Sivut kuvina
PDF
ePub

angulis anticis obtusis, subrotundatis, posticis subrectis, margine basali in medio paulo latiori et paulo magis elevato. Scutellum triangulare, nigrum aut piceum, minus subtiliter densius punctatum. Elytra pronoti basi quarta circa parte latiora, ultra 23 partem totius longitudinis subaequilata, modice convexa, nigra aut fusco-picea, parum nitida, minus profunde punctato-striata, punctis crebre impressis, apicem versus magis magisque indistinctis, interstitiis praesertim exterioribus leviter convexis, densius distincte, sed subtiliter punctatis. Corpus subtus nigrum aut nigro-fuscum, admodum nitidum; abdomine dense et distincte punctato. Pedes nigri, femoribus plus minusve picescentibus aut rufo piceis.

Abdominis segmentum quintum maris subemarginatum, sextum haud exsertum.

[ocr errors]

164. Strong. triviale: Elongatum, minus alte convexum, fusco-brunneum, capite anterius, antennis, corpore subtus tarsisque nigro-fuscis; pronoto transverso, latitudine mediali plus quam quarta parte breviori, in medio nonnihil rotundato-dilatato et utrinque obtusissime unituberculato, apicem versus paulo magis, quam basin versus angustato, dense sed haud confertim sat profunde et distincte punctato; elytris punctato-striatis, punctis crebre impressis, apicem versus magis magisque indistinctis, interstitiis subtilissime punctulatis, exterioribus leviter convexis.

Longit. 14 m. m.; Latit. hum. 4,2 m. m. Habitat Brasiliam; e museo Vindobonensi individuum unicum ad describendum benigne transmisit Celeb. Professor Redtenbacher.

Praecedentibus tribus valde affine, sed ab omnibus hisce speciebus imprimis pronoto haud confertim punctato diversum. Caput in medio et anterius nigrum, posterius piceum, crebre distincteque punctatum, auriculis antennariis sat elevatis, fusco-brunneis; oculis modice distantibus. Antennae capite cum prothorace quarta circa parte longiores, minus graciles, apicem versus sensim admodum dilatatae, nigrae, opacae, articulis quatuor primis magis nitidis, art. penultimis longitudine fere latioribus. Pronotum fortius transversum, longitudine dimidio fere latius, in medio admodum rotundato- vel potius subangulato-dilatatum, utrinque obtusissime unituberculatum, transversim leviter convexum, fusco-brunneum, modice nitidum, dense, sat profunde et distincte punctatum, ante scutellum profundius longitudinaliter impressum, angulis anticis obtusis, rotundatis, posticis acutioribus, nonnihil productis, margine basali admodum tenui, in medio paululum altius elevato. Elytra pro

[ocr errors]

noti basi quarta fere parte latiora, ultra 23 partem totius longitudinis subaequilata, modice convexa, fusco-brunnea, admodum nitida, haud fortiter punctato-striata, punctis crebre impressis, versus apicem sensim subtilioribus et magis indeterminatis, striis vero ibidem haud obsoletioribus, interstitiis inter strias parcius subtilissime punctulatis, exterioribus leviter convexis. Corpus subtus nigro-fuscum; abdomine densius et subtilius, sed distincte punctato. Pedes fusco-brunnei, tarsis fusco-nigris.

Abdominis segmentum sextum prominens.

**) tit) Corpore angusto et admodum cylindrico; oculis valde approximatis; antennarum articulo tertio sequenti multo longiori; pronoto longitudinaliter sat late et profunde impresso, lateribus ejus obtusissime unituberculatis; prosterno inter coxas modice lato, posterius admodum depresso et parum producto. Spec. e Bolivia mediae magnitudinis 165.

165. Strong. obscurum: Elongatum, admodum cylindricum, nigro-piceum, nitidum, antennis apicem versus, abdomine, tibiis tarsisque dilutius piceis; pronoto transversim subquadrato, paulo ante medium nonnihil dilatato et utrinque obtusissime unituberculato, dense et profunde rudius punctato, longitudinaliter sat late et profunde impresso; elytris crenatim punctato-striatis, punctis apicem versus sensim subtilioribus.

[ocr errors]

Longit. 17 m. m.; Latit. hum. 5 m. m.
Stenochia obscura Mus. Parisiense.
Habitat Boliviam et ibidem a Dom. d'Orbigny inventum; Mus. Parisiense.

