Sivut kuvina
PDF
ePub

graviore in remissionem et contra. Postremo celeritas. Neque enim est apta ad iracundiam tarditas.

Quod ad motum corporis, primum gestus debet esse tardior, ut appareat aliqua prudentiæ gravitas: cui celeritas est contraria: Deinde etiam consideratior, ut nullum videare membrum movere sine causa. Tertio utemur brachio celeri, mobili vultu, aspectu acri, non secus ac in continuatione.

Conquestionis, quod ad vocem attinet totidem adjacentia quot cohortationis. Utendum est enim voce depressa, inclinato sono, crebris intervallis, longis spatiis, magnis commutationibus. Quod ad motum corporis attinet, primum fæmineo plangore, mesto et conturbato vultu uti oportebit, quoniam conquestio finem habet misericordiam. Sed quia in con questione etiam incommodorum est commemoratio, ideo nonnunquam sedato et stanti gestu, nonnunquam capitis ictu uti conveniet, qua indignationem significamus. Fit autem illa capitis concussio, vel inclinatione vel declinatione.

Pronunciatio generum causarum, quæ in specie generibus causarum accommodatur, quadruplex est. Alia generis didascali, alia demonstrativi, alia deliberativi, alia judicialis. In genere vehementia convenit fere in judiciali: lenitas et mediocritas in cæteris generibus. In specie, in laudationibus (nisi si funebres erunt) gratiarum actione, exhortatione, similibusque, læta et magnifica, et sublimis est actio. Funebres conciones, consolationes, plerumque causæ rerum, tristes ac submissæ. In senatu conservanda autoritas, apud populum dignitas, in privatis modus.

Pronunciatio partium orationis, quæ in specie partibus orationis accommodatur, quintuplex est. Alia Exordii, alia Narrationis, alia Propositionis, alia Confirmationis et Confutationis, alia Perorationis.

Exordii in genere ea est pronunciatio, quæ delectationis. In specie primum observandum, ut ante exordium demisso capite mora aliqua adhibeatur, quo et dicturus se colligat, et auditor attentior reddatur.

Deinde vox sit parva, nec tantum infima et inaudita, sed quæ possit pedetentim augeri.

Tertio, manus sit explicata, digitis tamen non tensis et pollex incumbat extremo articulo. indicis.

Quarto, motus sint breves ad commata et cola: vel ut aliis placet, in latentibus sermonis percussionibus: ut in Ligariana Ciceronis, Novem crimen, est una percussio: altera est, C. Cæsar: tertia, et hactenus inauditum, et ubicunque subaudiendum videtur comma, tametsi non exprimatur: At in progressu et ubi oratio jam incaluerit: et cum affectus incremento increscat etiam motus.

Narrationis in genere ea est pronuntiatio, quæ sermonis in narratione positi, de qua supra dictum est. In specie vox narrationis debet imo gradu ferri, et familiari colloquio. similis esse: sic tamen ut rerum et personarum proprietates in ipsa represententur. Aliter enim in læta narratione, aliter in tristi vox attemperanda est.

Propositionis, ut et partitionis pronuntiatio est sermoni proxima, simplex et expedita..

Eadem est ratio contradictionis. Nam ea quoque diversa propositio est. Sed hæc tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.

Confirmationis et confutationis in genere eadem est pronuntiatio, quæ contentionis supra exposita. In specie argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est, fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissæ, ut raptus Proserpinæ, Siciliæ descriptio, Cn. Pompeii laudes. Medii digiti unguis sub pollice demittendus, indice laxato, et reliquis duobus digitis tensis quidem sed tamen leviter incurvatis. Indicamus et demonstramus dupliciter, semel odiose, tribus posterioribus digitis, minimo, annulari et infami coeuntibus sub pollicem. Cum veneratione demonstramus sublatis manibus in latus tensis et dispositis ut in exordio. Distinguimus vero tripliciter, vel cava manu delata supina in sinistrum latus, et relata prona in dextrum latus: vel quando in utroque latere pollice comprehendimus indicem, et in suum latus quamque manum distendimus: vel manum dextram quomodocumque dispositam in sinistrum prius, deinde in dextrum latus reducimus. Pedis supplosio ut loco est opportunus, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit judicem in se convertere.

