Sivut kuvina
PDF
ePub

niciem reliquarum gentium conspiraret : quam ob causam pruden, tiores Phænacii et ferunt inter illos, et alunt lites.

Non minima laus est etiam parvulis, quod olim Cæsar de veteribus Germanis *, artificiosè furari ; quos à tenerrimis, et præceptis quæ vocant Hermeticis imbuunt, et exemplis. Videbis infantulos, etiam dum ab uberibus matrum pendent, aciculam subducere vel nummum: quòd si hallucinati fuerint tantillum; et, vel non satis audaci vel sat lentâ manu, rem aggressi fuerint, ita ut és du w Pópa facilè deprehendantur; rapulant illico. Tandem ubi adoleverint, aut anatem, aut anserem, aut quid grandius indies oportet suffurentur: nec impunè diem transigunt, in quo rem domesticam nihilo auxerint. Quòd si satis constiterit operam ab ipsis navatam strenuè, non æquè successisse, aut glebam ex agro vicino, aut ramusculum surripiant necesse est, ne fortè desuescendo fierent ineptiores.

Sed hæc in ipsis Phenaciæ finibus præcipuè cernuntur: inter quos et Larcinos latissima Vallis Bugietta se diffundit; de quâ, suo loco, pluribus, posteaquam Larcinos Litorales ordine descripserimus.

CAP. III.

Litorales et Insulares Larcinit.

Hi, sive in Litore Magellanico, sive in ripâ et Insulis Tryphonicis laté sparsi, amphibii sunt; eo ditíores reliquis, quo sunt reliquis occupatiores.

Quibus etiam non parum favent notissimi freti angustiæ. Cognito enim semel, propter pra cipiteni maris decursum, nullam dari nautis retrocedendi viam, scaphis catenisqne obstipant iter, et ita navim spoliant et vectores: ex quo factum putem, quod fretum istud regressum planè nullum patiatur; non tam undarum impetu, quàm numero ac ferocitate pyratarum.

Nemo nautarum Europæorum magis callet istis fluxuum tempes. tates, et situs opportunitatésque portuum, ventos, syrtes, scopulos : neque pisces ipsi, aut meliùs natant, aut faciliùs.

Primas hîc obtinet Portus Dunius : villa, non sanè magna, nec adeò munita ; sed audax admodum, et omnium ferè regionum spoliis ad miraculum usque dives : sita in ipso angulo Larciniæ, quo terra hæc, interventu Tryphonii Fluminis, à Crapulià dirimitur. Hujus littus magnetibus ac pulvere magnetico stratum ferunt; quorum virtus navem ad se quamlibet remotiorem allicit, retinétque. Sed neque minds proficiunt illi Doniorum, qui maria quæque pererrant, ac naves longè suis munitiores adoriuntur. Mirum est, hercle, quoties istos, vel post imparem sæpe congressum, audacia

Cæs. de Bello Gall. lib. vi.

| Regio Pyratarum.

victores reduxerit: quod tamen alii baptizatis incantatisque vexillis Moronicis acceptum referre malunt *. 'Insigne urbis vultur est, vel inter volandum pascens, cum verbo “ Fruor nec quiesco."

Statim à Tryphonis Fluvii vestibulo, Portus Bercius est; insularum istarum omnium, et undarum dominus : nam à prætereuntibus quibúsque etiam suis, non minimum vectigal exigit; pretium viæ : et, hamis quibusdam majoribus magnete tinctis, non aliter navibus alienis, quàm nos piscibus, insidiatur; tactasque semel impactis ad se uncis quantumvis contranitentes, ducit.

In totidem paludinosissimis insulis, et tam lato flumine, vix domunculam cernes, aut cymbam f: partim, quòd, in mediis arundinetis (nempe crescunt hîc arundines Indicis illis quas sæpe vidimus altiores, nec minus robustæ) nidum quisque sibi ac suis malit concinnare; partim, quòd ob proximitatem loci, gens ista cum Moronis plerunque misceatur, quorum sanè nemo non natare mavult quàin navigare : unde fit, ut brachiorum remigia tam Dædalè tractare norint, dimidiam ut vitæ partem, quod de crocodilo dici solet, in aquis degant; motůsque velocitate cum celerrimis quidem remis ausivt contendere.

Hi nautis formidabiliores sunt, quàm nautici quivis pyratæ. Improvisò, enim, navim assequuntur; remorâque firmius adhærentes retinent; et, vel retentæ dorsum perferant ut aquâ submergatur, vel impetu subvertunt, vel denique scopulis allidunt.

CAP. IV.

Quis mihi aditus. Harpyie. Sed quis mihi huc aditus patuerit, aut quæ tandem commorandi licentia fuerit concessa, mirabitur lector: nec credet, aut quenquam sanæ mentis committere semet ausum tam immani populo, aut incolumem demum rediisse.

