Sivut kuvina
PDF
ePub

vissime rotundato-dilatato et apicem versus vix magis, qvam basin versus angustato, creberrime subtilius punctato et ante scutellum longitudinaliter obsoletissime impresso, angulis ejus posticis obtusioribus; elytris haud fortiter subcrenatim punctato-striatis, punctis striarum nonnihil transversis, crebre impressis, apicem versus subtilissimis, interstitiis inter strias subtilissime punctatis.

Longit. 12,5 m. m.; Latit. hum. 4,5 m. m.

E regionibus fluminis Amazonae in coll. Vri Clmi Javet Parisiis individuum unicum.

Strong. azureo magnitudine aequale et statura corporis valde affine, sed pronoto paulo subtilius punctato, angulis ejus posticis obtusioribus, punctis in striis elytrorum paulo magis transversis ut et colore abdominis diversum. Caput crebre et distincte punctatum, viridi-aeneum, nitidum, posterius cupreo colore nonnihil micans, fronte subimpressa; oculis modice distantibus. Antennae capite cum prothorace paulo plus quam quarta parte longiores, apicem versus sensim modice dilatatae, nigrae, articulis primis viridi-aeneis, nitidis, art. ultimis latitudine longioribus. Pronotum leviter transversum, in medio levissime rotundato-dilatatum et ibidem longitudine quarta circa parte latius, apicem versus vix magis, quam basin versus angustatum, transversim parum convexum, viridi-aeneum, nitidum, creberrime et paulo subtilius quam in Strong. azureo punctatum, ante scutellum longitudinaliter late at obsoletissime et vix conspicue impressum, angulis anticis posticisque obtusiusculis, margine basali modice elevato et subbisinuato. Scutellum triangulare, cupreum, nitidum, sublaevigatum. Elytra pronoti basi quinta circa parte latiora, ultra 2/3 partem totius longitudinis aequilata, admodum convexa, viridiaenea, nitida, haud fortiter subcrenatim punctato-striata, punctis striarum paulo magis quam in Strong. azureo transversis, crebre impressis, apicem versus sensim subtilioribus, fere ad apicem usque tamen conspicuis, interstitiis inter strias subtilissime punctatis, exterioribus vix convexis. Corpus subtus cum pedibus viridi-aeneum, nitidum; abdomine obsoletius minus dense punctato, segmentis duobus ultimis dilutius rufo-testaceis, tarsis nigricantibus.

183. Strong. azureum: Elongatum, subcylindricum, supra cyaneum, subtus plerumque magis violaceo-cyaneum, nitidum, antennis apicem versus tarsisque nigris; pronoto leviter transverso, in medio levissime dilatato et apicem versus vix magis, quam basin versus angustato, creberrime haud fortiter puuctato et ante scutellum obsolete impresso; elytris minus fortiter punctato-striatis, punctis crebre impressis, apicem versus subtilissimis et denique

evanescentibus, interstitiis inter strias subtilissime punctatis. interioribus interdum sublaevigatis, coriaceis.

nominatoris.

Longit. 12-16 m. m.: Latit. hum. 4-5,5 m. m.

Helops azureus Germar, Ins. spec. nov., p. 153, 252, sec. ind. typ. in coll. de

Stenochia coerulea Castelnau, Hist. nat. d. Ins. Coleopt., II, p. 240, 6.

Var. B: Colore ut in specie genuina, interstitiis inter strias elytrorum multo distinctius, quamvis subtiliter punctatis,

Stenochia janthina Dejean, Cat. 3 éd., sec. Mus. Parisiense.

Var. y: Pronoto obscure virescenti-aeneo, minus nitido, elytris versus suturam magis viridi-aeneis, interstitiis inter strias elytrorum ut in var. ẞ vel adhuc distinctius punctatis, pedibus magis violaceis.

Var. 8: Capite et pronoto rubro-cupreis, elytris aureo-aeneis.

Stenochia janthinicollis Mus. Parisiense.

Var. . Pronoto obscure viridi-aenco, elytris violaceo-cyaneis.

Var. : Pronoto cyaneo, elytris cupreo-aeneis.

Var. n: Fere tota obscure viridi-aenea.

Var. : Supra omnino nigra, minus nitida, subtus magis violacea, pronoto versus latera interdum adhuc confertius punctato et magis ruguloso.

Stenochia nigrita Mus. Parisiense.

Var. : Supra subvirescenti-aenea, corpore subtus margineque inflexo elytrorum violaceis, pedibus magis viridi-aeneis.

Var. x: Tota nigra, femoribus fere ad apicem usque rufis.

Var. 2: Supra cyanea, subtus cum pedibus magis violacea, femoribus fere ad apicem usque rufis, tarsis nigris.

