubricâ sunt plerique mee moriâ, ut officii sui facilè obliviscantur, adsidet paulò altior nota. rius publicus, Juffzeichner, qui haustus quosque in tabellas velut acta publica refert; quid quis, cui propinaverit, sedulò describit; finitâque cænå, modò quis auscultando fuerit, recitat.

Trinkenius, Bibulo 3a congia.
Bibulus, Oesophagio sesquiamphoram.
Dipsius, Leinio 2. sextar.
Drollius, Biberio totidem.
Zaufenius, Saturioni semicad.

Si quis demum officio defuisse deprehendatur, modò solvendo sit, adhuc satisfacit : sin minus, ineunte convivio, non sine magno se fænore tenetur liberare.

Perlecto jam catalogo, clepsydrâque exhaustâ; “ Illud verò unum," inquam ego, “ paulò solicitiorem me habet, qui isti commodè deducendi sint domum.” “ Facilè id fiet," respondet hospes. « Vides funes illos, qui tot ferreis annulis istic in foro alligantur? Hos cautiores ministri, quibus ante finitas epulas poculum libare piaculo est, vix etiam sibimet ausi confidere, foribus herilibus affixos, novum Ariadnes filum sequuti, rectà domum unà cum suâ mandrâ remeant, quantumvis illum nocte.” “Sed quid, si quis funem interea moverit loco ?” Subrisit ille; “ Et quenquam putas hoc noctis," inquit, “ ita agere excubias ? Norimus, tamen, hoc factum aliquando. Tum is et domum petit, et uxorem non suam : quod, tamen, ipsa, fortassis æquè temulenta, non arte cras

[ocr errors]

tinum meridiem persentiscit; tunc, autem, quod nescientes fece. runt, rident scientes. Certò, enim, ipsis persuasum est, “ Non peccare quicquid, quis facit ebrius;" quia non ipse, sed Bacchus id perpetrat." Occurrebat mihi, tamen, illud Luciani, x'DE 6 Sjóvuros ποιεί το δε αμετρον της πόσεως *.

CAP. IV. ' Equites Aurei Dolii : Legésque Loci. In prætorio etiam urbis suspensum vidi aureum illud dolium, quod equitibus hujusce ordinis nomen dare solet : nam qui ter istud sobrius siccaverit, eques exinde creatur à Duce; donatúrque torquato insigni dignitatis.

Neque contemnenda sunt horum equitum privilegia: ubicunque enim sunt, et mensis dominantur et tabernis. Vinum cujuscunque generis gratis afferri jubent; et modum cuique præscribunt potandi.

Hi, in omni solenni convivio, ut gladiatores olim Romani ensibus t, poculorum numero contendunt: quique plura nec dum ebrius exhauserit, victor evadit, triumphátque seriò. Ebrietatis, autem, judicium hinc peti solet : qui protensum digitum lucernæ ardentis flammulæ rectà potest immittere, quicquid præterea dixerit egerítve, sobrius habetur.

Habe demum, Lector, Zouffenbergæ, sed et Yvroniæ totius leges : risúmque, si potes, tene :

Pomeridiana fides irrita esto.
Pocula nemini sua sunto.

Qui meri aliquid ejecerit cottabizando præter spumam, semet in curvans effusum liquorem linguâ absorbeto.

Propinanti respondeat quisque eodem poculo modoque, quo erat provocatus : qui secùs faxit biduum sitiat. .

Pocula semper vel plena sint vel vacua : dimidiata qui vel appo. suerit minister, vel conviva tulerit, reus esto læsæ societatis.

Ebrium qui sobrius percusserit, intestabilis sit: qui sobrium ebrius, absolvatur. .

Quisquis ebrium sobrius spoliaverit, vino interdicatur in perpetuum : qui interfecerit, siti pereat.

Qui siccam salutem precatus fuerit Crapuliæ Imperatori, læsa majestis damnetur.

