Sivut kuvina
PDF
ePub

vallem despicientes forentissimam, rivo certè perquam elegante pererratam; ex alterâ, æquabili pascuorum agrorúmque tractu, satis ædepol spatioso, septæ commodissimè.

Urbes hic non tam frequentes, quàm altæ nitidæque: fabricâ tamen valde tenui; ei quicquid externo splendore poilicentur, intrinsecus nimiùm sordidæ.

Hîc, quâ parte Rodomontadii Colles inæquale dorsum viatoribus calcandum præbent, Vantarole Urbs est, quæ et Salacona dicta est; superba ædificiis, sed ad mendicitatem indiga.

Vicina huic Menosprecia *, lutosa meherclè villa, cui nomen meritò concesserit illa Parisiorum.

Ab hâc non multùm distat Rupes altissima et notissima Derrumbiada t; non multùm absimilis Peccanæ illi apud Anglos: cujus pars summa solo æquabili continuatur; descensu tamen adeò recto ac præcipiti, ut si ab alto despicias, lævis saxorum superficies turris editissimæ humanâque operâ politæ Jatus referre videatur. Multis funeribus funesta rupes : ut non plures crediderim è saxo Tarpeio cecidisse.

Alteram orbiculi hujus Moronici partem occupat Antoia Urbs : incendiis ita nimis obnoxia, ut ne vetus Roma tam sæpe flagraverit; quod partim ex civium negligentiâ, partim ex ædium oleosâ materiâ evenire credibile est.

Et vicina huic Putanium, quam alii Villam Vitiosam appellant; è silice cæmentóque durissimo structa.

Dein, prope ditionis Ucalegonicæ fines, offerunt se latissimi Sinobræ Campi I : ubi populus nunquam non feriatur, et in laborantes quosque severiùs animadvertit. Cujus precipuæ urbes Jugaria et Risaglium : quarum ex orientali latere ubi Le-Sain cum Oisivio Flumine undas commiscet, Saltuares illas Insulas (olim, uti videtur, Plinio cognitas) conspeximus; quæ in symphoniæ cantu, ad ictus modulantium pedum moveri perhibentur.

SECT. 2.

Mores Populi. Nemo hîc non se nobilem gloriatur ; statuas atavorum, et insignia nec non immensam prosapiæ suæ seriem, etiam ab annis ante orbem conditum 10,000, cum illis apud Diodorum Siculum, derivatam ostentans. Vidi istic prælongas quorundam porticus, cognationis stirpísque suæ rectis, obliquis, transversis lineolis depictas; quorum tamen avos vicinia sartores, carbonarios, equisones pridem agnoverit.

Nec quis nobilium est, quos Scogidos || appellant, quin prædia etiam habeat suburbana, colonis quibusdam, Vellacos vocant vulgò, elocata : servis verò plerique Lisonicis utuntur.

[ocr errors][ocr errors]

Victu et prætenui et vilissimo contenti sunt ipsi Sennaladii, nobilium generosissimi. Sunt tamen ex his, qui, seinel in anno, sub finem fortè Decembris, convivia quidem agitant splendidissima, magno cum apparatu, et hospitum numero, et ferculorum, ut uni huic festo reditus ferè omnes insumere necesse sit : deinceps, verò, quod superest, ita genium defrudent, ut penè merâ se fame enecent.

Sed pars maxima, ventrem contemnens eique quantumvis obstrepenti aurem obturans, quicquid uspiam succurrit vestium, pretio deterit; ita tamen ut pudeat esuriem fateri palam: quam ut honesté dissimulent, et saturitatem contrà mentiantur, quoquò ambulant à prandio, mundare sibi fauces mantili, calamóque dentes exonerare carnis non visæ pridem reliquiis, assolent.

