Sivut kuvina
PDF
ePub

de pseudo-Ossiani sui poematibus persuadere laborarunt, casu quodam novo et inaudito, per homines rusticos et indigentes, aliis negotiis et curis distractos et impeditos, tradita erant: sed per eos, qui, ab omnibus Græciæ et coloniarum regibus et civitatibus mercede satis ampla conducti, omnia sua studia in iis ediscendis, retinendis, et ritè recitandis, conferebant. Ne tamen Scoti, de poesi sua Celtica, soli sine æmulis gloriarentur, Hibernicus antiquarius facetissimus poema haud paullo antiquius, si credere libet, de bello Trojano, patria lingua prisca scriptum invenit: quam linguam, sive Celticam, sive Scythicam, sive Magogicam, sive Pelasgicam dixeris, non aliam esse ea, e qua omnia Græcorum carmina antiquiora translata sint; præsertim Homerica; quæ Terpandrum, septimi ante Christum natum seculi lyricum et citharistam, aut alium quemvis ejusmodi hominem transtulisse contendit; neque unquam suspicatus est vir egregius Iliadem suam Hibernicam ex iisdem materiis, quibus Shakespearii "Troilus et Cressida," confictam esse, eodem vel seriore etiam seculo: quamvis id tuto admittere potuerit, et planè nihilominus evincere Hiberniæ Iliaca vetustiora quam Scotia Ossianica carmina esse.'

Haud minus egregiè hallucinati sunt veterum nonnulli; qui, sacerdotum Ægyptiorum jactatione et præstigiis ludificati, Homerum, Memphi, e libris in Vulcani templo asservatis, Iliadem et Odysseam transtulisse vel confinxisse tradiderunt : Ægyptii enim, etsi materiam ad conscribendos libros idoneam, Græcis medio septimo ante Christum natum seculo primi suppeditaverint,3 ipsi nullos nisi rituales et annales scripsisse videntur; neque minus cœlum et solum, quam hominum ingenia et indoles linguæ, poesi, quæ varia et inæqualia poscit, inimica fuerunt.

xxxix. Plutarchus autem Lycurgum, Lacedæmoniorum legumlatorem, carmina Homerica in Ionia apud Cleophyli cujusdam posteros invenisse tradidit; atque ea nono ante Christum natum seculo exscripsisse, et in patriam retulisse; cum jam antea obscura quædam eorum fama inter Græciæ incolas percrebuisset, ac partes aut laciniæ nonnullæ sparsim et singulatim circumferrentur. Sed hæc fabula, ut cuivis sentire licet, in Lacedæmoniorum, vel eorum legumlatoris laudem tota conficta est ab homine rerum antiquarum, et priscæ morum indolis prorsus ignaro; qui libros exscribere ejusdem impensi atque operis in Lycurgi, ac sua ipsius ætate crediderat.

XL. Si vero carmina tam sero litteris mandabantur, haud mirandum est grammaticos Alexandrinos tam parum luminis aut fructus e suis codicibus hausisse; cum scribæ, qui ea e rhapsodo

1 Collectanea Hibernica, Pref. in vol. iii.

2 Ibid.

3 Rege Psammiticho; qui Egyptum alienigenarum commerciis primus aperuit. Vide Herodot.

rum recitationibus exceperant, rei antiquariæ parum studiosi, sua quisque ipsius, aut ejus qui recitabat, patria dialecto usi sint ; quam, gentis cujuscunque fuisset, Pisistrati ætate, plurimum ab Homerico sermone immutatam esse oportet; ita ut, ne in antiquissimo quidem Bibliothecæ exemplari, grammatici illi digamma inventuri essent; neque si forte in Argivo vel Cretensi occurrisset, pro alio quam dialecti semibarbara signo exoleto, a poetæ cultissimo sermone prorsus abigendo, habituri essent. E brevibus titulis, in laminis et lapidibus insculptis, linguæ veteris reliquiæ eruendæ erant; atque ex iis norma aliqua constituenda, qua, exemplaribus inter se collatis, et metri analogiæque justa ratione habita, e diversorum discrepantiis, unum congruens et sincerum, ab omnibus rhapsodorum sordibus purgatum, confici potuisset. Sed alia prorsus criticorum veterum emendandi corrigendique ratio fuit.

