XXXII. The Seven Holy Sleepers XXXIII. The Twelfth Sunday after Pentecost XXXIV. The Assumption of the Holy Virgin Mary XL. On the Nativity of One Apostle XLI. On the Nativity of Several Apostles. DR. EWALD FLÜGEL INCIPIT PRÆFATIO HUJUS LIBRI. IN NOMINE CHRISTI OMNIPOTENTIS. ÆLFRICUS, humilis servulus Christi, honorabili et amando Archiepiscopo Sigerico perpetuam sospitatem optat in Domino. Fateor Almitati tuæ, Domne venerabilis, omnimodis me indignum, et quasi superstitiosum, quod presumpsi tibi alloqui divinis sermocinationibus, videlicet per codicellum quem nuper tuæ auctoritati direximus: sed quia nostrum studium nimium laudasti, gratanter illam interpretationem suscipiens, festinavimus hunc sequentem librum, sicuti Omnipotentis Dei gratia nobis dictavit, interpretare, non garrula verbositate, aut ignotis sermonibus, sed puris et apertis verbis linguæ hujus gentis, cupientes plus prodesse auditoribus simplici locutione quam laudari artificiosi sermonis compositione, quam nequaquam didicit nostra simplicitas ; et licet multis injuriis infestium piratarum concutiebamur, postquam præfatum libellum tuæ Sanctitati transmisimus, tamen nolentes repperiri falsidici promisores, dolente animo hoc opus perfecimus. Igitur in anteriore opere ordinavimus xl. sermones, in isto vero non minor numerus sententiarum invenitur, quamvis aliquæ illarum brevitate angustentur. Hoc quoque opus commendamus tuæ auctoritati corrigendum, quemadmodum et precedens, precantes obnixe ne parcas oblitterare, si aliquas malignæ hæresis maculas in eo repperies, quia malo apud Benignitatem tuam HOM. VOL. II. B |