Perorationis in genere eadem est pronunciatio quæ amplificationis supra expositæ. In specie vero vox perorationis requiritur mediocris cum claritate pronuntiandi: sed sine anhelitu ne spiritus defatigetur: item tardior, ut intelligatur quid concluditur. Illa quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut Cic. pro Milone. Sed finis sit: neque enim præ lachrymis jam loqui possum. Quæ similem verbis habere debent etiam pronuntiationem. P. 333.

P. 334. In genere non omnibus verbis accommodanda pronunciatio, sed necessariis solum. In specie tot sunt adjacentia, quot rerum discrimina.

Here follows a description of various different affections and circumstances requiring difference in voice and gesture.

Denique qui res supremas nominabit, indicem et oculos attollet: qui res infimas, ad inferiora motum potest inclinare, idque non semper, sed interdum, si quando affectuum magnitudo postulabit. Sic qui dextra dicit, ad dextram, qui quippiam intimum significare cupit, pectori manus admovebit.

P. 336, 337.

Rapidity of Utterance.

Ad numeros quod attinet sunt illi triplices: vel magni et graves, qui graviter pro nuntiandi; vel communes qui proferendi celeriter : vel medii, qui pronunciationem quoque intermedium desiderant.

Pronunciationis schematum dianæas varia est ratio. Interrogantes non uno modo gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum utcunque composita sit; Humerorum allevatio admirationis est indicium, contractio adulationis: Aversamur et detestamur objectis ante nos manibus et facie nonnihil aversa. Idem est gestus verecundiæ, dubitationis, admirationis, et indignationis.

P. 341. Precepts for forming, preserving, and restoring the voice are here given very much at large, similar to those extracted from Fortunatianus et Cresollius.

P. 350. The faults of delivery enumerated in general. 'Ioxórns vocis gracilitas. poyiraría lingua hæsitantia. Κοιλοςομία vox in specu. Τραυλότης blasitas. Ψελλότης balbuties, cum syllaba vel litera supprimatur.

INDEX.

A NUMBER preceded by an n relates to the notes. APP. with a number annexed relates
to the Appendix. The other numbers refer to the pages of the Work, except when other-
wise stated.

A

Accent, literary, 45-provincial, 47.

Accompaniment of gesture analogous to that of music, 421-rules for, 422-notation of, ib.
of the head, body, and countenance, 424-general, of the whole body, examples of,

425.

Action, 1. Authors who have written upon it, 175-opinions of Caussinus relative to, 176,
177 of Sulpitius Victor, 178-oratorical, its effects according to Darwin, 181-energy
of, gives different characters to positions of the same name, 314-importance of, Arr.
VI. 1. 5. See Gesture and Delivery.

Actor distinguished from the orator, how, 239-how, according to Marmontel, n. 5.-241
See Players.

Actors, comparative rank of, 242-their talents forgotten, 279,-indifferent wherein their
faults principally consist, 498.

Advancing of the corresponding hand and foot, disapproved by the ancients, 405.

Eschines, his testimony to the power of the delivery of Demosthenes, from Cicero, 155-

from Val. Maximus, 156.

Affections, they who are subject according to Aristotle, to their emotions, and the con- .
trary, 110.

Affectation in gesture, n. 6. 455.

Alternate advancement of hands and feet when proper, 406.

Alternate action, 361

Analogy of the voice and gesture, 379-of gesture and language, 449.

of poetry and tragic gesture, 450.

Ancients treated chiefly of significant gestures, 395.

Ancient statues, which advance the corresponding hand and foot, n. 20. p. 405.
Antony, Mark, his eloquence according to Cicero and Shakspeare, 393.

Apollonius Tyanaus, effects of his gestures, 325.

Arms, their positions, 311 to 317.

combinations of, 317.

Arm and Hand, advantage of their structure, 373:

« EdellinenJatka »