Sivut kuvina
PDF
ePub

tanto plùs merear de hoc igneo numine: nec quis, aut mibi sic amicto, aut meo cuicunque comiti, poculum audet obtrudere importuniùs."

Ego amplexus avidè oblatum mihi tam opportunè privilegium ; et comitatum illius, et patrocinium obnixiùs efflagitabam.

Tandem, ubi non parum viæ garriendo transegissemus, mutatam soli faciem animadvertens, in quâ nunc sumus regione sciscitor.

Hic inquit, “ Ex quo latam illam paludem trajecimus, Methium designans lacum, tractus est Uscebatius; proximior Pyræniæ regio: non æquè culta, sed multò felicior nostrà 'Oenotriâ; sive terræ vir. tutem, sive aëris temperiem spectes."

Subolebat mihi, accepto quàm primùm nomine, et origo vocis et ratio : quòd ad Bábos usque soliti sint epotare ; vel ab &s TË GUEVES Butis: quàm verè, judicent australium linguarum peritiores,

Sanè, populus perquam sordidus et inhumanus; nec, nisi ebrius, unquam non ferus et truculentus videbatur: qui tamen mihi, ut superstitiosissimi sunt, comitis tam religiosi causà, satis favebant. Primam quidem noctem, in publico urbeculæ cujusdam obscurioris xenodochio, transegimus : satis pol quietè; hospites, enim, omnes ebriulatos, somnóque altissimo semimortuos, et comperimus et reliquimus. Reliquas, in quibus nihil tabellis dignum animadverti, volens taceo.

Pervenimus, tandem, per multas silvas invias longásque palades, ad oppidulum celebre ac frequens, Portum Aquæ Fortis.

Ego, requiem mihi jam diu pollicitus, “Quâ nunc imus ?" inquam : aut num hæc spes tua est illa desideratissima Schlauchberga ?”

"Non est,” inquit ille : “sed, quod te recreet aliquantulum, ne ulna terræ metienda restat his pedibus: remis peragetur quod restat; quibus postquam hæc obstantia freta feliciter transfretavimus, per quieta Pyræniæ litora” (regio enim hæc, Daniæ more, ab oceano interveniente, duas in partes scinditur) “ad portum optatissimum perveniemus."

Navim conscendimus : solvimus portu; et jam in mediis Auctibus agitamur,

Sed hîc friget mihi etiamnum timidum hoc pectus reminiscenti, quantum nos isthic periculum evaserimus. Ecce, enim, nautas ad unum omnes ebrios planissimè, suíque parùm compotes. Hîc unus dormit in puppi: alter fato Palinuri * remum tractaturus, in mare præceps decidit; cui dum unus et alter frustrà opem ferre tentant, casuri et ipsi manibus nostris servati sunt : furit alter, remúmque inlentat proximo, quòd socio amisso non fuerit opitulatus : cui ille, lacessitus ingeminato verbere, pariter respondet: alterutri se parti adjungulit reliqui : volant hàc illàc minaces remi, jam in fustes conversi; et nmc non amplius undam, sed auram verberant: facilè sternuntur humi, quos Bacchi prióres ietus ultrà præcipitant. Vic, Lores duo, neque jam plures supererant, serò pertæsi tantæ cladis, in nos irruunt, torvè intuentes; nostrâque causâ hæc omnia eve.

• Virgil. in.

nisse clamitant. At nos, quibus pudori visum est à totidem ebriis superari, procumbentium armis instructi, impotens par hostium facilè subegimus, armisque spoliatos ligavimus: ipsi nautas egimus : quin et cymba ipsa, quasi non minus ebria, nutabat hàc illåc; ita ut, nisi siccior nobis venti aura ab Æolio utre opportuniùs emissa flavisset, et navim planè invitam rectà promovisset, hîc nos miseri remiges spem omnein unà cum cadaveribus nostris obscurè sepelissemus, neque unquam religiosus iste comes Bacchi sui utrem invisisset.

Inter navigandum, quod unum silere nequeo, obversabatụr oculis nostris, procul à sinistris, insula quædam alta et nivosa; aliquantò borealior: cujus nomen rationémque petenti responsum est :

“ Illa Glacialis Insula nominatur : quò Bacchus, jam imberbis, ut iratæ novercæ supercilium fugeret, à patre relegatus est : quem cùm inhumaniùs tractâssent, tandémque vi et armis abegissent incolæ, iratus pater terram jussit perpetuis nive ac tenebris operiri."

“Sed unde fumus ille, quem à longinquo videmus è montis nivosi cacumine erumpentem?"

“Mons,” inquit,“ Sacer Dionysii : in cujus igneis visceribus expiari ferunt illorum animas, qui nimis sobriè temperantérque vixerint, aut illi manus olim violentas intulerint. Hic scilicet pænas dant infelices umbræ, assiduéque cruciantur; donec quis amicorum superstitum, Capellam Ardentem inviserit, et igneâ illâ, aquâ in tuinulum effusâ, manes liberaverit.”

Subrisi ego : jam mihi visus cantatissimi illius Purgatorii originem exploråsse : ut frustrà sit Odilo ille Abbas cum Monachis Cluniacensibus, qui in Ætnæo Monte istiusmodi animarum expiatorium, 600 abhinc annis statuerint *.

Appulimus, tandem; urbémque invenimus satis quidem elegantem, sed utribus vasísque coriaceis stratam, tectam. Nec artifices ullos hîc vidisse memini, præter sutores utriarios: ut jam tandem quid de coriis Pamphagonicis fieret, satis intellexerim. Cujus rei rationem sic habe: Incolæ non mero utuntur, ut Yvrones reliqui; sed aquis quibusdam lambicatis, vino fortissimo commistis, quarum tanta vis est, ut fragili hoc vitro contineri nequeant ; quapropter thecas sibi hujusmodi comparant, resiuâ picéque firmatissimas.

Cires rufi sunt, plerique, lippi, iracundi, invidi, suspiciosi, tremente manu, gressu dubio; et, quod me terruit maximè, meras fammas et bibunt et spirant: quantum, enim, nos istic aquæ, aut tenuissimæ cervisiæ, tantum isti hujus calidissimi liquoris infundunt; ut quoties aliquem viderim istorum, non potuerim non ignei Draconis Franecrensis meminisse,

Ego, igitur, qui modò aquâ periclitabar, nunc mihi magis ab incendio metuebam. Comitem, ergo, meum Baccho suo supplicantem, præcordiis meis longè meliùs consulturus, deserui ; et ab urbe Vulcani Cyclopúmque, potiùs quàm Liberi Patris, me proximo mane subduxi.

* Anno 1000.

Jamque dum per extremas Loçaniæ oras reditum meditabar, visurus Houbeloniam, tertiam Yvroniæ regionem, ecce me subitò adorta est armata vis Viraginensium, cinxit, cepit, rapuítque miserrimum erronem, per immensum iter, ad caput regni Gynæcopolin.

Nolo tamen ægriùs ferat lector, quòd intacta mihi hoc casu remaneat Yvroniæ pars reliqua : nam, ut mihi narravit nuperus comes, et hæc omnium ignobilissima est, et parum discrepat à cæ. teris; nisi quòd Houbeloniis minùs generosa ebrietas est, magisque belluina.

1

[blocks in formation]
[ocr errors]

Ain a zolia

E

[ocr errors]

V Ploravia

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Ginecopolis L IN GUAY

Tuberony Colles

DO TI A

U

R

Tudihına Vallin

F

labriana

V A R I A N Æ

Va Moronia mobilis

Menturnca Vallis

PA R S

« EdellinenJatka »