Sivut kuvina
PDF
ePub

ORATIO

quam coram

SYNODO

PROVINCIE CANTUARIENSIS

Anno 1761 convocatâ

habendam fcripferat,

fed morbo præpeditus non habuit,

ARCHIEPISCOPUS.

S D

Atisfeciftis egregie, Fratres, noftræ omelecto, nium expectationi, Prolocutore electo, quem naturæ dotibus cumulatum, fide Chriftiana penitus imbutum, humanitate politum, eruditione excultum, auctoritate gravem novimus: atque adeo digniffimum, qui a viro laudato is ornaretur præconiis, quæ in utrumque conveniunt. Conceffo igitur vobis libenter, quem petitis, Referendario, intendamus jam communiter animos in ea, quæ hodiernæ celebritatis ratio poftulat. Et hæc quidem, licet minime idoneus, tamen cum id fit officii mei, conabor exponere; oratione ufus Latinâ, (fic enim eft in more pofitum, nequid, puto, intelligant inepti auditores) nulla autem adhibita dicendi elegantia; quam fi fectarer tandem post quadraginta ferme annorum defuetudinem, omnino non affequerer; fed familiari admodum ac tenui fermone: Deum orans ut quod e pectore

e pectore meo proveniet in veftra defcendat, et fructum ferat. Neque enim plausum, ́ne veftrum quidem, capto; de hoc unice follicitus, ut aliquid, fi poffum, proferam, quo fapientiores et meliores utrinque evadamus, et fervi fideles utilefque domini noftri Jesu Chrifti inveniamur in fupremo illo die.

you

Convenimus, Patres Fratrefque, in id parati, ut opem feramus veræ religioni, bonifque moribus, modo quidpiam ejufmodi nobis demandetur. Quod cum jam diu non fit fac tum, rogitant homines procacioris ingenii, quorfum huc ridenda folennitate, fic enim interpretantur, congregamur, quibus nihilnegotii datum eft, nec etiam dabitur. Sinite quæfo, ut huic petulantiæ, nimium graffanti, pauca prius reponam, quam ad alia progrediar.

Illudne ergo fpernendum exiftimant, quod hæc facra Synodus eodem antiquiffimo jure conftituta eft, quo comitia procerum & eorum qui plebis vicem gerunt; quodque optimi Principis juffu acciti comparemus? Reverebuntur, qui recta fapiunt, utramque partem, tam ecclefiafticam quam civilem, reipublicæ Britannicæ, nec vel unum lapidem, præfertim

præfertim qui fundamenta contingat, ex venerando ædificio dimotum cupient, ne totius molis, ut fuperiore fæculo, ruina confequatur. Multa fecit hic cœtus in redintegranda puriori fide cultuque, reipublicæ cumprimis utilia: hoc folo meritus, ut femper in pofterum honorifice convocaretur. Quæ porro fit facturus, vel nunc vel pofthac, quandocunque conceffa fuerit aliquid agendi facultas, in pejus præjudicari non debet: neque paulo modeftiores negaturos putem, quin ab eo non pauca in commune bonum fieri poffent, et a nobis fierent lubenter. Quid quod & interim orientur ab hoc confeffu commoda non mediocria? Videbunt cives noftri in eum intuentes, quinam fimus, qui ecclefiæ Anglicanæ, Epifcopi, Decani, Archidiaconi, præfidemus; qualefque fibi delegerit Procuratores Clerus parochialis: unde fore confidimus, ut nihil fibi a nobis extimefcendum effe autument, fed omnia quæ bona funt fperanda. Congregati preces coram Deo fudimus concorditer : quas quin ille, promiffi memor, clementer acceperit, nefas eft dubitare. Hortationi interfuiftis, pietate pariter ac prudentia fumma refertæ, quæ etfi multorum aures recitata prætervolaverit,

« EdellinenJatka »