Sivut kuvina
PDF
ePub

ries sit e Latina pronunciatione orta)' quarta pars, plus minusve drachmæ Atticæ fuit; cujus moduli frequentissimi extant nummuli civitatum Italicarum. AITPA et 'OTKIA (sic enim, non onyxia, scribendum) LIBRA et UNCIA, æris, et rerum pondera viliorum distinguebant; quamvis postea AITPA monetam argenteam quæ libram æris vel partes nummi, apud eosdem, significaret; et oyxias XII. valeret. Sic Menandri versus intelligendus est, quem e codice bene restituit Athenæi editor elegantissimus. μικροῦ ταλάντου γίνεται κατὰ λόγον—at male interpretatus est-inpensa, si summam rerum subducas, est talenti-pixρoũ—parum abest. Sermo est enim de vilitate rerum et parsimonia, non magnificentia sacrificantium, quorum impensa in deos ad rationem parvi talenti, Siciliani scilicet, tota computanda esset. Vide Athenæ. deipnos. 1. VIII. C. LXVII. ed. Schweigh.

LVI. Græcorum aliorum numismatibus, ratio numeri, non ponderis, nomina dedit, e clavis deducta vel obolis ferreis vel æreis, qui apud Dores forsitan pro nummis primum usurpabantur; et ejus erant moduli, ut manus hominis sex commodè comprehendere - posset; unde æs, quod uniuscujusque pondus, et argentum, quod uniuscujusque pretium æquaret, 'OBо102; et quod sex, 4PAXMH, appellabatur. Mina autem Attica, et talentum Atticum, Euboicum, Ægineticum, &c. pondera erant majoris trutinæ, et vilioribus rebus propria; quæ serius, et auctis jam divitiis, ad rationem nummariam translata sunt. Oboli et drachmæ Ægineticæ argenti majores erant quam Euboicæ vel Atticæ ; atque illas Peloponnesi, Bootiæ, et Phocidis civitatibus, has Græciæ cæteris in usu fuisse, e nummis adhuc extantibus colligere licet: quamvis ratio ponderis, nisi antiquissimis, lubrica admodum et incerta sit; quoniam, inopia vel avaritia urgente, haud infrequenter imminuta esset, præsertim a regibus et tyrannis. Drachmæ Ægineticæ, quas vidi conservatissimas, tum ipsius Æginæ tum Thebarum, Tanagræ, Elidis, et Phocidis, granorum xcv. plus minusve erant sinigulæ; et didrachmæ cxc.: cum drachmæ Athenarum et Alexandri magni LXv.; didrachmæ, quæ rarissimæ, cxxx. sint. Alexander I. tamen, Xerxi æqualis, pondera majora adhibuisse vide

fortasse Diodori verba extant in Schol. Ven. B. in II. E. 576. ráλavtóv log μῶν Ξ, ἡ δὲ μιὰ διάχμων Ρ. ἡ δε δράχμη ὀβόλων Γ· ὁ δὲ χάλκους λέπτων Ζ. τὸ τάλαντον δὲ νῦν λεγόμενον Αττικόν" παρὰ δὲ Σικελιώταις τὸ μὲν ἄρχαιον ἦν μνῶν ΚΔ, νῦν δὲ ΚΒ.

Quod Bentleii acumen fugisse mirum est, cum quartam sedem in versu iambico senario Epicharmi, quem laudat, teneat. p. 335. et apud Suidam ΝΟΜΟΣ, Δωρίεις δὲ ἐπὶ νομίσματος χρώνται τῇ λέξει, καὶ Ῥωμαῖοι παρατρέψαντες ΝΟΥΜΜΟΝ λέγουσιν.

2 κινδυνεύει δὲ καὶ τὸ πάμπαν ἄρχαιον ὕτως ἔχειν, οβελίσκοις χρωμένων νομίσμασι σιδήροις, ἐνίων δὲ χάλκοις, ἀφ ̓ ὧν παραμένει πλῆθος ἔτι καὶ νῦν τῶν κερμάτων ὀβόλους καλεῖσθαι, δράχμην δὲ τὰς ἓξ ἐβόλους· τοσῶτον γὰρ ἡ χεὶρ περιεδράττετο. Plutarch. in Lysandro. c. xvii.

tur; quæ a successoribus paullatim imminuta, in minora ea Attica tandem cesserunt. Aristoteles, teste Polluce, litram Sicelioticam pretio æquam obolo Æginetico esse tradidit: ita ut monetæ alte→ rius rationem ponderis ad alterius rationem numeri redigere in num→ mis adhuc extantibus facile fuisset, nisi violentia tyrannorum rem sæpe malè tractasset; et argenti, ut æris, signati pretium supra ponderis et moduli rationem auxisset.

