Sivut kuvina
PDF
ePub

I.

Pars systematica.

Genus ACANTHIA FABR., Latr.

Corpus ovale vel obovatum, nigrum. Caput superne visum transversum, quinquangulare, pone oculos in collum breve constrictum, vertice et fronte fere sub angulo recto convexis, hac apice emarginato, clypeo calloso, gula sulco longitudinali destituta. Oculi maximi, valde exserti et convexi, superne margine interiore postice sinuati. Ocelli duo in vertice inter oculos positi, sat appropinqvati vel saepe subcontigui. Labrum elongato-triangulare, apice acuminatum. Rostrum tri-articulatum, apicem metasterni attingens, articulo primo brevi, a capite distante, secundo basi incrassato, tertio et secundo rectis. Antennae sat longe ante oculos insertae, quadri-articulatae, filiformes, articulo primo brevi, secundo omnium longissimo, ultimis rarius fortius incrassatis fusiformibus. Pronotum trapeziforme, lateribus limbatis vel carinatis, rotundatis vel rectis, margine acuto, margine basali late emarginato, disco antice callo lato elevato, medio foveola instructo marginibusque impressis. Scutellum triangulare, basi totum detectum, parte apicali impressione transversali discreta. Hemielytra clavo, corio membranaque discretis; corio venis duabus longitudinalibus in areas tres longitudinales (endocorium, mesocorium, ectocorium) partito, limbo laterali distincto, basin versus magis minusve reflexo; membrana venis longitudinalibus apice conjunctis, areas quatuor vel quinque formantibus; membrana interdum (formae brachypterae) abbreviata, semper tamen apicem abdominis attingente. Alae areola angusta, hamo recurrente fere bipartita; interdum (formae brachypterae) valde abbreviatae. Xyphus prosterni brevis, triangula

ris.

Mesostethium breve. Coxae subcontiguae, cardinatae, scrobiculis femoralibus instructae. Pedes saltatorii, femoribus elongatis, posticis reliquis longioribus, tibiis spinulosis, posticis longis, tarsis triarticulatis, articulo primo brevi, ultimo apice biungviculato, aroliis nullis. Mas segmentis duobus genitalibus liberis, primo ultimo ventrali simili. Femina segmento ultimo ventrali postice rotundato, segmenta genitalia tota includente.

A.

Dispositio subgenerum.

1'. Pronotum lateribus magis minusve explanatis et acutis, callo margines laterales numquam attingente, impressione pone hunc arcuata, plerumque pone medium pronoti sita.

2. Membrana areis quinque, quarum subexterna reliquis breviore, tertia et quinta apicem versus sat longe contiguis, area interna vel prima basi ante aream proximam numquam plus quam tertia sua parte producta, apice apicem secundae haud attingente. Pronotum versus apicem minus angustatum, marginibus lateralibus ante apicem subito angulatis, margine apicali inter angulos capiti latitudine subaequali vel hoc paullo latiore, limbo laterali plerumque inferne late albido vel eburneo. Prostethium totum vel limbis latis anteriore et exteriore acetabulorum anticorum albidis vel eburneis. Hemielytra locis sericeo-nigris destituta. Corpus latum. Ocelli distincte distantes. Antennae articulo secundo latitudine capitis haud longiore. Fig. 1.

2.

Membrana solum areis quatuor.

1. Chiloxanthus REUT.

3. Membrana area prima vel interiore basi longe ante aream proximam producta, apice apicem secundae haud attingente. Pronotum apice capite angustius.

4. Antennae graciliores, breviter pubescentes, parcius longius pilosae, articulo secundo primo duplo et dimidio vel triplo longiore. Ocelli levissime distantes. Caput parte deflexa deorsum et paullo antrorsum vergens. Pronotum lateribus rectis vel rotundatis, callo sat magno, retrorsum ad

« EdellinenJatka »