Sivut kuvina
PDF
ePub

4.

3.

1.

2/

quartam basalem partem subextenso. Hemielytra locis sericeo-nigris destituta. Membrana area prima basi 2 vel dimidio basali ante basin secundae producta, apice etiam in macropteris supra hujus apicem posito, secunda quam tertia apice haud altius posita; membrana saepe abbreviata. Alae plerumque abbreviatae vel nullae. Figg. 2 et 3.

2. Sciodopterus A. et S.

Antennae crassae, dense pubescentes, parcius pilosae, articulo primo longo, parte dimidia sua apicali clypeum superante, secundo primo - longiore. Ocelli subcontigui. Pronotum lateribus rectis vel obsolete subsinuatis, callo magno, fortiter convexo, retrorsum longe extenso, limbo laterali saltem inferne toto albido. Acetabula antica limbis latis antico et externo albidis. Meso- et metasterna postice late alba. Hemielytra locis sericeo-nigris variegata. Membrana area prima magis quam dimidio basali ante aream secundam producta, apice longe supra hujus apicem posita, etiam area secunda apice quam tertia altius posita. Fig. 4.

3. Calacanthia REUT. Membrana area prima vel interiore basi ante aream proximam leviter vel haud magis quam tertia sua parte producta, apice quam secunda altius posita vel hujus apicem attingente. Caput subverticale. Antennae sat graciles. Pectus saepe saltem margine antico acetabulorum anticorum testaceo vel albido. Hemielytra saepe locis sericeo-nigris variegata. Membrana et alae magis minusve explicatae vel abbreviatae. Figg. 5-10. 4. Acanthia in sp. REUT.

Pronotum nitidum, versus apicem valde angustatum, strictura apicali dis-
tincta, lateribus rectis vel sinuatis, ad sulcum transversalem antice obtu-
siusculis, callo totam latitudinem pronoti occupante retrorsum brevius ex-
tenso, impressionibus callum antice et postice terminantibus rugulis longi-
tudinalibus instructis, sulco pone callum profundo, parum vel paullo pone
medium (strictura apicali excepta) posito. Caput verticale. Oculi valde
exserti ab apice pronoti distantes. Ocelli valde appropinquati vel sub-
contigui, in elevatione positi. Hemielytra opaca, clavi apice guttula, corio
limbo laterali toto vel ad maximam partem guttisque duabus adjacentibus
ante medium, altera ante alteram posita, pallide flaventibus vel albidis,
mox ante apicem gutta albida, interdum cum limbo laterali confluente;
corio medio et angulo interiore macula glaucescente. Figg. 11 et 12.
5. Chartoscirta STÅL.

1'.

B.

Dispositio specierum.

Subg. 1. Chiloxanthus REUT.

Antennae articulis duobus primis flavotestaceis, primo saepe inferne nigropiceo, secundo raro piceo, apice testaceo, ultimis fuscis vel nigris. Pedes flavo-testacei, femoribus nigrovariegatis, tibiis nigrospinulosis, apice interdumque etiam basi nigris, tarsorum articulo tertio apice nigro.

2. Corpus superne oleo-micans. Pronotum lateribus leviter rotundatis, limbo laterali latius sordide testaceo vel albido. Hemielytra colore variantia. Mesosternum utrinque macula magna laterali albida.

3. Corpus pilis longis erectis pilosum. Hemielytra adhuc griseo-pubescentia. Long. 4-6 mm.

1. pilosus FALL.

3. Corpus pilis erectis destitutum, solum capite pilis quatuor erectis. Hemielytra tenuiter nigricanti-pubescentia. Long. 4-4 mm. An varietas pilis destituta praecedentis?

2.

4

2. arcticus J. SAHLB.

Corpus superne opacum, flavescenti-sericans. Pronotum lateribus rectis, limbo angusto laterali anterius abbreviato testaceo. Hemielytra coriacea, haud punctata, basin versus fortius ampliata et explanata. Variat mesosterno utrinque macula majore albida. Long. 5-71⁄2 mm.

