Sivut kuvina
PDF
ePub

Tertiâ die resurrexit a mortuis; Ascendit ad cœlos; Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; Inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum; Sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum communionem; Remissionem peccatorum; Carnis resurrectionem; Vitam æternam. Amen. V. Domine exaudi orationem meam : R. Et clamor meus ad te veniat.

CON

Oremus.

ONCEDE nos famulos tuos quæsumus, Domine Deus, perpetuâ mentis et corporis salute gaudere, et a præsenti liberari tristitiâ, et æternâ perfrui lætitiâ ; per Christum Dominum nostrum.

DOMINE

OMINE Jesu Christe, spiritu longe pauperrime, qui ob peccata et infidelitatem nostram luxisti: Concede nobis ut similes, hoc est spiritu simus pauperes ; atque ut sic peccata nostra lugeamus ut cœlestis regni tui participes esse possimus, Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

DE PASSIONE.

Antiphona. Horâ primâ ductus est Jesus ad Pilatum,

Falsis testimoniis multum accusatum:
In collo percutiunt manibus ligatum,
Vultum Dei conspuunt, lumen cœli
gratum.

W. Adoramus te, Christe, et benedicimus

tibi.

B. Quia ab afflictione mundum redemisti.

Oremus.

DOMINE Jesu Christe, Fili Dei vivi,

pone Passionem, Crucem, et Mortem tuam, inter judicium tuum et animas nostras, nunc, et in horâ mortis nostræ; et largiri digneris vivis misericordiam et gratiam, Ecclesiæ tuæ sanctæ pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et lætitiam sempiternam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritûs Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

GL

LORIOSA mors et passio Domini nostri Jesu Christi eruat nos a dolore tristi et perducat ad gaudia Paradisi. Amen. PATER NOSTER.

[ocr errors]

AD COMPLETORIUM.

Converte nos, Deus salutaris noster.
Et averte iram tuam a nobis.
Deus, in adjutorium meum, intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc et semper :
et in sæcula sæculorum. Amen.

Alleluia.

Antiphona. Salva nos.

US

PSALMUS XIII.

SQUEQUO Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me?

Quamdiu ponam consilia in animâ meâ, dolorem in corde meo per diem: usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Respice, et exaudi me Domine Deus meus: illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte.

Nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.

Ego autem in misericordiâ tuâ speravi: exultabit cor meum in salutari tuo:

Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS XLIII.

JUDICA me, Deus, et discerne causam

de gente non sanctâ: ab homine

iniquo et doloso erue me.

Quia tu es Deus fortitudo mea, quare me repulisti et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Et introibo ad altare Dei, ad Deum, qui

lætificat juventutem meam: confitebor tibi in citharâ, Deus, Deus meus. Quare tristis es, anima mea :

conturbas me?

:

et quare

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultûs mei, et Deus meus. Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona. Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace.

CAPITULUM. Jer. xiv. 9.

Tu in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine, Deus noster.

B. Deo gratias.

HYMNUS.

Rerum Creator omnium,
Te poscimus hoc vesperi,
Defende nos per gratiam
Ab hostis nostri fraudibus.

Nullo ludamur, Domine,
Vel somnio vel phasmate:
In te cor nostrum vigilet,
Nec dormiat in crimine.

Summe Pater, per Filium
Largire quod te poscimus :
Cui
per Sanctum Spiritum

Eterna detur Gloria. Amen.

V. Qui habitat in adjutorio Altissimi,

B. In protectione Dei cœli commorabitur.

Antiphona. Salva nos.

Us་

PSALMUS XIII.

[SQUEQUO Domine oblivisceris me in finem : usquequo avertis faciem tuam

a me?

Quamdiu ponam consilia in animâ meâ, dolorem in corde meo per diem: usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Respice, et exaudi me Domine Deus meus: illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte.

Nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.

Ego autem in misericordiâ tuâ speravi: exultabit cor meum in salutari tuo:

Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

JUDICA

PSALMUS XLIII.

UDICA me, Deus, et discerne causam meam de gente non sanctâ: ab homine iniquo et doloso erue me.

Quia tu es Deus fortitudo mea, quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Et introibo ad altare Dei, ad Deum, qui

« EdellinenJatka »