LVII. Si traditis a Strabone et chronico Pario fides habenda est, Phido, Argivorum tyrannus, monetam Æginæ cudendam anno ante Christum natum DCCCLXIX. primus curavit : at Lydis tamen Herodotus, justiore forsitan titulo, ejus inventionem vindicavit :3 nam quæ Plutarchus de nummis a Theseo cusis, et bovis effigie signatis, prodidit,+ ab omni historiarum fide et rei antiquariæ ratione prorsus abhorrent; cum Homericis etiam temporibus, diu post Thesei ætatem, si Thesea aliquem unquam fuisse credere libet, omne genus numismatis usque eo ignotum esset, ut neque aurum, neque argentum, neque æs, pretii rationem aliis rebus suppeditaret, sed boum armenta; quorum tantus erat usus apud homines simplices et agrestes, ut absolute pro opibus haberentur. Neque me fugit Phidonem hunc, τὰ μέτρα ποιήσαντα Πελοποννησίοισι, inter Crosi æquales sexto demum ante Christum natum seculo recensitum esse ab Herodoto;5 qui seriori cuidam Argivorum tyranno ejusdem nominis ea tribuisse videtur quæ ad antiquiorem jure pertinebant: nam nemo non rei antiquariæ prorsus ignarus credere potest, Croesi demum seculo, vel mensuras vel pondera vel monetam Græcis quibuscumque primum innotuisse.

LVIII. Æginensium nummi argentei, vulgo Ægiensibus perpe ram tributi, extant nonnulli, quos si non sub antiquissimo illo Phidone, ætate ab eo proxima cusos fuisse, ex opere rudi et informi, colligere licet: at aurea nihilominus Asiaticorum talenta, supra memorata, aliquanto vetustiora esse videntur: artis enim prima et incertissima incepta planè exhibent. Aurum justo pondere finitum, et igne liquefactum in aquam effundebatur, qua in massæ naturalis speciem abnormem et fortuitam effingebatur; atque sic in typum malleo et clavo quadrato adigebatur. Aurea numismata argenteis et æreis ætate priora esse, credendum est; cum aurum magis obvium et inventu facilius fuerit; atque etiam mollius,

Onom. p. 216. 436.

2 καὶ μέτρα ἔξευρε τὰ φειδώνεια καλούμενα καὶ στάθμους, καὶ νόμισμα κεχαραγμένον, τό τε ἄλλο καὶ τὸ ἀργυροῦν. Strab. l. viii.

3 πρῶτο: δὲ ἀνθρώπων, τῶν ἡμεῖς ἴδμεν, νόμισμα χρυσοῦ καὶ ἀργύρου κοψάμενοι ἐχρή GUYTO. I. 94.

4 ἔκοψε δὲ καὶ νόμισμα, βοῦν ἐγχαράξας, ἢ διὰ τὸν Μαραθώνιον ταῦρον, ἢ διὰ τὸν Μίνω στρατηγὸν, ἢ πρὸς γεωργίαν πολίτας παρακαλῶν, ἀπ ̓ ἐκείνου δέ φασι τὸ ΕΚΑΤΟΜΒΟΙΟΝ, καὶ τὸ ΔΕΚΑΒΟΙΟΝ, ὀνομασθῆται, in Thes.

