Sivut kuvina
PDF
ePub

denda moliuntur. Nam quosdam videbis capite incedentes ac brachiis : alios, alis plumísque cerâ junctis instructos, audaci volatu, alites, Dædaleo more, imitaturos; ut Calain et Zethen, Argonautarum socios, ab inferis putares surrexisse: alios, ut Thessali quidam Veneti * solent, prodigia naturæ artísque, unguenti, aut aquæ, aut machinæ alicujus stupendos effectus, hianti popello gloriosiùs ostentantes: alios, denique, arte pol benè lucrosa, è vilissimo metallorum, aurum educentes : rideres profectò horum operosam stultitiam, spem toties elusam, toties redintegratam.

Ex istis quosdam audio adisse pridem oraculum, de tam dubio difficilimi negotii eventu sciscitaturos : quibus illico Pythius, “Travaillez t.” Discedunt alacri animo consultores, sibique jam annuisse deum gloriantur : perdúntque, iterum ac denuo, repetitam operam, et cum operâ facultates; nec intelligunt se tempestivè à præscio numine admonitos, ut, Vulcaniâ hâc fraude jam serò spretâ, marræ insudarent ac ligoni.

SECT. 3. Urbes Moronie Fatue, scilicet Baveria : Metrop. Pazzivilla. Prima hic omnium occurrebat mihi Duricoria : urbs non contemnenda, quæ tamön nihil habet quod moretur viatorem.

Huic proxima Pratensis Villa I ; senatorum prudentiâ nobilis : qui, non ita pridem, cælo nimboso pluvióque, de arcendo imbre consilium inierunt. Alius pulsandas monet urbis totius campanulas. Alius, quod Italæ mulieres solent ut ingruentem avertant tempestatem, diri odoris pabula sub dio comburenda. Tandem, gravissimus hujus ordinis surrexit; suasítque, ut quicquid in se nubes complecterentur aquæ, destillare sinerent; nec dubitare se quin, hoc pacto, pluvia sit tandem, suâ sponte, cessatura.

Sed urbium omnium domina Pazzivilla est.

Sita, quidem, partim in planitie uliginosâ et palustri, partim verò in montis editioris latere ; ita ut pars utraque aquilonari vicorum descensu continuetur, procul ab omni nemore ac fluvio.

Montosa pars valli nivem suppeditat, vallis monti aquam in puteis stagnísque diutiùs reservatam.

Portas habet sedecim : quas eo consilio struxisse aiunt funda- . tores, ut quadruplo ditiorem aliis haberent civitatem.

Formâ non rotundâ, non ovali; ut urbes aliæ. Sed media, inter

* Mountebanks.
+ Recitat decantatum à plebe rhythmum Libavius, in hanc sententiam :-

Alchymia est ars sine arte;
Cujus scire est pars cum parte:
Medium est strenuè mentiri;
Finis, mendicatum iri.

Villa et Historia Italis benè nota. Moresin, de Orig. Relig. Pap.

cylindricam et inversam pyramidalem ; planè ad effigiem humani corporis composita. Nemo hanc formam mirabitur ilicet, qui noverit Belgium leoni, Peloponnesum platani folio, Italiam tibiæ mortui hominis, corio bubulo Hispaniam, utramque peninsulam orbis Atlantici piscium pulmonibus, Asiam crocodili pelli assimilata : ut, simul ac istam videris, Colossum aliquem humi stratum, vel Prometeum Caucaso illigatum, te à longe putares conspicari.

In ipso montis vertice forum collocatur; quippe quòd caput urbis est, sensúmque et vitam reliquis administrat. Quæ res quantum laboris facessat bajulis, dum supellectilem quamcunque, præsertim dolia majuscula vino vel cervisià plena, contra declive collis dorsum impellunt, conjecta, Lector, et ride. Videreris tibi centum videre Sisyphos, vano nisu saxum provolventes : qui, fortassis, ubi ad umbilicum usque montis, magno conatu, anheli sudantesque ascenderint, alterius dolii decurrentis impetuosissimo concursu, non sine periculo repelluntur.

Hîc habitant gravissimi ac honoratissimi senatores : qui hinc, velut è speculâ, totam urbem commodissimè possunt intueri.

Cervix huic adjuncta est viculus brevis et angustus, lictorum sedes et bedellorum.

Instar scapularum, brachiorum, ac manuum, sunt utrinque vici duo; quos occupant artifices pauci quidem illi, nec nimiùm periti.

Pro trunco hujus urbici corporis platea latior paulò et excelsior, hospitiis destinata, quæ ad lumbos usque porrigitur. Etiam ipsa pars quâ sedemus, pulchrè videtur referri depressiore montis loco, ubi cum planitie paulatim conjungitur. Lenones hîc habitant, lupæque, et quotquot urbi mundandæ dant operam cloacarii.