3. borealis STÅL.

1.

Antennae nigrae, graciles, setis longis nigris instructae, articulo secundo
primo triplo longiore, tertio secundo duplo breviore et quarto aeqve longo.
Pedes sat graciles, longi, nigri, tarsis fuscescentibus. Corpus superne
nigrum, opacum, subtilissime punctulatum, pube cinerascente tenuissima.
Hemielytra valde dilatata, squamulis argenteis vestita; sutura late nitida;
membrana maculis ferrugineis. Pronotum breve, postice transversim ru-
gulosum. Corpus inferne nigrum, tenuissime dense cinereo-pubescens.
Prostethium limbo antico albo. Long. 51⁄2 mm. (Sec. JAKOVLEFF). Mihi
ignota.
4. suturalis JAK. 1)

Subg. 2. Sciodopterus Aм. et SERV.

1. Corpus nigrum, nitidum, metallicum, aeneo-micans, superne subtiliter aureopubescens. Pronotum lateribus latis fortiter reflexis, transversim rugosis, callo magno. Hemielytra nigra, parce punctata, aureo-pubescentia, membrana incompleta, aenescente. Antennae flavescentes, articulo primo basi nigro. Pedes flavescentes, femoribus medio, tibiis tarsisque fuscescentibus. Long. 51⁄2 mm. (Sec. JAKOVLEFF). Mihi ignota.

1.

Corpus haud metallicum.

1. micans JAK.

2. Corpus superne nitidum, dense cinereo-pubescens, setis nigris semierectis. Hemielytra opaca, mesocorio punctis tribus flavescentibus, etiam endocorio. punctis nonnullis flaventibus, membrana nigro-fusca. Pronotum breve, lateribus rectis. Caput inter oculos punctis flavis in seriem positis. Antennae nigrae, longae, gracillimae, articulis ultimis pilosis. Pedes longi, gracillimi, nigricantes, femoribus apice sordide albidis, tibiis apice tarsisque fuscotestaceis, tibiis nigro-spinulosis. Long. 51⁄2 mm. (Sec. JAKOVLEFF). Mihi ignota.

2. gracilipes JAK.

2. Corpus superne setis nigris destitutum. 3. Corpus superne opaculum, pube brevi sericeo-fulva magis minusve dense vestitum. Hemielytra crebre subtiliter punctulata. Antennae articulis duobus primis flavo vel fusco-testaceis, primo inferne nigro. Pedes ad maximam partem flavo-testacei (C).

1) Verisimiliter hujus subgeneris. Ocelli lati distantes. Pronotum lateribus rectis, margine apicali capite cum oculis vix angustiore, callo leviter convexo. Hemielytra dilatata, membranae area prima apicem secundi haud attingente, quarta abbreviata.

4. Pronotum lateribus subrectis vel apicem versus levius rotundatis, basi formae brachypterae capite cum oculis dimidio vel latius, formae macropterae capite vix duplo latius. Corium medio guttulis tribus testaceis in seriem positis, interdum totis deficicientibus. Long. 5-61⁄2 mm.

3. litoralis LIN.

4. Major et latior. Pronotum lateribus versus apicem fortiter arcuatis, basi formae brachypterae capite cum oculis magis quam duplo latius. Corium guttis testaceis destitutum, limbo costali fortius dilatato et reflexo. Long. 614-8 mm. An species propria? 3 a. var. adriatica HoRv.

3. Corpus nitidum, nigrum, glabrum vel omnium remotissime et subtilissime pubescens. Corium immaculatum. Membrana plerumque abbreviata et tota coriacea, nigra, nitida.