5 Lib. vi, 177, &c.

ductilius, et operi cuicunque, quod instrumentis nondum perfectis perficiendum esset, aptius. In his tamen antiquissimis mysticæ religionis symbola, gryphus nempe, leo, et aries, singuli super singulos pisces, impressa occurrunt: et si, in re tam vetusta et obscura, conjecturis indulgere liceret, ejusmodi symbola, una cum arte nummaria, Græcos colonos, decimo forte ante Christum natum seculo, ab Asiæ gentibus indigenis didicisse dicerem. Apud Indos ea religio ortum habuisse videtur; ibi enim adhuc viget, et sub iisdem symbolis latet; quorum nonnulla, ut anguis cucullatus, in Ægyptiorum monumentis frequens, earum regionum indigenæ sunt: aries quoque, in hummo antiquissimo Clazomeniorum supra citato impressus, eodem situ et figura membrorum et corporis, quo aries sacer in zodiaco Indico, effigiatus est: necnon milites Indi, qui sub nostris ducibus nuper stipendia meruerunt, suos deos et eorum sacra, inter Ægyptiorum veterum numina, et signa hieroglyphica, ubique agnoverunt. Litteras autem et monetæ cudendæ artem Indos a Græcis, sub Macedonum et Parthorum imperiis accepisse probabile est: nullum enim ejusmodi monumentum apud eos, temporibus iis antiquius, adhuc inventum est; et signa litterarum, æque ac nummorum Indicorum veterum forma et fabrica, imitationis, Græcorum recentiorum etiam, notas manifestissimas præ se ferunt.

Etsi inventionis ratio in omnium artium origine et progressu suaderet, sigilla in lapidibus pretiosioribus insculpta, ad imagines in ceram imprimendas prius adhibita esse, quam typi ad monetam e metallo aliquo cudendam fierent; nulla tamen ejusmodi sigilla perantiqua in dactyliothecis mihi videre contigerat; cum anno demum MDCCCVI. vir eximius Gulielmus Gell, de litteris Græcis, præsertim Homericis, optime meritus, e Peloponneso reportavit, et mihi humanissime dedit jaspidem purpuream triquetram, magnitudine semiuncialem; cujus in una parte est leo, in altera leo bovem jugulans, cum hederæ corymbo supra, in tertia duo juvenci recumbentes, cum corymbo item Dionysiaco; omnia pereleganti, antiquissimo licet, opificio, leonum in Mycenarum portis persimili, insculpta; neque monetam ullam, quæ tantæ speciem vetustatis præ se ferret, hucusque vidimus. Mycenaica ea leonum anaglypha, quorum membra et corpora, capitibus amissis, nunc restant, sub Pelopidarum imperio sculpta esse vix dubitare licet; neque jaspidis nostræ sigilla ævi multo serioris esse crediderim; ita ut symbola mystica, decimo ante Christum natum seculo, Peloponnesi incol's haud ignota fuisse pro comperto habeam. Neque tamen inficias eo, potuisse tam symbola quam numina mystica sacerdotibus et aliis principibus viris plane innotuisse, et inter secretiora diu latuisse, antequam poetis et rhapsodis ea in cœtus hominum vulgares proferre et promulgare licuisset: ubicunque enim sacerdotes extiterunt, mysteria, ad sanctimoniam et reverenVOL. VII. Cl. J. NO. XIV. K

tiam tacenda religione augendam, excogitata sunt. Si ejusmodi sigilla in Peloponneso ante Heraclidarum reditum facta fuerint, haud a ratione abhorret colonos inde oriundos, auctis jam divitiis in terris, quæ auro abundarent, ea adhibuisse ad symbola ei imprimenda, quibus pondere vel pretio, in singulis portionibus, publica cujusque civitatis auctoritate comprobato, in mercatorum usum non examinatum acciperetur: vel, si magis credere libet, eos Lydorum regibus, qui metalla possiderent, artifices ad ea in ejusmodi usum sculpenda suppeditasse; nam isti reges, teste ipso Herodoto, qui Lydis monetæ inventionem tribuit, Græcos artifices ad omnia elegantiorum artium opera perficienda accersere solebant.'

NOTICE OF

Nonni Dionysiacorum Libri Sex, ab octavo ad decimum tertium, res Bacchicas, ante expeditionem Indicam, complectentes: emendavit, omnium Nonni librorum argumenta, et notas mythologicas, adjecit Georgius Henricus Moser, Vlma-Bavarus, Seminarii Philologici Heidelbergensis sodalis. Praefatus est Fridericus Creuzer. Heidelbergae, ex libraria Mohrii et Zimmeri Academica. MDCCCIX. 8. pagg. 281.

