Sivut kuvina
PDF
ePub

Alia, Megæram se opinata, vel Furiarum quampiam, terret hospi. tém sævis gestibus : capillos suos totidem angues quatit, sibilat, et ungues intentat advenientibus : nacta, verò, catellum aut soricem excruciat quantum potest; animámque se peccatoris torquere rata, quod Ajax olim insaniens arietibus fecisse dicitur, pænis et querelis miseri animalis semet admodum consolatur.

Alius, nasum sentiens ultra modum excrevisse, lorá consuit; quia bus, more Cingaris Merliniani *, à tergo revinctum excipiat.

Alius argillaceus sibi totus videtur, vitreúsve : procul ergo devitat obvios; veritus ne, si forsan in quem violentiùs impegerit, illico confringatur.

Ita nemo horum est, qui non se alium comminiscitur.

SECT. 3. AB Ochietto Monte, Larmium salsum Flumen oritur, rigátque maximam hujus provinciæ partem. Sed et regionem hanc totam pertranseunt Montes Traurigii; ut Italiam, Apennini: qui horrorem ferè incutiunt, dirâ quâdam solitudine; nihil enim hîc conspicies, præter ursorum antra, et tuguriola sagarum. Abundat istic utrum. que malarum bestiarum genus. Ursus, animal verè melancholicum, per hyemem totam in obscurissimâ caveâ delitescit; pedésque sibi · lambendo, vivit. Sagæ, decrepitæ aniculæ et impotentes, gramosis oculis, attritis dentibus (ut olim Cæcilius) quæ omnia se posse putant, vel tantillum' mussitando, ciere tempestates, rivos sistere, mederi morbis, excitare mortuos : ipsæ tamen, interim, præ merâ fame moriuntur.

Montium istorum latus umbrosum operit Bubonia Sylva ; spectris, uti ferunt vicini, perpetuò infestata, ac mortalibus invia.

Lycanthropicos per hanc sylvam passim discurrentes videbis ; territusque plus satis, ni istorum morem vocísque fraudem prænoveris, audies ululantes. .

. Sed et in Valle Gramiâ, montibus hisce subjacente, oberrant plu. rimi, quos princeps sagarum Melæna in leones asinósque transformâsse dicitur: ita tamen, ut humanam illis et vocem et faciem concesserit.

SECT. 4.

OMITTENDUM non est inter reliqua, quod in hâc regione celeberrimum est : in latere nivosi montis et excelsissimi Traurigiorum et ulcimi, Antrum Maninconicum, aliis, Antro del Pianto. Vestibulo quidem angusto, et cæruleå glacie concreto; intùs, verò, ut ex sono licet conjectari, tractu valdè spatioso. A limine pendent stiriæ

* Merlin. Coccaias in Macaronicis.

+ Melanchol. asinina, leonina.

grandiores : quæ, velut dentes totidem, in horridissimis spelunca faucibus videnter induruisse.

Hîc fama est raptas melancholicorum animas, intensissimo frigore torqueri. Quisquis ori appropinquaverit introspecturus, quod vix quisquam prudens facit, humi sternitur exanimis; ibique cadaverosum corpus reditum animæ cruciatissimæ præstolatur: sed qui aurem admoverit terræ vel aliquantulum remotiori, quæ suspiria, et sive catenarum sive stiriarum decidentium clangorem, inaudire sibi videbitur!

At qui in aliquâ montis hujusce parte somniaverit, quod ego audaculus homo expertus sum, Deus Bone, quales Chimæras, et Tragelaphos, Centaurósque, et mille stupendas monstrorum formas, non sine horrore quodam, conspiciet !

CAP. V.

Orgilia * ; alter Ducatus Aspere Moronie. VICINA huic Orgilia est : terra arida, arenosa, sterilis ; quæ gentem producit iracundam, furiosam, rabidam. Staturâ cæteris minorem. pallidâ facie, crine rubro, oculis scintillantibus, tremente labio, incerto gressu, sed plerunque concitato.

Huic præest Dux de Courroux, tyrannorum omnium et exemplar et Coryphaus. Mirabitur, nec credet lector narranti, quid ille jubeat, quid agat, quàmque impetuosè, quò redigat suos, quomodo plectat. Celebris ille quondam Russorum tyrannus mitis homo ac inansuetus, præ isto, mihi visus; et qui primorum Cæsarum, imò et Patagonum cruoris sitientissimus.

Quin et istic forsan hæsitabit incredulus rerum indagator, explorator terrarum ; neque, cùm cæli ingenio soleant incolarum mores conformari, sibi sinet persuaderi, regionem hanc polarem pro loci situ intensissimè frigidam, tam plus satis calidæ ac cholericæ prolis matrem unquam extitisse. At novimus sat benè philosophi, eò verisimilius hoc ex a vlozepiskoer posse fieri, quò cælum frigidius : neque illud quisquam stupere poterit, qui noverit Africam, regionum torridissimam, gelidissimas serpentes generare; 'et in forňacibus Cypriis vulgò creari muscas, quæ suâ frigiditate ignem extinguant t. E mediâ regione aëris fulgura torqueri ac tonitrua. Hanc, denique, terræ molem ex igne subterraneo, aucto quidem ex ambientis corporis frigiditate, quassari hàc illàc, penitusque commoveri. Nunc ergo, suffragante philosophiâ, fidem et spero mihi et arrogo.