Naturâ vel morbo abstemius, exesto.
Rectilinearis gressus à cæna, scelus esto.
Quisquis triduo in urbe manserit, Baccho sacrificet.

* Lucian. Dialog.

+ Vel Helotarum Laconicorum more,

Civem qui nuncupaverit mechum aut furem, ferat impunè'; qui absteinium, in jus vocator.

Qui vinum aquâ miscuerit, ad caninam mensam damnator. Qui Bacchum juraverit, nec servaverit fidem, intestabilis esto.

Qui poculo alterum petierit iratus, et vel quid vini effuderit, vel vas ipsum fregerit, proximo die poculis et manum et labra ab. stineto.

In vestibulo prætorii scriptum reperi :

[ocr errors][merged small]

Artes et bellandi mos Yoronibus. LIPPI ferè sunt omnes, et paralytici; strumâque insignes nobilí, quali superbiunt Alpium et Pyrenæorum coloni.

Pictores longè optimi sunt, dum tremulam facit. manum ebriosa senectus : ut meritò hîc illud cogites Luciani olos av vrwv XUTÓsyv, 778 THŪTU NEBÚwy WOIET.

Sed et poëtas habent plurimos; quos Dux illorum non lauro, quippe religio cuiquam est plantam viti inimicissimam gestare, sed hederâ donavit: sordidum genus hominum, ipsæque fæces imæ plebeculæ; quibus ego non minus indignor sacrum illud nomen, quàm Antigenidem suum stomachatum scribit Apuleius *, quòd monumentarii ceraulæ tibicines dicerentur. Homuli planè rudes : aven páBytor : qui maternos vix norunt rhythmos concinnare. Hi quadris alienis victitant : novis epithalamiis, elegiis, epitaphiis ta. bernas replent: triumphos disponunt: edunt spectacula; et ita cantionibus præsunt nobiles choragi, ut equites poculis. Unicum illis ferunt ætatem hanc tulisse verè poëtam, quem propter intem. pestivum veriloquium fame audivi periisse.'

Præliantur quidem sæpiùs; socii communis belli: sed semper inermes; nec vel indusiis, Hybernicis armis induti. Pro lanceis, sunt sudes ulmeæ quibus vites inniti solent, acuminatæ, et igne paulùm obduratæ : nec vel dici vel credi potest, quàm illi et strenuè pugnârint, et feliciter vicerint aliquoties. Cautum est, scilicet, ne quis parùm ebrius cum hoste congrediatur: vinum, igitur, au.. dacem facit; audacia sæpiùscule fortunatum.

[ocr errors]

CAP. VI.

Exequie Burgomagistri. Bacchi Sacrificium. Illâ ipsâ nocte, quæ testes nos habuit convivii, quidam è burgomagistris, cujus ædes in altiore colliculo sitæ erant, è fenestrâ excidit; quam is, parùm sui compos nec benè palpans, ostium putârat; fractâque cervice, statim expiravit. Cujus exequias, magnâ cum pompă luctúque, celebratas vidi. Pullo se quisque colore tingebat; proque sertis pampineis, cupressea induebat. Cadaver impositum non sandapilæ, non pyræ ; sed dolio semi pleno injectum, in puteo vini pleno non tam sepultum quàm submersum est : nam, ubi Romanis in more erat pyræ altiori glebas thuris, ut loquar cum Lucretio, et omne genus suaveolentium aromatum superinjicere, hîc urnulam quisque vini infundit tumulo, mortuóque valedicit. Statua illi erecta in medio Bacchi atrio, inscripta illorum linguâ hoc carmine * :

“Non patuêre fores: patuit quæ nocte fenestra,
Janua mortis erat, janua honoris erit.

Biduum ego istic tutus mansissem, cùm ad me hospes, “ Heus du," inquit, « latuisti probè, hactenus; sed tertium si adhuc diem egeris, necesse est Baccho sacrifices : illa mihi cura incumbit sci. licet, ni in tuam gratiam pejerare malim.”

