Epistularum libri novem: Epistularum ad Traianum liber, Nide 146

Etukansi
Teubner, 1876 - 314 sivua
 

Esimerkkisivuja

Muita painoksia - Näytä kaikki

Yleiset termit ja lausekkeet

Suositut otteet

Sivu 229 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Sivu 75 - Ex quibus tamen si non nulla tibi paulo petulantiora videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros, qui talia scripserunt, non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse ; quae nos refugimus, non quia severiores (unde enim ?), sed quia timidiores sumus.
Sivu 229 - Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
Sivu 63 - ... fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia ornare; nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
Sivu 181 - NEC ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio, nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio (id enim superbum), sed studio et labore et reverentia posterorum. Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit ita multos e tenebris et silentio protulit. Vale.
Sivu 116 - Pomponiano ceterisque, qui pervigilarant, reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc hue, nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur ; quod tamen periculorum collatio elegit.
Sivu 230 - Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere.
Sivu 238 - Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno sed de cive, non de domino sed de parente loquimur.
Sivu 183 - Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam Imperium adseruit non sibi, sed patriae.' Reprehendis, quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monumentum sibi fieri, meque ad extremum, quid de utroque sentiam, consulis.
Sivu 25 - Eadem omnibus pono ; ad cenam enim, non ad notam invito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi.

Kirjaluettelon tiedot