CAP. VI. Plagiana Provincia. PLAGIANUS dein Tractus ab occidente cernitur spatiosissimus : in quâ, Rigattieræ Urbi, non novæ quidem sed renovatæ, Collis Scapulius * imminet. * Non pauca hîc cánæ antiquitatis monumenta reperiet solicitus quis criticorum, præsertim verò poëtica. Ego, certè, saxum vidi, versibus inscriptum Homericis t, alieno tamen authori, quo indig. nius nihil videbatur, adscriptis. Inter hæc: itos Maronis autem plurimos inveni versiculos, pari modo Homero ac Hesiodo suppositos : et nescio quot paginas vernaculi cujusdam poëtæ Toscano Petrarchæ adscitos. Hanc dein, ab austro, excipit Arrebatia ; deformata planities, et ruderibus plena. Ibi olim fuisse Trojam, diruta saxorum mole docens : quæ ideo ferunt avos ipsorum demolitos, ut ex multis urbeculis, quarum vestigia pyramidésque remanent, urbes duas pol magnificas, Patronillam et Hierosulen, ædificarent: ubi ergo quondam templa plateáeque, jam campos videas et stabula. Nec ipsi quidem fundo parcit Ruzii violentus æstus; sed, iniquis undis avellens, aut Plaginis impertit, aut Codiciensibus. CAP. VII. Codicia 1. CODICIENSEM Provinciam prodigiosi homines incolunt; quos, porcinâ facie, Munsterus ac Mandevillanus depinxerunt. Quadrupedum more, pronâ semper facie incedunt, ne quid inter eundum sur # A Stephano Lexicon suum furatus Scapula canit: “ Ast ego contendo Lexicon esse novum.” + Homer. immutat hoc Orphei carmen, ut Justin. Martyr in Protreptico ad Genies. Hom. 'Dis óx aivor Epoy xad xvylepov anao yuvaixos. De interitu Dionysii. Hæc inter Homeri furta numerat Theod. Canterus var. lect. P. 2. c. 3. Injuste. imitatur Homerus Orph. et Musæum, non spoliat. | Terra Avaritiæ. reptione dignum prætermittant; neque cælum unquam suspiciunt. Quod ad vocem, grunniunt illi quidem ; non loquuntur. Nemini hic, præterquam senibus, commorandi locus est. Florem ætatis cuique, vel Sylva Butinia, si fortiore animo sit; vel, si studioso, Gymnasium Bolsecianum deterit. Soli hîc metallurgi, agricolæ, mercatores. Hi ferè semper, quod de lupo dicitur pugnaturo ac vulpe famelicâ, terrâ vescuntur: quanquam sunt inter hos, qui solo metalli intuitu vivunt, valéntque. Nunquam penè dormiunt : illud unum istis leoninum est. Superstitiosè admodum numini suo, hoc est, Chrysio Deo * addicuntur : nec unquam aut quiescunt aut discumbunt, donec ipsum viderint et adorârint. Urbes hîc vidi Scrofiolam : villam sanè fædam ; et, Catonis verbò t, “cloacalem, coglieram, serraram, caxam;" quam tanien lustrare volenti mihi non licuit. Unusquisque civium clavem secum gestat, ne quis peregrinus ingrederetur. Reliqui omnes, per Villas Porciglias dispersi, non tam casis, quam cubilibus contenti sunt. Hos ego homines, hos mores, has urbes vidi, stupui, risi: annóque demum trice simo, itineris tanti laboribus fractus, in patriam redii. Peregrinus quondam Academicus. INDEX ACTÆONIUS, saltus : ab Actæone magno venatore, quem, uti so. lent, exedebant canes. incolarum animos nostra. Hic Amantina urbs : cujus nomen nos à tractu Danub. petimus. caro, urbs. barbaris utar verbis sacrarum cærem.) verbum sacraruin cærem. “ octo hastis sustentatam.” Lib. Sacr. Cærem. primo. tato in l. et seco. Latin. Gratuletur mihi nunc Bolsecus mendax ille nebulo, nominis sui originem. rigatur. Oportet mendacem esse memorem. Megros appellamus. Galli, Candosoccos. Bolsa Hisp. crum ille neblilet seco. Latin. S. Carniceria. Hisp. Laniena; nec aliud domus Inquisitor. bent corticem. ourmagium. u. à Gallic, fourmage. caseo. Furto, et Gall. Franchise, libertas. Gola. u. Ital. Gula. Hisp. Gesso. Jugaria. u. ab Hispan. Jugar. jocari. guaciores: ad imitationem prov. Gall. Languedoc. Antrum Maninconicum. marvel. Marmitta. u. Hispan. Lebes. Marza-pane. u. Ital. March-pane. Menturnea, olim urbs Samnitum; nos à Mento vocem petitam volumus. Medrosi. Hisp. Timidi. Meionium. A. Lat. à meiendo. Cyprus hoc olim nomine gaudebat. Stephan. |