Ubi quatuor præcipuæ sunt provinciæ istius partes, Lecithia, Prasinia, lodia, Glastia. Singulis et habitus et color suus est: Leci.

* Terra Stult. Cholericorum.

+ Mercurial. Var. lect. Georg. Agric. lib. de Subterraneis. Non naturalis bilis qua, duplex est ; aexsoudns wpacohdns, ládns Ýdalons, quæ colore glastum imitatur.

thenses, pallido et cinericio; Prasinenses, viridi; Glastii, liige cæruleo; lodii, rubicundo colore et tincti incedunt et amici.

Nemo horum prodit unquam non onustus armis : ut ci s parùm fortasse suppetat, nullum tamen armaturæ genus sit nisi rum. Idem homo non maximus quasi conductitius Martis barille, dextro quidem humero bombardam, sinistro fustem, ex altero 2. tere gladium, pugionem ex altero, arcum pharetrámque à te ao gestat quaquà proficiscitur: quisquis obviam venit eunti, ni proc. cedat viâ, ad pugnam se paret, vel ad mortem necesse est. Rarum iter est sine vulnere, aut cæde : et quem semel interfecerit quis, voracissimè dilaniat; vescuntur enim crudâ carne semper, sæpius humanâ, quam inter dapes maxime opiparas numerant, epotóque cruore madefaciunt.

Leges ibi nullæ : vi et armis omnia decernuntur. Injuriam passus aut ulciscitur, aut succumbit. Unicum hoc valet, petitum ex antiquo jure, “ Vince et Fruere.”

Duello licet, vel vindictam petere, vel suum repetere, vel rapere alienum. Quòd si plures concurrerint, miscuerintque lites, qui supervenerint, fisco addicuntur. Id scilicet à duce decretum est astutiùs; ut et conjurationum semina opportunè præcaveret, et sub hoc prætextu mensæ suæ honestiùs fercula procuraret.

Sedes ducalis Tarocchium * est : urbs ingens, sed lignea tota; quam nec ex aliâ materiâ strui sinet tyrannus, ne non satis commodè possit, ubi cives deliquerint, pro suo arbitrio incendi. Nemo hîc habitat, præter fabros ferrarios, carnifices, lanios : in quorum officinis propendent pernæ humanæ, non secùs ac apud nos suillæ aut vitulinæ. Hanc lambit Zornus Fluvius rapidissimus; quem aiunt hyeme mediâ, pro more fontium, incalescere, et halitus edere maleolentes.

Juxtà, tyranni aula est, ardua quidem et excelsa ; monti præalto superædificata, quem ipsi Calavernium vocant; ferúntque, ex craniis humanis congestum, ad hoc tandem fastigium crevisse. Lateritio illa, tamen, et alto muro circundata : vivit enim ille semper dubius suorum fidei ; maváltque suis ferratis portis, quàm ipsorum amori et observantiæ confidere.

Stipatum hunc ferunt decem millibus carnificum qui omnes hujus et iræ inserviunt et palato. Si quis peregrinus, rerum ignarus, huc fortassis appulerit, statim res fisci est, apponitúrque duci cænæ ca. put; quo genere non minus delectatur ille, quàm nostri quâlibet ave rarâ, vel pisce; nec minùs studiosè, carnificum operâ, hanc sibi prædam disquirit, quàm Vitellius olim phænicopterum linguas et lactes murænarum t. Æthiopes illi turdorum loci; nostri, verò, coturnicum. Agitur tamen cum illis benigniùs, qui tantùm animi gratiâ palatíque, nec ob crimen aliquod commissum, trucidantur: non secùs enim ac cum Eurydice Olympias egisse fertur f, dat illis optionem &űves o Pántas potestatémque quodcunque mavelint mortis genus eligendi ; ferróne perire malint, an capistro.

* Garzonius Discurs. 13. « Fatuos furibundos" vocat Da Tarocco : hinc nomen istud. + Sueton. Vitell. I Diodorus Sicul.

Hujus in palatio nihil tam celebre est, quàm Sacellum Inquisito. rium, ipsis Sancta Carniceria: ædes, sacra Furiis ac Diis Infernalibus; quorum omnium statuæ, è gagate et coralio, horribili figurâ sculptæ, et visuntur, et adorantur. Hîc omnia cernes, et cruciatuum genera, et mortium : centum patibula, nec pauciores rotas Ixioneas, secures, gladios, furcas, funes, fustes, et semesas ærugine bombardas ; ut satis constet istis, priusquam vel Europæis vel Chinensi. bus, machinæ hujus lethalis usum innotuisse. Mille hîc fumant altaria, igne perenni: in quibus indies litatur Inferis et Duci : animis enim Furias, cadaveribus verò Tyranni ingluviem quotidianis hecatombis placare student : cruoris quod superest, arte quâdam suâ rarefactum ne tanto tempore congelascat, doliis quibusdam, instar vini Massici Falernive, duci post multos annos propinandum, asservatur. Fons saniosus, Di Marza, per mediam currit Libitinam, al. luítque fædatum sanguine pavimentum.