Var. u: Tota violaceo-aenea, pedibus nigro-aeneis, femoribus fere ad apicem usque rufis. Habitat in Brasilia, Bolivia et in insula Cuba; Mus. Academiae Alexandrinae Helsingforsiensis, Berolinense, Holmiense, Parisiense, Vindobonense et Cimi Dris Dohrn. Cl. Dr Sahlberg hanc speciem in vicinitate urbis Rio Janeiro semel invenit mens. Decembris 1839. Varietates femoribus rufis et in Brasilia et in insula Cuba observatae sunt. Varietatis individua in mus. Holmiensi et Vri Clmi Chevrolat e Lagoa Santa.

Colore et punctura pronoti ut et in interstitiis inter strias elytrorum admodum variabile. Caput creberrime punctatum, fronte subdepressa; oculis distantibus. Antennae capite cum prothorace quarta circa parte longiores, apicem versus sensim nonnihil dilatatae, nigrae, articulis primis aeneis, nitidus, plerumque cyaneis aut violaceis. Pronotum leviter transversum, tudine plerumque quarta solummodo parte latius, in medio levissime dilata

longi

tum et apicem versus vix magis, quam basin versus angustatum, transversim parum convexum, creberrime haud fortiter punctatum, versus latera subrugulosum, ante scutellum late at obsoletissime impressum, angulis anticis obtusis, posticis subrectis, margine basali modice elevato, levissime bisinuato. Scutellum triangulare, densius subtiliter punctatum. Elytra pronoti basi haud quarta parte latiora, ultra 2/3 partem totius longitudinis aequilata, admodum convexa, minus fortiter punctato-striata, punctis striarum crebre impressis, apicem versus sensim subtilissimis et denique subevanescentibus, interstitiis inter strias planiusculis, subtiliter punctatis, interioribus interdum fere impunctatis et coriaceis. Abdomen plerumque densius punctatum et longitudinaliter strigulosum.

a) 2) Corpore angustiori, adhuc magis cylindrico, colore plerumque laetius purpureo- aut rubro-cupreo (in Strong. longipenni tamen viridi-aeneo). Spec. Americae meridionalis aut mediae aut infra mediae magnitudinis 184-188.

-

184. Strong. purpuratum: Elongatum, subcylindricum, minus tamen convexum, purpureo-cupreum, nitidum, viridi-aeneo colore partim plus minusve resplendens, palpis, antennis tarsisque nigris; pronoto leviter transverso, longitudine quarta circa parte latiori, apicem versus leviter angustato, admodum dense profundius punctato, ante scutellum transversim latius, sed obsolete impresso; elytris minus profunde punctato-striatis, punctis striisque ante apicem obsoletioribus et denique subevanescentibus, interstitiis inter strias indistincte punctulatis.

Longit. 11,3-12,5 m. m.; Latit. hum. 3-3,5 m. m.
Stenochia purpurata Mus. Berolinense.

[ocr errors][merged small]

purpurea Germar, sec. individuum unicum e coll. denominatoris a Ce

leb. Prof. Schaum donatum.

Habitat Brasiliam; Mus. Academiae Alexandrinae Helsingforsiensis, Regium Holmiense et Vindobonense. Individua in museo Berolinensi allata sunt e S:t Paul.

Caput purpureo-cupreum, nitidum, versus margines interdum viridi-aeneo colore resplendens, sat dense profundius punctatum; oculis modice distanti

bus.

Antennae capite cum prothorace dimidio circa longiores, apicem versus sensim leviter dilatatae et nonnihil compressae, nigrae, modice nitidae, articulis penultimis latitudine longioribus. Pronotum leviter transversum, apicem versus nonnihil angustatum et in medio perparum dilatatum, transversim le

vissime convexum, purpureo-cupreum, nitidum, praesertim versus marginem basalem viridi-aeneo colore resplendens, profundius sat dense et versus latera adhuc crebrius punctatum, ante scutellum transversim latius, sed obsolete impressum et ad marginem basalem propius angulos posticos utrinque foveola obsoleta notatum, margine basali leviter elevato. Scutellum triangulare, rubrocupreum, parcius subtiliter punctatum. Elytra pronoti basi quarta parte latiora, ad 3/4 partem totius longitudinis subaequilata vel interdum levissime fere dilatata, modice convexa, purpureo-cuprea, nitida, praesertim apicem versus viridi-aeneo colore resplendentia, minus profunde punctato-striata, punctis striisque ante apicem obsoletioribus, interstitiis inter strias vix convexis, subtiliter indistincte punctulatis, basin versus obsoletius transversim rugulosis. Corpus subtus purpureo-cupreum, abdomine apicem versus, pleuris et pectoris lateribus viridi-aeneo colore magis splendentibus. Pedes rubro-cuprei, interdum magis viridi-aenei, tarsis nigris.