Intelligat ergo lector, communem istis cum Piis Moronis jubilæum, de more solenni, anno quoque quinquagesimo celebrari : in quo, cum omnibus orbis totius nationibus ac populis induciæ pactæ sunt; quo durante, religio est furacissimo ganeoni, pacem vel publicam vel privatam violare. Jam tum convolant huc hospites : qui, tamen, quicquid secum attulerint, incolis gratis largiuntur; ut pacem hanc vel unius anni liberam, quadrienni lite lucrosiorem existimem. Incidi

ego

in sacrum hunc annum, peropportunè; et, cum quibusdam aliis itineris nostri sociis, regionem lustravi.

Inter eundem maximum nobis ab Harpyis imminebat periculum; quibúscum profectò fædus pacis nullum nobis ferire licuit. Hæ,

* Papa baptizabat vexillum Italoruin et Hispanorum in Flandria, vocavitque Margaretam, quæ postea vicit Diabolum. Moresin. de Orig. Rel. Pap.

+ Ut pyratæ Ægyptii apud Heliodorum. 1. i.

Dec scio volucres ne dicerem an dæmones, ex quo à Boreæ filiis pulsæ fuerunt, hîc, ut fama est, sedem sibi posuerunt. Ex transversis trabibus, in medio quercûs robustissimæ, nidos sibi sternunt. Ore, bubonem referunt; dorso et corporis mole, struthiocamelum; pennis, hystricem; rostro ac unguibus, aquilam. Recurrebat mibi in mentem istas cernenti quod de avwvújois alitibus scripserat olim supposititius Aristoteles *, qui in Diomedeâ Insulâ circulatim semper volitantes Græcis tantùm adulabantur, alios omnes infestabant. Pariter nobiscum ac peregrinis omnibus egerunt rapacissimæ Harpyiæ : incolas ipsos, quasi probè cognitos, familiariter exceperunt, sempérque dimiserunt illæsos : in nos magno impetu involârunt. Quisquis per Sylvæ istius Butinia deserta solus ambulat, harum unguibus rapitur illico, ac dilaniatur. Imò, vix tutum ab his iter est decuriæ peregrinorum, absque conductitio Larcinorum præsidio.

CAP. V.

Vallis Bugietta t. Phenacum Mores. Urbs Furtofrancheça :

Bolsecium.

Redeo jam ad Vallem Bugiettam, ultimam Larciniæ metam; communem tamen utrique provinciæ terram.

Suam cuique partem ex æquo tribuit Mnemon Fluvius, per me diam planitiem decurrens; qui et oppidis Phænacum præsidiariis situm præbet commodissimum.

Fallor nisi hîc viderim Herodoti ac Plinii historici quædam, sed vix jam percipienda oculis, monumenta.

Struxit sibi hîc ædes profectò elegantes Mercurius Gallo-Belgicus; nec abhinc procul Cardinalis quidam historicus, amplissima jecit castelli augustissimi fundamenta. Nam ex quo Hispanus vicinam huic Indiam occupavit, licuit etiam Jesuitis bonâ cum Phænacum veniâ oras hasce, ut Tonut payualizaldoi sunt mortalium, invisere; et, ab aliis relictam, propter creberrimos Larcinorum incursus, terram incolere.

Astrologorum gymnasiola hîc multa sunt; quibus, herclė, poetas excipe et juridicos, præ aliis omnibus favere solent Phænaces.

Quin et in hâc ipsà valle (nam quid dissimulem ?) ego quidem conduxi domum ; ubi præscius rerum hariolus audacter scripsi verissimum hujus temporis vaticinium.

Longè humaniores sunt Larciniis Phænaces; aut saltem crudelitatem exercent magis secretam : nam quod illi palam et sub dio, hi sine testibus agunt domi. Hi et legibus sese, et Aurei Principis (nam sic suum regem ap

Lib. de Mirabilibus. Contra quam canis ille, cujus Epitaphium videre est in villâ suburbană Bononiæ: “ Latrai à ladri, et à gli amanti tacqui &c.”

+ Terra Impostorum.

pellant) imperio subjiciunt Furtofrancheça, pars Bugiettæ proxi. mior, ex omnibus Laverniæ partibus aut optima est, aut minimè profectò mala.

Hîc interdiu quiescunt: noctu, verò, semper negotiantur. Solem, ergo, velut mortalibus noxium lumen, abominantur. Lunam colunt, ut cælicolarum omnium benignissimam.

Arbores sic suâ naturâ viscidæ sunt, ut volucrum quotquot ramulis insident, illico adhæreant; prædáeque sint viatoribus.

Maximum hujus provinciæ emporium et longè frequentissimum Bolsecium * dicitur: cujus tamen vici duo, Palatium et Fripperia, omnes quas vidi urbium plateas numero excedunt. Palatium qui. dem causidicorum litibus, Fripperia parariorum nundinationibus destinatur.