Crura et pedes binos ad mediam vallem protensos bajuli sorţiuntur ac viatores.

Ædes ad unam omnes carent fundamento ; quippe aiunt se malle lapides effodere, quàm sepelire.

Ædificia sibi struunt excelsissima senatores, ut quò cælum propius attigerint, eò magis incalescant, et inferiorem hanc terræ aerísque inclementiam effugiant.

Nullam non domum cernes probè pictam utrinque; et majorum omnium præsertim, imò et hospitum nominibus inscriptam *.

SECT. 4.

Senatus Pazzivillanus. Me illîc agente, consilium ceperunt senatores, quibus potissimum modis ad urbis sive dignitatem, sive amenitatem, seu denique securitatem, fieri posset accessio.

Alius aliud suasit, pro suâ quisque facultate et prudentiâ.
Primus, quidem, mare illuc per multa milliaria, perque medios

* Muro bianco charta di matto.

montes, civium industriâ, deducendum : cujus proximitate urbes alias, mirum in modum, ditatas ipse animadvertisset.

Surgit alter, ac moros à fronte renuit; neque fidendum ait tam fero voracique elemento : cujus perfidis fluctibus multæ præclare civitates absorptæ fuissent.

Alius ergo miros suadet aquæductus, ab imâ valle per tubulos quosdam petendos : quod non dubitat facilè posse fieri, cum aquam sæpius viderit sponte suâ è puteis ebulliisse ; seque, quòd nihil habuerit quo in spatium angustius coarctarerur, per totam planitiem diffudisse : quodque, è contra, cùm pluvialis aqua de summo monte descendat, unda undam propellere soleat et præcipitare; idem proculdubio factura sit ascendendo.

Alius monte novo aliquanto altiore cingi urbem mavult, civium manibus è subjacente valle eruendo. Cujus quidem consilii quad. ripartitam rationem attulit: primò, ne totum orbem testem haberent Pazzivillani, quid in urbe, præsertim à senatoribus, geratur: dein, urbis et muniendæ causâ et augendæ : ac, denique, propulsandi frigoris. Quo facto, pontem vult è solidâ firmâque materiâ altissimum exstrui, qui à prioris montis cacumine ad alterum usque porrectus, et ambulationibus inserviret et vecturæ.

Exsurgit alius ; ac, subridens, rogat quomodo tandem vallis montem possit parturire : ac, præterea, ut hoc posse fieri concederetur, pontes maximè omnium patere periculis; nam si tantillum laberetur jumentum vel viator, ne salus ipsa servare illum possit, quin extemplo pereat necessum sit ; plerunque etiam, quod pejus est, non sine brachio aut crure miserè confracto. Malle se aliquid consulere, quod plurimum secum ferat dignitatis, nihil periculi, nec multum laboris. Quocirca, si benevoli cives sibi monitori auscultarent, id sibi longè optimum videri: ut unaquæque domus, pro mole suâ, pyramidem sibi altiorem erigeret; cujus apici summo gallus æneus argenteusve, aureà cristâ insignis, quâvis aurâ versatilis insideret : in unâquâque pyramide horologium collocaret : singulis horologiis campanulam adjungeret. Nec dici posse, quàm elegans ac jucundum spectaculum, tam frequens excelsarum pyramidum series adventantibus peregrinis videretur; quàmque per horas aurem deliniret tot tintinnabulorum jugiter sonantium harmonia.

Acclamatum est, uno statim ore, tam commodæ, facili, gravi, petitæque altiùs sententiæ : ut jam deinceps hospes quisquis, mea sequutus vestigia, illò fueris in posterum peregrinatus, urbem sis longè elegantiorem cultiorémque invisurus.

. SECT. 5.

Spesius Tractus *. SPESIUS Tractus huic adjacet, olim ditissimus: in quo nil celebre vidi, præter Saltum Actæonium, Cubæam, urbem octangularem, et Milanam t.

* Terra Stult. Prodigorum. Alea, Accipiter,

+ Tria præcipua prodigalitatis subjecta, Canis, Incolæ bonorum certè omnes profusissimi sunt; viásque excogitant, quicquid habent ingeniosius prodigendi: quidam enim cani venatico, alii verò accipitri aut milyo, alii cubo eburneo chartæve pictæ ampla insumunt patrimonia: imò ubi sola vestis suppetit, hanc vel hastæ subjiciunt, vel deponunt collybistæ, ut habeant quo voluptatem suam instructiùs insequantur.

Sed regio hæc num ad Fatuam Moroniam, an Felicem pertineat, mihi quidem incertum est. Penes quoscunque fuerit olim, stat mihi ante hunc diem veteres migrâsse colonos: et, si quos hæc regio jurisperitos aluerit vel fæneratores, jurârim terram sanè pulchram et fæcundam, istos diu abhinc novos dominos salutâsse.