185. Strong. nigritarse: Elongatum, subcylindricum, viridi-aeneum, rubrocupreo colore resplendens, aut supra omnino rubro-cupreum, nitidum, femoribus, tibiis antennisque basin versus rufo-testaceis, harum apice tarsisque nigris; pronoto longitudine vix tertia parte latiori, apicem versus nonnihil angustato, dense sat profunde punctato; elytris subtilius crenatim punctatostriatis, punctis dense impressis, paulo ante apicem obsoletis, striis vero ibidem sat profunde exaratis.

Longit. 10,5-11,5 m. m.; Latit. hum. 3-3,3 m. m.

Stenochia nigritarsis Mus. Parisiense.

Habitat Boliviam et ibidem a Dom. d'Orbigny inventum: Mus. Parisiense.

Strong. purpurato statura corporis simillimum, sed differt imprimis striis elytrorum profundioribus, ad apicem usque sat profunde exaratis, punctis in iisdem subtilioribus, magis transversis et adhuc magis approximatis ut et colore pedum antennarumque. Caput confertissime sat profunde punctatum. viridi-aeneum aut rubro-cupreum, nitidum, fronte media inter oculos longitudinaliter sat profunde impressa; oculis sat distantibus. Antennae capite cum prothorace vix tertia parte longiores, apicem versus sensim nonnihil dilatatae, rufo-testaceae, apicem versus nigrae, articulis penultimis latitudine paulo longioribus, art. ultimo ovato. Pronotum leviter transversum, prope basin longitudine vix tertia parte latius, apicem versus levissime subrotundatim angustatum, transversim leviter convexum, rubro-cupreum, nitidum, aut viridiaeneum, rubro-cupreo colore resplendens, dense profunde punctatum, nonnihil

rugulosum, longitudinaliter latius impressum, impressione in medio disco subinterrupta, margine basali modice elevato. Scutellum triangulare, rubro-cupreum aut viridi-aeneum, nitidum, sublaevigatum. Elytra pronoto quarta parte latiora et ut in congeneribus proximis sublinearia, subtilius crenatim punctato-striata et subtiliter transversim rugulosa, punctis in striis sat dense impressis, paulo ante apicem subtilissimis obsoletioribusque, striis vero ad apicem usque sat profunde exaratis. Corpus subtus viridi-aeneum, nitidissimum, rubro-cupreo colore plus minusve resplendens. Pedes rufo-testacei, tarsis nigris.

Segmentum sextum abdominis prominens.

186. Strong. festivum: Elongatum, subcylindricum, modice convexum, cyanescenti-purpureum, nitidum, subtus interdum magis viridi-aeneum, elytris purpureo-cupreis, antennis ad maximam partem tarsisque nigris; pronoto transverso, apicem versus perparum angustato, admodum dense distincteque punctato, longitudinaliter obsoletius canaliculato; elytris minus profunde punctatostriatis, punctis ante apicem obsoletis, striis vero ibidem profundius exaratis, interstitiis inter strias subtiliter, sed distincte punctatis.

Longit. 12,5-13 m. m.; Latit. hum. 3,6-4 m. m.
Stenochia auripennis Mannerheim in coll. denominatoris.

Habitat Brasiliam; Mus. Academiae Alexandrinae Helsingforsiensis et Regium Holmiense. Strong. purpurato magnitudine, statura corporis et colore admodum simile, sed differt imprimis pronoto fortius transverso, longitudinaliter canaliculato ut et interstitiis elytrorum distincte punctatis. Caput cyaneum aut cyaneo-cupreum, interdum nonnihil virescens, nitidum, dense et admodum profunde punctatum, fronte impressa; oculis sat distantibus. Antennae capite cum prothorace dimidio circa longiores, apicem versus admodum dilatatae et compressae, nigrae, articulis primis magis violaceis, art. penultimis latitudine paululum longioribus. Pronotum fortius transversum, longitudine plus quam dimidio latius, in medio vix dilatatum et apicem versus perparum angustatum, purpurascenti-cyaneum, nitidum, versus marginem posticum interdum viridi-aeneum, admodum dense distincteque et versus latera paulo profundius punctatum, longitudinaliter obsoletius canaliculatum, angulis anticis obtusis, posticis subrectis, margine basali versus latera paulo altius elevato. Scutellum triangulare, magis viridi-aeneum, dense punctatum. Elytra pronoti basi quinta fortasse parte latiora, ad 3/4 partem totius longitudinis aequilata, modice convexa, purpureo-cuprea, nitida, versus apicem viridi-aeneo colore non

« EdellinenJatka »