Et, sanè, causidicorum nulla sub cælo tam ferax regio est : qui, ut Plautinus ille +, si nihil est litium, lites serunt. Horum non minor hic numerus est, quàm in Westmonasteriolo nostro capitum. Quanquam, verò, indies creentur novi, fieri tamen non potest, ut illi putant qui in rebus politicis lyncei sibi videntur, quin istorum numerus in posterum decrescat ; nam ubi litigando totam inter se provinciam, quod jam ferè fit, partiti fuerint, clientibus deinceps indigeant necesse est : quo fiet, ut in se involent mutuò, et alter alteri commissus malè parta dissipet in vulgus; futurísque alterius ævi nepotibus, locum exercendæ huic arti magis lucrosum paret. Horum servis usitata semper est vestis díxpoes ; ut hinc innuant inservire se dominis ad utramvis causæ partem suscipiendam paratissimis. Lites istis suppeditat, et fæneratorum copia, et Ruzius impetuosissimus fluviorum : qui, dum præcipiti cursu inter Insulas Strophadas labitur, nunc magnam solutioris terræ partem ab unâ devolvit in alteram, tandem et in tertiam impellit; nunc, verò, priore sede fastidita novum sibi quærit canalem, avidissimis dominis nunc patrios fundos adimens, nunc largiens novos.

Incolarum plerique, Alpinorum more, strumâ laborant: Argyranchen I vocant medici. "Qui morbus ita vulgaris est, ut nemo lo- , cum affectum vel sanatum velit, vel occultatum.

Nec scio quæ secreta virtus istorum cuti indita sit; ut non minùs argentum attrahat ad se, quàm magnes ferrum ; nec minùs attractum retineat.

Fripperia omnibus et artificum generibus instruitur; et mercium officina tamen hîc nulla : quisque continuis clamoribus artem suam et merces exponit transeunti populo; et, emptorem nactus, secedit laudatam priùs supellectilem ostensurus. Hic cuprium prodacit torquem, aureis laminis obductum ; juratque, nec Tagum, nec Indorum fodinas, quid magis aureum protulisse. Alter testiculum ostendit muscatum, suavissimis odoribus plenum. Alius uniones profert limpidissimos ; quos quidem neque candore, nec lævore, nec magnitudine, nec orbe, nec pondere, in his enim Plinio dos

Urbs crumenisecarum, Latinis, Argentangina.

+ Plaut. Penulo. Morbus Demosthenis ; Clavius lib. i. Chrysopæi:r,&

omnis unionum, à veris ac nativis dignoscere : conchasque ipsas exhibet, in quibus solidiores illæ guttæ pridem concreverint.

Nec desunt è scarpellinis : qui lapides propinent specie tenus ex omni genere preciosissimos; Adamentem Cyprium, Hephestitem Corinthium, Siculum Achaten, Niliacum Galactiten, Abeston Arabicum, Pæaniten Macedonium, Asiaticam Alabandinam, Beryllum Indicum, Gagaten Britannicum, Persicum Æëtiten, Chalcedonium Africanum, Smaragdum Scythicum, Corneolum Germanicum, Chrysolithum Æthiopicum, Carbunculum Libycum.

Sed pharmacopolarum profectò hîc plus satis est : quorum fraus omnis, in mutandis miscendisque pysidiculis, vix justo volumine posset comprehendi. Id verò unum adhuc nequeo satis mirari, illisque invidere; quòd cum falsas fucatásque merces obtrudant omnes, nullo tamen id sensu possit deprehendi, nec quod examen istorum quis præter igneum reformidet. Dolus malus sicubi occurrat palam, satis quidem severè plectitur: id, verò, ne fiat cavet quisque sedulò; nam et faciem, et vestem, et vocem, et artem mutat indies, ut frustrà sit, qui hodie hesternam queratur imposturam.

Schola hîc publica in suburbiis aperitur; non, herclè, incelebris : in quâ sua ars, hoc est Spagyrica (ignoscant mihi chymici, aut succenseant sibi, qui artis inhonestæ nomen laudatissimæ indiderint) juventuti quotidie prælegitur.

His scilicet Alcorani locum obtinet antiquissima Mercurii Historia; orbi nostro penitùs ignota : quæ docet quàm feliciter Cylienius, adhuc infans, à Neptuno tridentem, à Marte gladium, ab Apolline arcum pharetrámque, à Vulcano forcipem, à Venere cingulum sufuratus sit ; quamque fere καθαπερ εν τη γαςρι εκμελετήσας TYY HAETTINY *, ab Jove fulmen surripuisset : ac, deinde, subdit omnigena defraudandi furandíque documenta; tyronem plurimis docens excutere seram, pessulum reserare, lentè movere pedem, arcæ jam clausæ filum viscosum immittere, intactâ crumenâ nummum elicere, quod feceris strenuè pejerare nec interim erubescere, ac mille istiusmodi technas, quarum ego arcana Caballistica disquirere contempsi.

Caupones ad unum omnes ita malè fidi sunt, ut non ausint hospites, vel suis dormientium pulvillis aurum submittere, vel sacculis arcísve confidere quamlibet ferratis ; sed, quod obsessos olim Judæos fecisse comperimus t, in suis ipsorum ilib. dormituri recondunt crastino manè repetendum.

In villis vix quenquam videbis, præter molitores, sartores, et paucos fortasse vates Chiromanticos.

[blocks in formation]
« EdellinenJatka »