C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII., Nide 5,Kirjat 31–37

Etukansi
B. G. Teubner, 1897
 

Muita painoksia - Näytä kaikki

Yleiset termit ja lausekkeet

Suositut otteet

Sivu 312 - Venere facienda, vicitque Alcamenes non opere sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse Nemesin.
Sivu 258 - Charita vocant, cetera omnia contigisse, sed 80 hac sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur, dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam.
Sivu 310 - Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse.
Sivu 120 - Notae ar- 46 gentifuere bigae atque quadrigae, inde biga.ti quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is qui nunc Victoriatus appellatur lege Ciodia percussus est. antea enim hic nummus ex Illyrico advectus merci
Sivu 351 - Claudi inter maxime 2 memoranda equidem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, montem perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili profecto impendio et operarum multitudine per tot annos, cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quantaque...
Sivu 256 - Cyclops dormiens in parvola tabella, cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens, pinxit iuxta Satyros thyrso pollicem eius metientes. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam pingitur, et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra artem est.
Sivu 395 - Metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam Abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque Teuto- '> 36 nis vendere. huic et Timaeus credidit, sed insulam Basiliam vocavit.
Sivu 173 - ... vero, quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem provide31 bant illi viri.
Sivu 168 - Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint 17 statuas; hoc actum est eodem anno quo et Romae reges pulsi. Excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur; mox forum et in domibus privatis factum atque in atrüs: honos clientium instituit sie colere patronos.
Sivu 319 - Nee multo plurium fama est, quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nee unus occupat gloriam, nee plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi Imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeponendum.

Kirjaluettelon tiedot