XLI. Inscriptionum, quæ adhuc extant, vix unam aut alteram ad ætatem Pisistrato priorem referre ausim: in nummis enim antiquissimis, quorum complures haud paullo vetustiores sunt, signum pro nomine gentis vel civitatis est; et litteræ aut nullæ, aut initiales tantum: neque Homericorum temporum monumenta inscripta speranda sunt; sed posteriora potius exquirenda; quæ inter gentes minus cultas condita, sermonem ipsis antiquiorem, et Homerico propiorem exhibeant. Hujusmodi est tabula illa Heracleensis; quæ, sub finem quarti ante Christum natum seculi exarata, dialecti speciem vetustiorem exhibet, quam quæ in alio quovis ejusmodi monumento adhuc deprehensa sit. Si Peloponnesi, Bootiæ, et Phocidis urbium reliquias perscrutari liceret, alia forte et antiquiora, hominum haud magis elegantiis recentioribus elimatorum, inventuri foremus: neque hujus seculi principes, si partem aliquam opum, quas in bellorum et luxus voragines profundunt, in iis eruendis, exquirendis, et in lucem proferendis, expenderent, minus suæ ipsorum gloriæ, aut civium et subditorum felicitati consulerent. Quæ reges Alexandrini bello fortiter gesserint, vel pace splendidè ostentaverint, vix est qui nunc scire curet sed quæ in bonas artes ac litteras, præsertim in Home→ rica carmina contulerunt, ea demum omnia pro communibus in genus humanum beneficiis adhuc agnoscuntur; et, ubicunque terrarum humanitatis et elegantiæ studia aliquid progressus fecerint, tanquam gloriæ monumenta celebrantur, quæ eo etiam omnibus aliis ejusmodi monumentis præstant, quod ipsa vetustas, quæ cætera subruit, hæc auget, in æternumque auctura est.

XLII. De se suaque patria Hesiodus in carmine quædam memoravit; atque ideo ansam præbuit chronographis accuratius inquirendi de ætate, qua vixerit: sed neque Iliadis neque Odysseæ auctor aliquid de se ipso dixit; neque ullam notitiam vel hominum vel rerum sui seculi posteris tradidit, e qua vel de loco vel de

tempore, quo floruerit, quicquid certi statuere possimus. Ex indole tamen linguæ, et syllabarum nonnullarum mensuris certissimè constat utrumque Hesiodo antiquiorem esse: nam omnium linguarum progressio eadem est; atque in contrahendo et comprimendo paullatim tonos ac syllabas, et in elidendo ac molliendo vocis articulationes, præcipuè fit.

XLIII. Hanc præsertim ob causam, Ilias mihi videtur antiquior Odyssea; et a poeta præcedentis ævi condita esse. Par in utroque poemate simplicitas morum, idem χνοὺς ἀρχαιοπρέπης καὶ χάρις aßiaoros: atqui voces quædam Odysseæ e vitæ cultioris usu, et rerum statu jam maturiore orta esse videntur; ut xghuara, opes, quæ κτήματα in Iliade sunt ; λέσχη, diversorium publicum ; βύβλινος λos, funis e bibli, herba Ægyptiaca, Iliadis auctori ignota, factus; Bytów, operam mercenariam facio, verbum e nomines, servus mercenarius, effictum, ac novum hominum ordinem, medium inter servos et ingenuos, indicans; qui nusquam in Iliade memoratur, neque civili rerum statui in ea adumbrato satis congruere videtur.