. Incolæ semper ferè cursitant in viâ ; semper anhelant, sudántque.

Duo bîc miraberis, Lector. Neminem videbis, non aut mancum, aut mutilum: inter quos ille demum formæ palmam obtinet, cui facies maximè fuerit cicatricosa. Senem hic videbis neminem : vix enim cuiquam contigit horum ad mediam usque hominis ætatem superesse.

In mediâ ferè regione Palus est Coledochia * : non minor profectò illâ Mæotide, nec ignobilior; cujus aqua colore flava est, sapore amarissima. Exundat ista sæpius; sed incertis temporibus: riparúmque oblita, per magnam Orgiliæ partem furibunda vagatur; quantumque soli tangit undarum profluvio, quz sulphurea illi natura est, non secus ac devius Phaëthontis currus comburit. Jam tum vasa sibi implent accolæ; credentes hoc liquore crebrius hausto acui sibi animum, et ad quidvis audendum concitari.

Sed cave fallaris, Lector. Hæc ego auditione accepi solâ, non ausus intueri coram : memini quid Gallus ille olim toties mihi à nobilissimo, ingeniosissimo Baconio inculcatum, “ Il faut menager la vie."

Aspera nimis erat hæc Moronia, quàm ut me ferret hospitem. Mansi ego, salvâ et benè curatâ cute, Pazzivillæ; satius mihi ratus in hoc negotio, credere quàm experiri.

[ocr errors]

CÁP. VI.

Moronia Fatua. NULLA Moroniæ pars tam antiqua vel tam numerosa est, quàm hæc, quæ Fatua vulgò nuncupatur: cujus incolæ aborigines se Moronos venditant. Hæc itaque non aliter regionum mater audit, quàm urbium Pazzivilla : ac proinde in medio, quasi tam lepidi

[merged small][ocr errors]

corporis umbilicus, locum habet. Nam ab austro Aspera Moronia, ab oriente Mobilis, ab occidente Pia, à septentrione Felix, hanc mediam cingit quaquaversum.

Pars australior Scioccia, magis ignava est ac pituitosa : illa, quæ aquilonem respicit, multò et operosior et rerum agendarum peritier.

Ni testis oculatus fuissem morum factorúmque stupidissimæ gentis, non credidissem, herclè, naturam tam brutis animalculis rationem, divinissimum munus, indulsisse. Omnes, enim, illâ in parte, quæ Maninconicam Moroniam attingit, more quadrupedum incedunt proni ;- nec, quæ illis mira simplicitas, aliud genus ingressûs cognoverunt.

Ne tuguriolum hîc ullum cernes : partim, quod ipsi domunculas sibi parare nesciant; partim, verò, quòd ab alio structas ingredi non ausint, ne tecti ruentis mole supprimantur.

Multi hîc quotannis, præ merâ inediâ ac frigore, moriuntur; quippe qui nec cibum coquere, nec vestem concinnare, nec sternere lectum, imò ne congruè quidem eloqui norint. Nemo parentem suum novit, aut filium, aut uxorem: nemo redeundi viam quâ priùs egressus est, nemo ursum ab ove, leonem à catello distinguit. Imò sunt, qui ignorant quâ tandem viâ cibum sibi paratum stomacho ingererent, per naresve an per aures, aut si quod aliud minus aptum foramen. Denique, nec enim hic libet immorari, finge tibi quodvis Arcadicum pecus humanâ donatum specie, habes germanum Sciocciæ indigenam.

SECT. 2.
Baveria *.

PARS reliqua, Baveria, ingeniosior est; digniórque, et viatoris pedibus, et oculis fastidiosi lectoris.

Populus, enim, sagacissimus sibi visus, rerum omnium causas subtiliùs indagatur, nec nisi altiùs petitis rationuin momentis ac. quiescit.

Ab incunabulis monoculi sunt omnes : quippe, statim à partu, oculus alter, velut superfluus, eruitur; quòd, clausâ semper alterá palpebrarum, et distinctiùs cernamus et intentiùs.

Pars nuda incedit; ut induendi et exuendi parcant labori simul et tempori. Pars tecta sibi parat, sed absque septo vel pariete; ut ædes eò magis sint perspirabiles, ac proinde salubriores. Pars nidos sibi struunt, avicularum more, altissimos; ut cælo sint viciniores.

Omnes et opinionum et operum singularitatem quidam mirè sec. tantur. :

Horum quidam, auram captantes popularem, vix profectò cre

* Terra Nugonum.

« EdellinenJatka »