Horum cuivis non arca, non fundus tantum valet, quantum gladius et quod gerit amiculum. Non desunt ex istis, qui centum plurésve Mangeguadagnos * (ii servi sunt) alunt vestiúntque. Quicquid habent tamen, ut Plautinus ille, cùm mutuo non possent, sumpserunt fænore; vestésque suas à parario conduxerunt in diem. Vidi et qui stabulum sibi struxerit verè regium, è longè conquisitis lapidibus columnis marmoreis multóque ebore concinnatum : ipse verò, interea, tuguriolum humile, angustum, cespititium habitârit.

Nomina sibi longissima fingunt; quibus gentis, loci, stirpis, cognationis gaudent aggerere : sed et titulos omnes non uno spiritu contentos, de compositione frequenti concumulant.

Plumæ hîc præsertim longiores, quas Spruzzolias vocant, non minoris fiunt quàm pelles ab hodiernis Moscovitis. Aliqui, præterea, campanulas argenteas calcaneis appendunt; quæ, ad singula vestigia clarè resonantes, oculos ad se vocant prætereuntium, aurés. que demulcent.

Pauci illi, qui generis ignobilitatem non possunt diffiteri, excelso tamen animo sunt, et altissima sapiunt. Memini in vestibulo cujusdam inscriptum legisse:

Misero quello, chi di persona vile,
Nasce di cor magnanimo e gentile t."

Unum inter reliqua stupebam istic: nec immeritò. Incolarum plerosque non pane, non cibo; sed fumo herbæ f non benè olentis, nec herclè salutaris, victitare ; quem ore quidem excipiunt, naribus egerunt; ut ex istis tot interim caminos facere videantur. Morem hunc nescio, herclè, num ab Indis Moroni, an Indi ab istis didicerint. Fertur enim nobilem quendam ingeniosum, sed ne. quam, Topia Waralladorem, fumi pessimi originem ab Indico quodam Dæmone petiîsse. Sunt tamen, qui Indos quosdam Torrida. Zonios authores fuisse putant tam clari suffitus, ut intus etiam ni

* Sic Itali suos ingeniose : Angl. voce “ Eatgains."
f In aditu montis Fesulani, in conclavi quodam, scriptum Politiani manu.

Tobacco.

grescerent: perplacuit his scilicet suus color ; nec æquum videbatur, ut ejusdem corporis interior pars ab extimâ, colore variaret. Id scio, dum nares implentur, exhauriri loculos : et plurima hinc generosiorum patrimonia in fumos exhalâsse, et è domini sui naso turpiter evolâsse : dumque fumant altiùs elevatæ nares, culinas planissimè refrixisse.

In singulis urbibus, Antoiâ præsertim et Putanio, alternæ domus sive pueris sive fæminis * meritoriis destinantur, et annuum probatissimæ artis pretium profectò solvunt.

Cum his luditur honestè : nec quem pudet notissimum populo prostibulum vel in foro, imò ne uxore quidem consciâ, salutare immodestiùs : sunt et qui miseras uxorculas officiosissimè suis scortis famulari cogunt.

SECT. 3.

Moroniæ Felicis Paradisus. Nihil habet ulla Moroniæ pars, fortasse nec noster orbis, tam nobile, tam pulchrum, quàm Felicis Moroniæ Paradisum : mirandum, hercle, opus; et cujus unius aspectûs tanti itineris et tædium satis levârit, et sumptus abundè compensârit.

Perstringit à longè oculos mons rutilus, totúsque (sic enim vel est, vel, quod tantundem valet, videtur) aureus : aggestus olim opere, uti ferunt, chymistico. Qui tamen si lubet ferro metalli robur experiri, in pulverem illico evanescit; si flammâ, in fumum.

Cujus in fastigio, castrum splendet crystallinum; arte non humanâ, sicut existimant accolæ, concretum: etenim ferunt Fortunam t è cælo quondam, deorúmque numero exterminatam, hanc sibi sedem, terrei ad instar cæli posuisse : hîc bonum numen beare mortales auxilio, presentiâque; tamque largâ manu profundere inexhaustas munificentiæ opes, ut quicquid demum credulâ saltem mente quis bonus petierit, satque diu expectârit, non possit non aliquando impetrare.