XLIV. Voces aliæ, in utroque poemate perinde obviæ, in Odyssea breviorem sumunt formam; atque Atticam istam elegantiam et concinnitatem, quæ majestatem veteris linguæ paullatim subruebat, jamdudum obreptantem produnt. Hujusmodi sunt NONTΜΟΣ, penultima brevi, pro ΝΩΝΥΜΝΟΣ, e participio ΝΩΝΤ ΜΕΝΟΣ contracto ; ΘΕΣΠΙΣ pro ΘΕΣΠΕΣΙΟΣ ; et ΑΓΡΟΤΗΣ pro ΑΓΡΟΙΩΤΗΣ; atque item secundus casus nominis 'ΗΩΣ, HOO in dissyllabum; et 40ATO, penultima correpta, pro 40AZZATO; KIOI quoque et KPEA in monosyllaba; et participia præterita TЕONнÑE, пENTHNΣ, &c. quæ, more antiquo Ionico, penultimas semper productas in Iliade, nisi locis interpolatis habent, in dissyllaba ΤΕΘΝΕΩΣ, ΠΕΠΤΕΩΣ, &c. poetarum Atheniensium more contracta. Vox, quæ in Iliade, uno dempto loco,' TEPAIH trisyllaba est ubique, in Odyssea non nisi dissyllaba vel monosyllaba, гPAIH, гPHTΣ, et diæresi ΓΡΗΎΣ, occurrit; quæ more antiquo, ΓΡΑFH, ΓΡΑΣ, et гPAFIZ scribenda esse, e Latino GRAVIS, inde deducto, certissimè constat; atque ita TEPAFOX et г'EPAFH, pro yeguiòs et yegan, pari ratione Iliadi restituenda sunt.

XLV. In sententiarum constructione, quæ vulgo syntaxis vocatur, parum differentiæ est : observare tamen licet, 'EIHN in Odyssea haud infrequenter indicativum sibi subjunctum habere; quod in Iliade nusquam evenit.

XLVI. Alia est autem mythorum et sacrorum ratio; cum Iliacus poeta neque Mercurium deorum nuncium, neque Neptunum

Ir. 386 interpolatum esse totum locum. 386-8. alias ob causas suspicari licet; sed qua ratione repurgandus sit, vix operæ pretium est conjecturis indulgere,

tridentigerum, neque Delon insulam Apollini sacram, neque deum eum oraculis χρείοντα, aut homines χρησομένους; neque Thesea aliquem heroa; neque hominem ullum, impia ista posteriorum temporum άo@swore, inter deos relatum, nosse videtur.

XLVII. Vestigia etiam Odysseæ insunt artium ac scientiarum, rudium scilicet adhuc et agrestium, auctarum tamen, et gradum aliquem paullo eminentiorem adeptarum. Lyrae chorda haud diutius e lino facta sunt, sed ex ovium intestinis, ut hodie fiunt ; et verticillum, xoxo, quo intenderentur et remitterentur, adjectum est ; quod Iliacus poeta in Achillis lyra vix silentio transisset, si ei innotuisset. Usus etiam columnarum in ædificiis frequens in Odyssea, nusquam in Iliade, memoratur; atque ideo ignotum fuisse poetæ antiquiori colligere licet: vix enim in Priami ædium tam magnifica descriptione, eum siluisset, si cognosset. Columnæ, quæ in Ulyssis aula sive triclinio stabant, arborum trunci, medio ædificio erecti ad tigna tecti imbricati sustinenda, fuisse videntur; atque ita, ut hastas, quibus Græci antiquissimi nunquam non armati prodibant, appositas continerent, circumquaque striati, haud aliter quam columnæ Doricæ in posterorum templis. Oceanum denique oppoov, refluentem esse, longinquiore navigatione, quamvis obscurè et ambiguè, homines jam tum percepisse videntur; cum nihil ejusmodi in carmine Iliaco, nisi in versu manifestè spurio et commentitio,' memoratum sit. In artibus humilioribus quoque et agrestibus, usus alyumív aquilarum minorum, in aucupio ; et retis, dixтÚOU TOλUTOU, in piscatu, progressus indicant, qui, utcunque spernendi in hac satietate et fas

Odyss. . 79-81.

2 Iliad E. 570. Haud me effugit viros doctos λívov istud pro cantiuncula quadam habuisse: sed obstat eorum sententiæ ò; nam side qui ad citharam canit; ipsa ὑπαείδει.