[ocr errors]

Statura corporis magis angusta et cylindrica ut et colore nigro-piceo inter species Americae meridionalis insigne; Strong. tenuicolli Say admodum simile, sed majus et pronoto alio modo marginato sat diversum. Caput confertim profunde punctatum, subrugulosum, fronte inter et supra oculos profunde impressa; oculis valde approximatis. Antennae capite cum prothorace dimidio longiores, subfiliformes, apicem versus nempe sensim parum latiores, fusco-piceae, apicem versus dilutius rufo-piceae, articulo tertio sequenti evidenter longiori, ceteris omnibus quoque latitudine duplo saltem longioribus. Pronotum prope basin longitudine tertia parte latius, paulo ante medium nonnihil rotundato-dilatatum et utrinque obtusissime unituberculatum, transversim modice convexum, nigrum, nitidum, profunde rudius punctatum, longitudinaliter sat late et profunde impressum, foveola obsoletiori in disco utrinque paulo pone medium alteraque prope marginem basalem versus angulos notatum, angulis anticis obtusis, rotundatis, posticis subrectis, margine basali

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

praesertim in medio altius elevato. Scutellum subtriangulare, punctatum et rugulosum. Elytra elongata, altius convexa, nigro-picea, nitida, crenatim punctatostriata, punctis basin versus transversis, dense et paulo profundius impressis, apicem versus subtilissimis et densissime positis, interstitiis parum convexis, omnium subtilissime punctulatis. Corpus subtus nigro-piceum, abdomine magis brunneo-piceo, minus dense subtilius punctato. Pedes picei, tibiis tarsisque dilutius brunneo-piceis.

Div. VII B) Elytris signaturis pallidis; corpore elongato et admodum convexo; oculis admodum distantibus; pronoto confertim inaequaliter profunde punctato et longitudinaliter latissime profundius impresso; prosterno inter coxas modice elevato, postice nonnihil producto et magis applanato, vix dilatato. Spec. brasiliana mediae magnitudinis 166.

166. Strong. cribratum: Elongatum, subcylindricum, supra virescentiaut cyanescenti-nigrum, parum nitidum, subtus laetius viridi-aeneum, nitidum, pronoto in medio interdum magis viridi-aeneo, antennis pedibusque rufo-testaceis, maculis duabus elytrorum, una basali angusta et arcuata, humerum cingenti et prope scutellum prolongata, altera transversa pone medium, dilute flavo-testaceis; pronoto transverso, in medio admodum dilatato, confertim inaequaliter rudius punctato et longitudinaliter latissime profundius impresso; elytris profundissime et fortiter punctato-striatis, punctis ante apicem paulo minoribus.

Longit. 12,3—15 m. m.; Latit. hum. 3,7—4,7 m. m.

Stenochia cribrata Lucas, in Voyage d. Castelnau, III, p. 139, pl. IX, fig. 4, sec. ind. typicum in museo Parisiensi.

Habitat Brasiliam et a Clmo Dre Sahlberg in Santa Rita mens. Augusti semel captum; Mus. Parisiense, Berolinense, Vindobonense et coll. Dris Sahlberg.

[ocr errors]

Punctura elytrorum inprimis insigne. Caput obscurius viridi-aeneum, modice nitidum, confertim punctatum, subrugulosum, ore palpisque dilute rufo-testaceis, fronte longitudinaliter impressa; oculis admodum distantibus. Antennae minus graciles, capite cum prothorace plus quam quarta parte longiores, apicem versus sensim admodum dilatatae, dilutius aut saturatius rufotestaceae, ante apicem interdum infuscatae, articulis penultimis longitudine paulo latioribus.

Pronotum transversum, in medio admodum dilatatum et ibidem longitudine dimidio circa latius, apicem versus paululum magis, quam basin versus angustatum, praesertim anterius transversim admodum convexum, plerumque obscure virescenti-nigrum, in medio interdum magis viridi-aeneum, parum nitidum vel subopacum, confertim inaequaliter sat profunde punctatum, praesertim versus latera subrugulosum et longitudinaliter latissime profundius impressum, angulis anticis rotundatis, posticis acutiusculis, nonnihil productis, margine basali distincto, modice elevato et subbisinuato. Scutellum triangulare, viridi-aeneum aut nigricans, densius punctatum. Elytra pronoti basi quarta parte latiora, ultra 23 partem totius longitudinis aequilata, sat convexa, nigro-virescentia aut interdum magis nigro-cyanea, perparum nitida, pictura ut in diagnosi descriptum est, punctato-striata, transversim rugulosa, punctis in disco maximis, subhexagonis, ante apicem paulo minoribus. Corpus subtus laete viridi-aeneum, interdum magis cyaneum, nitidum. Pedes rufo-testacei, tarsis apicem versus interdum nigricantibus.

Abdominis segmento sexto maris haud exserto.

Divisio VIII: Corpore elongato, plus minusve convexo; pronoto a pleuris aut linea elevata distincta per totam longitudinem extensa *), aut (in Strong. diviti) callo elevato separato; elytris prope scutellum haud tuberculatis.

