XII panegyrici Latini, Nide 128

Etukansi
Emil Baehrens
In aedibus B.G. Teubneri, 1874 - 324 sivua
 

Esimerkkisivuja

Sisältö

Muita painoksia - Näytä kaikki

Yleiset termit ja lausekkeet

Suositut otteet

Sivu 61 - In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti, legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius uis tibi licere quam nobis : sic fit ut nos tibi plus uelimus.
Sivu 32 - Itaque illis irrogatimi est, his remissum; videlicet quod manifestum erat quanto cum dolore laturi seu potius non laturi homines essent destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate meruissent, quaeque numquam ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent.
Sivu 82 - Plerique.principes, cum essent civium domini, libertorum erant servi: horum consiliis, horum nutu regebantur, per hos audiebant, per hos loquebantur, per hos praeturae etiam et sacerdotia et consulatus, immo ab his petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis habes, abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existimentur.
Sivu 84 - Quia tamen in consuetudinem vertit ut consules, publica gratiarum actione perlata, suo quoque nomine quantum debeant principi profiteantur, concedite me non pro me magis munere isto quam pro collega meo Cornuto Tertullo, clarissimo viro, fungi.
Sivu 3 - Non enim periculum est ne , cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat, cum de frugalitate, luxu-35 riam , cum de clementia , crudelitatem, cum de liberalitate, avaritiam, cum de benignitate, livorem, cum de continentia, libidinem , cum de labore , inertiam , cum de fortitudine , timorem.
Sivu 31 - Ingenti quidem animo divus Titus securitati nostrae ultionique prospexerat ideoque numinibus aequatus est : sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis adiecisti, propter quas illum deum fecimus...
Sivu 48 - Et quis iam locus miserae adulatio- 54 nis manebat ignarus, cum laudes imperatorum ludis etiam et l0commissionibus celebrarentur, saltarentur, atque in omne ludibrium effeminatis vocibus modis gestibus frangerentur? Sed illud indignum quod eodem tempore in senatu et in scaena, ab histrione et a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludieras artes removisti.
Sivu 67 - Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse summittat, securus magnitudinis suae : neque enim ab ullo periculo fortuna principum longius abest quam humilitatis.
Sivu 40 - Flexibiles quamcumque in partem ducimur a principe atque, ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus, quod frustra speraverint dissimiles; eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro non tam sinistre constitutum est ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari.
Sivu 24 - Nemo iam parens filio nisi fragilitatis humanae vices horret, nec inter insanabiles morbos principis ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum ; maius tamen, in spem libertatis, in spem securitatis.

Kirjaluettelon tiedot