Sivut kuvina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Qui vita functorum numerus illis 1100000. qui in urbis Hierosolymitanæ obsidione desiderati sunt additus, summam 1337490. conficit: innumeris præterea aliis omissis, qui in tota regione fame, exsilio, miseriis perierunt.

Agrippam, regum Herodiadarum ultimum, regni sui incrementum a Vespasiano accepisse, in Judæorum regum chronico Justus Tiberiensis significat'. Prætoriis quoque honoribus auctum eum fuisse, docet Dio. Cum eo soror Berenice regina Romam veniens, habitavit in palatio. Ita enim amore ejus flagrabat Titus, ut nuptiarum etiam spem ei fecerit: jamque omnia, ac si uxor esset, ea gesserit. Sed Titus, quum intelligeret populum Romanum id moleste ferre, eam dimisit". De reliqua Herodis progenie, memoratu dignissima est illa Josephi observatio": eam fere totam, licet admodum numerosam, intra centum annos interiisse. Atque iste rerum Judaicarum fuit exitus.

1 Apud Photium, in bibliothec. cod. 33.

Sueton. in Tito, cap. 7. et Xiphilin. ex Dione.
Lib. 18. antiquit. cap. 7.

VOL. XI.

TABULA

IN QUA

ANNI MUNDI CUM ANNIS PERIODI JULIANÆ,

ANNIS ANTE ÆRAM CHRISTIANAM, ANNIS OLYMPICIS ET ANNIS AB URBE CONDITA COMPONUNTUR

JUXTA

COMPUTUM USSERIANUM.

Ur sequentis tabulæ ratio pateat, notandum est quod Usserius non ab eodem anni solaris puncto orditur annos diversos. Initium annorum mundi semper sumit ab autumno, die nempe vigesimo secundo Octobris : initium annorum periodi Julianæ et annorum ante æram Christianam a Kalendis Januariis annos Olympicos semper orditur a solstitio æstivo circa finem Junii: et annos ab urbe condita a Palilibus Varronianis seu die Aprilis vigesimo primo.

« EdellinenJatka »