A) Elytris maculis, fasciis vel signaturis pallidioribus ornatis (in Strong. rugoso Casteln. fasciis transversis purpureis).

*) Elytris a basi apicem versus sensim nonnihil angustatis, macula humerali plus minusve elongata et margine laterali fere ad medium usque rufotestaceis; pronoto a pleuris linea elevata in medio evidenter fracta separato; prosterno postice sat producto, haud deflexo. Spec. brasiliana mediae magnitudinis 167. (Gen. Stenochia Dejean Cat.)

167. Strong. Alavicrus: Elongatum, subcylindricum, posterius tamen nonnihil attenuatum, viridi-aeneum, nitidum, plaga elytrorum humerali femoribusque apicem versus rufo-testaceis, antennis tarsisque nigris; pronoto transverso, apicem versus admodum angustato, dense admodum fortiter punctato, longitudinaliter latissime profundius impresso; elytris striato-punctatis, punctis apicem versus paulo minoribus.

Longit. 14–16 m. m.; Latit. hum. 4-5 m. m.

Helops flavicrus Germar, Ins. spec. nov., p. 154-155, sec. ind. typ. in coll. denominatoris.

Stenochia nigricornis Lucas, in Voyage d. Castelnau, III, p. 138, pl. IX, fig. 2, sec. ind. typ. in museo Parisiensi.

[ocr errors]

Stenochia bimaculata Dejean, Cat. 3 éd., p. 232.

*) In Strong. texato posterius interdum minus distincta, sed species illa ob affinitatein cum Strong. humerali Perty ad hanc divisionem relata est.

l'ur. B: Supra laetius cuprea, subtus castaneo-rufa.
Var. : Plaga humerali elytrorum omnino fere evanescenti.
l'ar. d: Plaga humerali elytrorum valde dilatata et elongata.

Habitat Brasiliam et a Clmo Dre Sahlberg in vicinitate urbis Rio Janeiro mens. Januarii captum; Mus. Academiae Alexandrinae Helsingforsiensis, Vindobonense, Cimi Dris Dohrn etc.

Caput viridi-aeneum, interdum cupreum, nitidum, confertim punctatum, subrugulosum, fronte angustius longitudinaliter impressa; oculis admodum distantibus. Antennae capite cum prothorace plus quam quarta parte longiores, apicem versus sensim nonnihil dilatatae, nigrae, articulis penultimis latitudine longioribus. Pronotum prope basin longitudine plus quam quarta parte latius, apicem versus admodum subrotundato-angustatum et paululum ante medium utrinque subtuberculatum, transversim parum convexum, viridiaeneum, nitidum, in medio disco plerumque cupreum, aut totum magis cupreum, dense et admodum fortiter punctatum, longitudinaliter latissime et praesertim antice et postice profundius impressum, prope marginem basalem versus angulos utrinque fovea lata, sed obsoletiori notatum, angulis anticis obtusis, posticis acutioribus, margine basali modice elevato. Scutellum subtriangulare, viridi-aeneum, nitidum, admodum dense punctatum. Elytra pronoti basi quinta circa parte latiora, apicem versus sensim nonnihil attenuata et levissime declivia, admodum convexa, viridi-aenea, sutura cuprea, aut interdum tota cuprea, nitida, plaga subhumerali et margine inflexo fere ad medium usque tamen saturatius aut dilutius rufo-testaceis, basin versus profundius, apicem versus subtilius striato-punctata, interstitiis planiusculis, subtilissime vix conspicue punctulatis, basin versus transversim obsoletius rugulosis. Corpus subtus viridi-aeneum, nitidum. Pedes viridi-aenei, femoribus apicem versus flavo-testaceis, tarsis et interdum tibiis apicem versus nigris ; interdum pedes multo dilutiores.

Abdominis segmentum sextum maris haud exsertum,

A) **) Elytris apicem versus sensim haud attenuatis, fasciis duabus transversis pallidioribus (in Strong. rugoso purpureis), una basali et altera in vel pone medium, linea marginali ejusdem coloris (rarissime quoque ad suturam) inter se conjunctis, fascia posteriori interdum obsoleta aut omnino deficienti (in Strong. figurato signatura accessoria prope scutellum); pronoto a pleuris linea elevata in medio haud fracta separato; prosterno pone coxas plus minusve deflexo aut declivi, apicem versus interdum dilatato et reflexo, in Strong. angulari postice admodum producto. – Spec. Americae meridionalis mediae aut infra mediae magnitudinis 168 -- 179. (Gen. Stenochia Dejean Cat. ad partem).

« EdellinenJatka »