Ubi nihil superest, vel quadris victitant alienis, vel de publico forsan aluntur.

Celebre hîc est Azotium Promontorium, asylum miseris debitoribus; quò confugiunt quicunque foro infeliciter cesserint. Novimus et ubi qui solvendo sunt satis illuserint istic mæstis creditoribus : qui si fortè fugientem huc fuerint prosequuti, et ab arâ retraxerint invitum, rei jam læsæ religionis, à summâ quidem arce præcipitantur.

Hîc parentes, etiam superstites, nostris, ut videtur, indulgentiores, filiis vis dum adultis integrum demandant patrimonium ; et, moribundi, uxoribus plerique rem totam familiarem, agros, supellectilem, neglectâ prole, legare solent * : quòd si illæ vitam priores excesserint, tantum insumunt funeri, quantum filiæ elocandæ inserviret.

SECT. 6.

Lisonica Gens f. Pro vestibulo Felicis Moroniæ sedet Gens Lisonica; omnium quas vidi prodigiosissima; bifrons, bilinguis: ex anticâ parte simiam, posticâ canem referens; ut ex homine, cane, simiâ tota composita videatur.

Hîc fidem mihi faciet gravis author Munsterus ; qui, ex alterá saltem parte, Indos quosdam hâc formâ descripsit.

Nata quidem ad serviendum : pars maxima se generosioribus vicinæ gentis volentes vendunt aut emancipant.

Etsi verò tam stupidi sint, ut nihil ipsi possint laude dignum excogitare, optimè tamen norunt quicquid usquam viderint imitari 1: nec quid aut induunt, aut agunt, aut loquuntur, cujus exemplar sibi aliquod non proposuerint. Me illic agente, claudicabant altero pede omnes, et inter incedendum usque screabant; eò quòd præ. fectus Lisoniæ Cinifonius, crus sibi fregisset pridem, et catarrho diuturniore laborâsset.

• Moresin. Sc. in lib. de Orig. Rel. Pap. hoc idem de Britannis.
+ Terra Aldulatorum.
I“ imitatores, servum pecus."

Horum plerique tonsores, sartores, pararii, vel denique lenones sunt. Sunt quidam, ut aiunt, inter hos et aulici, habitu non contennendi: nec quis profectò Hispanorum mimus est, præ istis Lisonicis.

Alloquere et intuere quempiam, is, incurvato priùs genu et exosculatâ dextrâ, ultimam clausulæ vocem reduplicat; vultúque renidens, quicquid tibi gratum fore retur, blandè regerit, non tamen sine immensâ titulorum congerie: osculo dein altero claudens sibi labia, pendet ab oculis tuis, anxius ut tibi responsum arriserit. Tu modò istis annue, et perge fari ; quicquid dixeris, velut oraculum datum divinitus in tabellas refert, cælum suspicit, téque pronus 'veneratur.

Deum non agnoscunt isti, præter illum, cui se addixerint in servitutem. Hunc aris, geniculationibus, precibus colunt supplices. Hæc omnia altero quidem ore fiunt : sed nullum unquam ex hoc ore verbum egreditur, quod non interea altero, canino scilicet, clanculum retractetur.

Hoc in tractu offert se prima omnium Loverium, urbs alta et spectabilis; sed tam parùm solidè constructa, ut sperare nequeat diuturnitatem. Bugio fumine et ditata plerunque, et aliquando etiam submersa.

Et vicina huic Babillarda, villa stridula, cujus incolæ nunquam tacent.

Assurgunt hinc montes, seque ipsi exuperant usque ad Chatovillam ; pagum sanè inclytum, cujus incolæ nunquam non rident.

Conjungitur huic amenissima Piacentiæ Planities; quæ demum in Pipuliam desinit Paludem : illa rursus in Verguensam infame Oppidum; quò exulant malefici omnes, et quos vocant Medrosi.

[blocks in formation]

Moronia Felix *. MORONIA vere Felix, sive amenitatem sive opulentiam spectes, australiorum regionum facilè principatum obtinet. Quòd si quantum præ se fert divitiarum, tantum revera possideret, vereor ne huic Aquilonari etiam orbi palmam præriperet : sed istis mos est, et quæ non habent simulare, quæque habent ostentare gloriosiùs.

E longâ et latâ montium serie, planities continua fit per milliaria Germanica 60 protensa, quæ situm præbet Felici Moroniæ longè quidem jucundissimum: cujus imis pedibus oberrat Le-Sain flumen spectatissimum, et ferè totam cingit.

In declivi fronte collis tam pulchrè continui, facilè concipiet lector, quantâ cum amænitate spargantur urbeculæ : ex alterâ parte

* Terra Thrasonum; vel, stultitiæ gloriosz.

« EdellinenJatka »