Sivut kuvina
PDF
ePub

ANTE OMNES HORAS DICENDE ORATIONES.

In Nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. B. Amen.

Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.

V. Qui passus es pro nobis ;
B. Domine, miserere nobis.

DE

EUS, qui manus tuas, et pedes tuos, et totum corpus tuum, pro nobis рессаtoribus, in ligno crucis posuisti; et coronam spineam a Judæis, in despectu sacratissimi Nominis tui, super caput tuum impositam sustinuisti; et quinque vulnera, pro nobis peccatoribus, in ligno crucis passus fuisti: Da nobis, hodiè et quotidiè, usum pœnitentiæ, abstinentiæ, patientiæ, humilitatis,

castitatis; lumen, sensum, et intellectum, et puram conscientiam usque in finem; per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per

omnia sæcula sæculorum.

B. Amen.

)OPULO tuo, Domine, qui sacrosancti

Evangelii tui prædicationem ubique tam ardentibus votis effectat, pro immensâ clementiâ et bonitate tuâ, subveni; ut et pastores tui gregem tuum ab æterni ignis periculo servunt immunem, id quod omnis populus Christianus a te iterum petunt et efflagitant; per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

PATER

ATER noster qui es in cœlis: Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terrâ. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

AD PRIMAM.

Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.

Alleluia.

HYMNUS.

Consors paterni luminis,
Lux ipse lucis et Dies,
Christe, qui noctem discutis,
Adsiste postulantibus.

Aufer tenebras mentium,
Fuga catervas dæmonum :
Expelle somnolentiam,
Ne pigritantes obruat.

Sic, Christe, nobis omnibus
Indulgeas credentibus ;
Ut prosit exorantibus
Quod præcinentes psallimus,

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Antiphona. Beati pauperes spiritu.

CONF

PSALMUS CXVIII.

ONFITEMINI Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.

Dicat nunc domus Aaron : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Dicant nunc omnes qui timent Dominum : quoniam in sæculum misericordia ejus.

De tribulatione invocavi Dominum : et exaudivit me in latitudine Dominus.

Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Dominus mihi adjutor: et ego despiciam inimicos meos.

Bonum est confidere in Domino : quàm confidere in homine:

Bonum est sperare in Domino: quàm sperare in principibus.

Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Impulsus eversus sum ut caderem : et Dominus suscepit me.

Fortitudo mea, et canticum meum Dominus et factus est mihi in salutem.

Vox exultationis, et salutis: in tabernaculis justorum.

Dextera Domini fecit virtutem : dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.

Non moriar, sed vivam : et narrabo opera Domini.

Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me.

Aperite mihi portas justitiæ: et ingressus in eas confitebor Domino.

Hæc porta Domini: justi intrabunt in

eam.

Confitebor tibi Domine, quoniam exaudisti ine et factus es mihi in salutem.

Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli.

A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in eâ.

O Domine salvum me fac: ô Domine da nunc prosperitatem.

Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.

Deus Dominus, et illuxit nobis: constituite diem sollennem cum frondibus usque ad cornu altaris.

Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te.

Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem.

Confitemini Domino quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona. Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum cœlorum : beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

YREDO in Deum, Patrem Omnipotentem,

Creatorem cœli et terræ.

Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum : Qui conceptus est de Spiritu Sancto; Natus ex Mariâ Virgine; Passus sub Pontio Pilato; Crucifixus, mortuus et sepultus; Descendit ad inferos;

« EdellinenJatka »