Convolant huc, ex omnibus terræ plagis, nullius non ætatis, sexus, conditionis homines; ex piâ tamen Moroniâ frequentissimi : nec quis ferè est in toto hoc orbe adeo vel impotens, vel eximius, quin aliquando montem hunc et conspexerit, et ubi licuit ascen. derit I. Madonna Lauretta, et Divus Compostellius, et Parathalassia illa nostra Desiderii & frigent, mehercle, præ hoc numine.

Strati jacent in valle innumeri clientes; non secus ac globuli candidiores obducunt semitas, ubi grandinaverit : nutum Bonæ Deæ religiosè præstolati. Nec fas cuiquam audaci pede sacrum collem premere, donec, albo vexillo à Sacerdotibus Castellanis ex.

• Scorta Roma Julium nummum solvunt Pontifici: exhinc census illius annuus excedit 40,000 Ducatos. Paul. iii. in Tabellis suis habuit Meretrices 45,000.

+ Fortuna, stultorum dea, vetus illud, “ Favet fatuis.”
* “ Semel insanivimus omnes." § Erasm. Do. Walsingamia.

tenso, otium ac voluntatem suam Diva significaverit. Tum clamitant unà omnes, rauco stridore cælum implentes,, “ MADONNA S: 'OOPERTA *;" ruuntque universi, viæque ac portæ angustias frustrà queritantur. Dumque nimiùm festinant, alter alteri viam obstruit: ner dici potest quantæ hunc rixæ sæpius oriantur, imò et pugnæ parùm aliquando siccæ : nam præire volunt omnes, nemo cedere me ori. Premunt adstantes : præcedentibus invident : remotioribus illudunt.

Vidi istic laterum fortassis infirmiorum quosdam, qui in hâc valle penè senuerint; quibus nec aduc datur ingrediendi licentia.

Quid rei agant hi omnes rogitas, Lector, et miraris. Certè convocavit omnes habendi cupiditas : retinuit spes : nempe vota facturos quosque, ut, Divæ bencficio, exoptato tandem bono potiri liceat. Notavi hîc alium negatos precaturum amores; alium, pacem modò domesticam; alium, honores ; divitias, alium. Hic patrui nimis jam longævi, funus ; ille, post tres olim vices, munus vacaturum, rogat. Sedebat hîc prope portam superciliosus quidam rerum dominus, novissimæ proximam, uti ferunt, monarchiam petiturus : heic, deformes quædam virgunculæ, formæ gratiam ; illíc, anus rugosæ redivivam sperabant adolescentiam : hic, sterilis liberos; illic, serva libertatem : omnes aliquid, singuli aliud meditabantur.

Signo jam dato, qui possunt dant sese in viam ; montem, non pedibus, (ilicet hoc piaculo est,) sed manibus genubúsque conscensuri,

Medium jam montem magno cum labore assecutos blandiùs excipit unus è sacerdotibus, nomen sciscitatus et patriam; quod semel acceptum, te interim consistente, voce Stentoreâ pronunciat : partim, ut socios suos ipsúmque adeò numen premoneat, quos qualésque sint hospites habituri; partim, ut intelligat priusquam pro. piùs accesseris, consulto priùs numine, num sat tecum attuleris fidei et puritatis.

Nam si paulò impurior, ac depressior graviore mali sarcinâ istuc concesseris, conscia satis Diva' rubeo te vexillo monet in cænobiolum (loculis purgandis juxtà positum) relegari : heîc asservabere, donec leviore crumenâ, mundiore animâ, fueris ad reliquum itineris conficiendum comparatior.

Quòd si nomen fortè placuerit, plumbeo te signo satis instructum dimittit auspicatò: tribus tamen hisce tibi in aurem, solenni more, priùs obmurmuratis, “ Spera, Crede, Expecta.”