Qu

UOD eruditissimus juvenis G. H. Moserus consilium cepit edendi Nonni, eo magis est laudandum, quo plus ipse facultatis ad hoc opus adfert lectione antiquorum optimorumque poetarum et Scriptorum comparatae. Et poetarum quidem Graecorum aetatis postremae carmina, exceptis Dionysiacis Nonni, et editionibus frequentata, et doctis hominibus satis cognita sunt. Nam ex heroico genere Musaeus, Coluthus, Tryphiodorus, Quintus Smyrnaeus, nostra aetate, singulares quisque editores habuerunt: et ex epigrammatico, Palladas, Julianus, Paulus Silentiarius, Agathias, alii, Graecae Anthologiae beneficio, ut servati, ita celebrati sunt. Nonni quum exstent duo carmina, alterum parvum, Metaphrasis Evangelii S. Joannis; alterum magnum, Dionysiaca, de rebus Bacchi, libris quadraginta octo; illud saepe editum est: hoc bis separatim, semel conjunctim cum caeteris poetis Graecis in Lectii Corpore P. Gr. Quae sors carmini à legentium paucitate venit. Atqui argumentum certe debebat studiosos antiquitatis ad legendum invitare, amplum illud et in vetustissima historia celebratum et sic à Nonno tractatum, ut illud non modo fuse et copiose persequeretur, sed maximam rerum partem è perditis nunc poetis et scriptoribus assumeret. Quibus materiae dotibus qui non contenti, à

Lib. i. 25 & 51.

versificatore etiam poeticas laudes, inventionis, orationis, ornatûs postulant, profecto iniquius agunt. Sed redeamus ad propositum librum. Hujus tres sunt Partes: prima, De Nonni vita, ingenio, et scriptis, Commentatio, pag. 1-12: altera continet Dionysiacorum illos octo libros, cum emendationibus et notulis contextui subjectis, et omnium librorum brevibus ar umentis, pag. 13-168: tertia est, Commentarius Mythologicus in octo illos libros. In omnibus his partibus exstat haud vulgaris cum doctrinae copia, tum judicandi facultas. Et prima quidem, praeter ea, quae titulus ejus profitetur, habet alias duas notationes cognitu jucundas, et utiles, alteram, recentiorum hominum eruditorum diversa in utramque partem de Nonno judicantium, vel laudantium, vel contemnentium; alteram, antiquorum poetarum et aliorum Scriptorum, qui carminibus hoc argumentum vel attigerunt, vel tractarunt, quale hodieque superest Euripidis drama Bacchae. Secunda porro pars è grammatica ratione ad locos corruptos et obscuros expediendos adfert brevis et opportunae animadversionis quasi adspersionem. Tertia denique plane thesaurum totius Mythologiae continet; quippe nullum in illis octo libris memoratur nomen minus quidem vulgare, Dei, herois, semidei, numinis, loci, rei, quin ejus historia et auctorum de illa mentiones docte copioseque annotentur. Quo magis optamus, ut tantae industriae et eruditionis juveni is locus obtingat, ubi has dotes, ad iisdem imbuenda instituendaque juniorum ingenia, expromat. DOCTR. MISCEL.

IN

BIBLICAL CRITICISM.

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

reading Bishop Berkeley's Minute Philosopher, I met with an explanation of a difficult passage in the 1 Cor. c. xv., which may possibly be acceptable to some of your readers.

In the 29th verse of the above-mentioned chapter, are these words :

"Else what shall they do, which are baptized for the dead, if the dead rise not at all? Why are they then baptized for the dead?"

The following explanation of this verse is given in the Minute Philosopher, Dial. VI. Vol. 11. p. 25. 2nd. Ēd. 8vo.

"I remember," says Euphranor, "to have heard this text explained by Laches, the Vicar of our parish, to my neighbour Lycon, who was much perplexed about its meaning. If it had been translated, as it might very justly, baptized for the sake of the dead,' I do not see, said Laches, why people should be puzzled about the sense of this passage; for tell me, I beseech you, for whose sake do you think those Christians were baptized? For whose sake, answered Lycon, but their own? How do you mean for their own sake in this life, or the next? Doubtless in the next, for it was plain they could get nothing by it in this.

« EdellinenJatka »