*Cui ego: “ Et quis ille mos est, quæso, cui tam necessariò parendum est ? Id, si semel cognovero, aut diutiùs permansurus faciam, aut hodierno discessu hoc te metu ac periculo liberabo."

“Vidisti,” inquit ille, “heri Bacchi statuam in foro; craterémque, cui unum infundebant, libaturi, duplicémque infusi egressum. Alterutri horum os applices oportet, indéque haurias plus quàm sat est, donec humi procubueris : tum, denique, illo ipso in loco provolutus, destillantis adhuc vini imbre, usque dum desierit, proluaris."

“ Sed, amabo, dic mihi seriò,” inquam, "num qui unquam peregrini hoc fecerunt,"

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PALETE POTATORES.” Script. Senz in Templo S. Spiritus,

- “ Ad anum omnes," inquit ille: “ quidam perquam lubentes; alii etiam invitissimi.”

« Ego verò abeo,” inquam : “tu modò expedi mihi, sodes, quæ secundas teneat è reliquis Yvroniæ partibus.

Zythæniam ille mihi laudavit, quam alii Pyræniam vocant, sub ditione Tricongii, è nobilissimâ Cantharidum familiâ oriundi : simúlque monstrat viam, satis per se facilem ; jubétque valere.. .

CAP. VII. Pyrænia vel Zythania, et Peregrinatio ad Sacrum Utrem. Pergo ego jam solus aquilonarem plagam versus: et, à tergo mihi relicto Schaum albido flumine, perveni ad Kotzuogam; villam om. nium quas vidi teterrimam, olidissimam.

Jamque in ipsis Ponfiniæ terminis, Validolium salutavi, satis commodam nitidámque: in quâ, tamen, fontem aut fluvium nul. Jum animadverti; ut audio, ne vinum nymphis adulterari possit. : Id unum queror, cujus monitum volo lectorem ; ita proficiscenti mihi molesta fuisse pocula, ut cruces Italæ et Hispanæ solent festinanti viatori : quæ ad tertium quemque lapidem sub sacro fornice plena disponebantur, quibus illibatis perigrinanti fas non est illàc præterire. Conveni, tandem, viatorem, vilissimo ac villosissimo sagulo superindutum, fronte ac pedibus nudum.

Ego statim quò tam grandi gradu tenderet percontabar.

Cui ille, “ Peregrinationem,” inquit, “ longam suscepi ad sacrum utrem Schlauchberga.”

Miratus novum urbis nomen, itérque inusitatum, multa rogabam, de regionis urbisque situ, de consilii ratione, ac utris denique illius virtute: tulique responsum :

“ Schlauchberga urbs est in ultimis ferè Pyræniæ finibus et Loçaniæ, ab utrâque regione celebratissima : in quâ, præter alia co. lendissima religionis monumenta, ædes sunt Bacchi Pyrodis: Ca. pellam Ardentem vocant: non, ut in aliis regionibus, adulti, barba. tique; sed embryonis : illâ ipsâ formâ, quâ totus ardens à Semeles utero, patre obstetricante, olim ereptus est : ex arduâ rupe excisæ, E quarum tecto, pyropis aureisque flammulis magnificentiùs ornato, ut cataractæ in nescio quod Indicum mare, guttæ perennes fumantis tepentísque liquoris in utrem subjectum continuo Auxu destillant; quem supernè ferunt tantâ virtute imbutum, ut quisquis piè devotèque ex eo largiùs hauserit, nunquam deinceps, aut ante mediam noctem sitire, aut ante meridiem inebriari possit. Id, verò, utrunque mihi homini publico, multum facessit negotii : qui neque ad mediam usque noctem dormire possum, quin præ nimià siti surgam; neque manè surgo, quin ante meridiem gravissimo somno premar ebrius. Hunc ergo in finem, nisi quòd paulum aquæ libaverim hodie de puro fonte, per triduum hoc siticulosus incedo, ut

« EdellinenJatka »