5. Hemielytra crebre minus subtiliter punctata, corii area externa tamen remote parcius punctata. Pronotum lateribus subrectis (forma macroptera) vel leviter rotundatis (f. brachyptera). Pedes maris pallide flavo-testacei, feminae obscuriores, fuscescenti-testacei, femoribus apice excepto nigris. Tibiae apice nigro. Tarsi articulo ultimo apice vel toto fusco. Long. 5-7 mm. 4. Muelleri GMEL.

5. Hemielytra laevigata, punctis rarissimis adspersis, clavo coriiqve areis interna et media fortius nitentibus. Pronotum antice fortius angustatum, lateribus subrectis, callo fortiter convexo, foveola sat obsoleta. Pedes flavo-testacei, femoribus marginibus vel ad magnam partem nigro-piceis (), vel fusco-testacei, femoribus ipso apice excepto nigris (C). Tibiae apice nigrae. Tarsi toti vel articulo ultimo fusci. Long. 5-7 mm. 5. morio ZETT.

1.

Subg 3. Calacanthia REUT.

Species unica. Antennae articulis duobus primis in mare glabris, albis.
Corpus superne dense et longe erecte nigro-pilosum. Hemielytra signa-
turis albis magis minusve dilatatis variegata. Long. 31⁄2-4 mm. Var. a:
Pronotum lateribus usque ad basin sat late albis. Var. b, alpicola J.
SAHLB. Pronotum lateribus posterius angustissime albidis.

1. Trybomi J. SAHLB. 1).

1) Mas e sibiria a mare S. alpicolae J. SAHILB. non nisi pronoti lateribus postice paullo latius albis (character variabilis) divergit. Antennae marium alpicolae iis marium Trybomi ne minime quidem angustiores.

Subg. 4. Acanthia in spec. REUT.

1'. Tarsi postici articulo tertio secundo parum vel paullulum breviore. Limbus lateralis pronoti rarissime latius albus. Pectus numquam fere totum album. Hemielytra sublaevia vel levissime punctulata.

2. Hemielytra tota opaca, disco immaculata, limbo laterali discolore. Membrana apice subacuminato-rotundata, area interiore apice distinctissime supra apicem areae proximae posita. Antennae breviusculae, articulis duobus primis testaceis, secundo primo vix duplo longiore. Pronotum apice capite cum oculis multo angustius, lateribus rectis vel ante apicem subsinuatis. Pedes testacei.

3. Femora infra medium annulo lato piceo. Hemielytra pube argenteocinerea brevi minus densa. Corium limbo laterali, basi apiceque exceptis, testaceo, hoc limbo in tertia apicali parte nigro-interrupto, apice cum gutta interiore testacea conjuncto. Long. 2-2 mm.

3.

2.

4'.

1. marginalis FALL.

Femora tota flavo-testacea. Hemielytra densius breviter canoargenteo-
pubescentia. Corium limbo laterali, basi ipsoque apice exceptis, testaceo-
flavo, haud interrupto, sed basi et apice latiore. Long. 1-2% mm.
2. fennica REUT.

Hemielytra rarissime tota opaca et disco immaculata (in hoc casu autem limbo laterali concolore, antennae longiores), plerumque magis minusve oleo-micantia et saepe locis sericeo-nigris (saltem ad apicem clavi) variegata.

Membrana formae brachypterae et macropterae area interna apice distinctissime supra apicem areae proximae posita. Hemielytra locis sericeonigris variegata. Pronotum apice capite cum oculis angustius, lateribus rectis. Antennae articulo secundo primo triplo vel fere triplo longiore. Pedes plerumque maxima parte pallidi. Corpus plerumque magis minusve obovatum. Ocelli subcontigui.

5. Corium ante medium ad marginem externum macula magna irregulari aliaque minore ante apicem nec non guttulis anguli interioris albidis, clavus ante apicem guttula cuneiformi albida. Epipleura prothoracis plerumque pone medium albida. Antennae articulis duobus basalibus sordide albidis, nigro-lineatis, primo raro toto nigro. Tibiae superne nigromaculatae.

« EdellinenJatka »