4 Iliad. I. 186.

5 II. z. 242-50.

3 Odyss. P. 408. 6 Od. A. 210. Hand me fugit doctrina et ingenio insignes esse viros, qui negaverint coupodóxv istam columnæ striam sive canaliculum fuisse; et pro appenso vel prope apposito quodam; vel ipsa media columna excavata potius habuerint, Venia tamen eorum dixerim, male eos intellexisse Græca tam poetæ quam commentatoris Eustathii: nam os óva, columnæ ipsi, non rei alicui ex ea exstanti vel antepositæ, hastam adnixam, unice significare potest; ut benè reddidit Virgilius

quæ mediis ingenti adnixa columnæ dibus adstabat, validam vi corripit hastam.

(En. xii. 92.) neque Eustathius, per is móvɑ iyyeykuμμírny, mediam columnam excavutam, voluisse existimandus est; cum id per óva xxivny exprimendum foret; sed superficiem ejus insculptam vel exaratam, ita ut hastæ, ei adnixæ, immota

[blocks in formation]

9 Ib. 386. ejusmodi rete sub alio nomine, o xivou, memoratur Il. E. 487. sed totus locus-478-92-insititius, et serioris cujusdam poetæ esse videtur; haud pauca enim ei insunt ab Homerico sermone aliena, quæ in notula recensebimus.

tidio rerum, iis ætatibus nonnisi tardè et pluribus irritis conatibus fiebant.

XLVIII. Ut uberior et validior in ornando, ita modestior in fingendo est Iliadis auctor; quod non a mente solum vegetiore et judicio severiore profectum esse crediderim; sed quodammodo etiam, e locorum ubi res gestæ essent propinquitate: Troadis enim camporum situs, fluminum cursus, montium prærupta et cacumina, audientibus proximarum regionum incolis, apprimè nota esse debuerant; atque ideó, dum heroum vis ac fortitudo supra omnem nature modum efferebatur, istiusmodi rerum ratio justa et accurata habenda erat, qua integra veritatis species, in rebus notis, fingendi licentiæ in ignotis obtenderetur.

XLIX. De Ithaca autem, insula parva, longinqua et obscura, cum nihil omnino scirent coloni illi Asiatici, pronis auribus, ad quæcunque poetæ fingere libuerit accipienda, auditum venie bant. Minus etiam curiosos fuisse oportuit de peregrinationibus Ulyssis, de gentibus et regionibus, quas eum adiisse, et portentis ac prodigiis, quæ eum in iis vidisse, poeta commentus sit: neque serioris ævi geographi, qui eas gentes et regiones inter freta Sicula, Tyrrhena, &c. perquirebant, aliter errasse mihi videntur, quam siquis inter insulas Oceani Australis Gulliverianas istas Lilliput, Blefuscue, &c. perquirere susceperit. Ita nonnullos gravioris judicii viros inter veteres sensisse constat ;' quanquam recentiorum poetarum studia, dum res, quas tractarent, Homericis fabulis ornare et augere laborarent, alteri opinioni plus ponderis et auctoritatis addiderint. Gentes quoque, quæ eas regiones incolebant, dum in patriæ honorem, antiquitatis speciem e carminibus Homericis unaquæque captaret, rumorem vel indicium quod cunque, tenuissimum etiam, quo Græcorum principes a Troja redeuntes ea loca attigisse crederentur, avidè arripuere et ambitiosè auxere: unde evenit ut Sicilia pro Cyclopum, Campania pro Læstrygonum, et Corcyra pro Phæacum patria habita sit; cum tamen, revera, non aliter e mente poetæ, de Cyclopibus et Læstrygonibus quam de Brobdignagiensibus, statuendum fuerit; neque Phæaces et eorum insula Scheria alio loco habendi, quam Panchæa, Laputa, Eutopia, et aliæ ejusmodi fabulosæ, quas facetissimi homines, sive in sacerdotum et philosophorum ludibrium, sive in summæ beatitudinis exemplum, suopte quisque ingenio, effinxerint. Neque multum profecit vir acerrimus, qui, post Iliacam topographiam tam felici industria expeditam, Odyssiacam haud paribus auspiciis tentavit: omnis enim similitudo Homerica cum posterorum Ithaca e nova lectione Jacobi Bryant, ATTAP pro AI AE T in Od. ix. 26, pendet: quam senex, inscitia vix tironi condonanda, protulit; et juvenis, verecundia etiam in puero

Strabon. 1. i. p. 24. I. vii. p. 299.

« EdellinenJatka »