Pergis læto alacríque animo: cùmque ipsos ferè palatii gradus attigeris, limen ferreum se offert : cui inscriptum:

" Fortunam si avidè vorare pergas,
Illam ut malè concoquas necesse est t."

Hujus angustissimos aditus torvus janitor aliquandiu præcludit; qui tamen mercede facilè mitescit, aperitque tibi non tam portam, quàm foramen ; cui ubi tu te pronus insinuaveris multo nisu, en

* Sonus Italorum, quum D. Mariæ statuu retegitur.

† Sannazarii carmen.

tibi ædes ferè calestium æmulas, auro margaritísque quaquavorsum renidentes, quarum externa facies nihil infra felicitatem polliceri videtur.

Sacerdotum habitus, officia, ritus, templíve formam, ne nimius sim, prudens omitto,

Tandem, vacat enim per aliquod tempus omnia contueri, accedit alter flaminum, manúmque prehendit ; et simul oculos faciémque totam linteo velamine revincit: per multas ambages occæcatum ducens hospitem, quoquò lubet; sed, uti creduli homines opinantur, in templum Bonæ Deæ : scilicet, profanis oculis non licet numinis majestatem conspicari.

Provoľvi hîc juberis in faciem, sacrúmque pavimentum deosculari, nec movere manum pedémve, donec te Diva nominatim compellaverit : tum, quicquid volueris, audacter profari ; quicquid illa jusserit, satagere absque vel morâ vel diffidentiâ ; factumque iri, quantumvis arduum, quod fagitaveris.

Sed quæ religionis tantæ merces est ? inquis : aut quis cultûs hujusce exitus?

Ridendus, herclè; quique splenem agitet vel non petulantem. Illusum est singulis probè, arte quidem multiplici : sed adhuc tam clanculariâ, ut licet inopes dimittantur singuli, malint tamen suam quisque sive inertiam, sive incredulitatem, quàm fidem numinis criminari.

Facto semel voto (putà honorem postulari) illa benignè annuit. Et, in primis, jubet supplicem, post horas aliquot, Sacram, ut appellat, Potiunculam ebibere; quâ sordes animæ ultrà abluantur; ipséque dignior fiat, qui exoptatam felicitatem reportet. Deinceps etiam procumbat aliquandiu, donec ipsa denuo fuerit allocuta : tum vocem observet sedulò, ac jussa capessat: alacer; nec dubitet quin voti compos illico sit evasurus. Tantùm ubi omnia ex animi sententiâ successerint, credat eodem in statu æternùm permansura, gratóque animo numinis beneficentiam recordetur.

Acceptum jam calicem absorbet hospes lubentissimè; suavissimúmque sacri liquoris gustum tacitè sibi plaudit; nesciens, interea, poculum revera soporiferum sibi propinari, mulso, papavere, opio, lactucis, atque id genus herbis medicatum : cujus haustu consopi. tus illico, non secùs ac cadaver aliquod, à vespillonibus hàc illàc in palatium asportatur. Denique, intuentium cachinnis exceptus diu, sistitur tandem in cubiculo, lectóque elegantissimo; ornato, more regio, eburneis quidem tabulatis, aureâ contignatione, stragulis pretiocissimis, ut ne peristromata æquè sint Campanica *, neque Alexandrina belluata, conlutáque tapetia. In limine ministri collocantur, ædepol cultissimi, torquibus annulísque, more aulico, insigniti; expectaturi donec Endymion iste novus, quod post triduum plerunque fit, evigilaverit. Qui demum expergefactus, circumspicit attonitus : loci et formam et pretium, habitúsque ministrorum nunquam satis miratus; dum servi omnes, ordine suo, Alexis genibus, experrectum salutant Regem, faustúmque diem apprecantur: quod

[ocr errors]
« EdellinenJatka »