Sivut kuvina
PDF
ePub

Nam quocunque modo fervili haud fufficit ipfam
Naturam exprimere ad vivum, fed, vt arbiter Artis,
Seliget ex illa tantum pulcherrima Pictor:

Quodque minus pulchrum, aut mendofum corriget
ipfe

Marte fuo, formae veneres captando fugaces.

Utque manus grandi nil nomine practica di
gnum

Affequitur, purum arcanae quam deficit Artis
Lumen, et in praeceps abitura ut coeca vagatur;
Sic nihil Ars opera manuum privata fupremum
Exequitur, fed languet iners, uti vincta lacertos;
Difpofitumque typum non lingua pinxit Apelles.

Ergo licet tota normam haud poffimus in arte
Ponere, (cum nequeant quae funt pulcherrima dici)
Nitimur haec paucis, fcrutati fumma magiftrae
Dogmata Naturae, Artisque exemplaria prima
Altius intuiti; fic mens habilisque facultas
Indolis excolitur, Geniumque fcientia complet,
Luxuriansque in monftra furor compefcitur Arte,
Eft modus in rebus, funt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit confiftere rectum.
His pofitis, erit optandum Thema nobile, pul-
chrum,

Quodque venuftatum, circa formam atque colorem,
Sponte capax, amplam emeritae mox praebeat Arti
Materiam, retegens aliquid falis et documenti.

Tandem opus aggredior, primoque occurrit in

albo

Disponenda typi concepta potente Minerva
Machina, quae noftris Inventio dicitur oris.

Illa quidem prius ingenuis instructa Sororum
Artibus Aeonidum, et Phoebi fublimior aeftu.

Quaerendasque inter pofituras, luminis, umbrae,
Atque futurorum iam praefentire colorum
Pars erit harmoniam, captando ab utrisque venuftum.

Sit

Dufresnoy.

Dufresnov.

Sit Thematis genuina ac viva expreffio iuxta Textum antiquorum, propriis cum tempore formis.

Nec quod inane, nihil facit ad rem, five vide

tur

Improprium, minimeque urgens, potiora tenebit
Ornamenta operis: Tragicae fed lege fororis,
Summa ubi res agitur, vis fumma requiritur Artis.

Ifta labore gravi, ftudio, monitisque Magiftri
Ardua pars nequit addifci: rariffima namque,
Ni prius aetherẹo rapuit quod ab axe Prometheus
Sit iubar infufum menti cum flamine vitae.
Mortali haud cuivis divina haec munera dantur.
Non uti Daedaleam licet omnibus ire Corinthum.

Aegypto informis quondam pictura reperta,
Graecorum ftudiis et mentis acumine crevit :
Egregiis tandem illuftrata et adulta Magiftris
Naturam vifa eft miro fuperare labore.

Quos inter Graphidos gymnafia prima fuere, Portus Athenarum, Sycion, Rhodos, atque Corinthus,

Difparia inter fe modicum ratione laboris;
Ut patet ex veterum ftatuis, formae atque decoris
Archetypis, queis pofterior nil protulit aetas
Condignum, et non inferius longe arte, modoque,

Mar

Marsy.

Marsy.

Der Abbe' François Marie de Marsy war aus Paris gebürtig, und starb daselbst im J. 1763. Auch er schrieb ein lateinisches Lehrgedicht über die Mahlerei, worin er seinen Vorgänger, den Dufresnoy, zwar nicht an Gründlichkeit und Sachkenntniß, aber desto mehr an glücklicher, geiftvoller Ausführung und poetischem Verdienst übertraf. Sehr viel tragen einzelne Beschreibungen berühmter Gemåhlde zur Bes Tebung des Ganzen bei, wie z. B. die von Raphael's Beseffenen in folgender Stelle. Auch die Anmuth des Ausdrucks und des Versbaues giebt diesem Gedichte noch mehr Werth und Interesse, aus dem die folgende Stelle mit der aus Dus fresnoy's Lehrgedichte ausgezogenen faft gleichen Inhalts, aber von Seiten der Behandlung und Einkleidung ungleich vorzüglicher ist.

PICTVRA; CARMEN; v. 110.

Nafcitur, ut Vates, naturae munere Pictor.
Ne quisquam attrectans calamos, obftante Mi-

nerva,

Audeat ad facros Picturae accedere fontes,
Nifi Deus ex alto nafcenti afflaverit ignes
Aethereos, ni vena fluat pollentibus undis,
Ni penitus menti infideat vis illa creatrix
Atque opifex rerum, quae numinis aemula fummi
Indigefta prius focians elementa colorum,
Et rudibus vitam fuccis, animamque miniftrans
Vertit in effigiem rerum; telaque potenti
Nunc homines fpirare iubet, nuné prata virere,
Ire amnes, frondere ulmos, affurgere montes
Imperat, atque humiles fenfim decrefcere valles.
Nunc etiam inpavidis furgens ad fidera pennis,
Terrenae nil faecis habens, flammantia Mundi
Moenia transgreditur, templumque ingreffa Tonan-

tis

Beisp. Samml. 3. B.

6

Side

[merged small][ocr errors]

Marfy. Siderea magnum Numen speculatur in aula,
Vivaque divini vultus fimulacra reportat.

[ocr errors]

Hac inventa tenus, memorique in mente voluta
Materies. Certo nunc linea ducta tenore
Incipiat primos tela defcribere fulcos.
Aequato campum fpatio partire Tabellae,
Et librata fuis hinc atque hinc corpora fulcris
"Aequalem obtineant, fibi refpondentia, fedem.
In medio, reliquas inter fpectanda figuras,
Contemplantum oculos princeps períona moretur.
Finibus extremis, imaque in parte tabellae
Abiice vulgares, ingloria corpora, formas.
Venarum varios certa compagine nexus,
Suturas graciles, et quae fe plurima paffim
Impediunt noftris inferta ligamina membris,
Peniculo ftudeat Pictor fignare perito:

Imprimis validi fi quando in corpore motus
Inflarunt tumidos aegro molimine nervos.
Sic Raphael iuvenem Stygii, quem faeva tyranni
Vincla premunt, ftimulisque urget ferus hoftis acer-
bis,

Pinxit anhelanti fimilem: contenta rigefcunt
Brachia, corda tument, hinc plurimus extat et illine
Mufculus, ac multo coëuntibus agmine ramis,
Venarum implicitis tollit fe fylva lacertis.
Caetera conveniunt: pellis riget arida, crinis
Horret, hiant oculi, patulo ftant guttura rietu,
Torquentur mifere vultus; clamare putares.

Membra fuo capiti, membris caput, utraque
formae,

Forma fibi quaevis refpondeat, omnibus omnes.
Sed quamvis coëant, pugnent tamen vsque viciffim.
Scilicet oppofitas concors discordia partes
Disiungat focietque fimul: fe mutua frangant
Membra nec impediant; et fe perimentia nunquam
Corpora, pacificum moveant fine caede duellum.

Sint faciles pannis flexus, fit grande volumen,
Sublimes amplique finus, vaga lintea, parci

An.

1

Anfractus: ut flamma, volent; ut lympha, dehi Marfy. fcant

Molliter; ut ferpens, finuofo tramite currant;
Ac teretes palpene tactu leviore figuras.

Sint tabulas fines, ac certo limite totum Includatur opus; vifis nec plura figuris Luminibus mendax fimulet promittere tela.

Gentibus in variis quae fint discrimina cultus,
Quae veftes, quae forma viris, non ultimus efto
Obfervare labor: penitus luftrare memento
Annales populorum, aevi Monumenta vetusti,
Aera, peregrinis excufa Numismata praelis,
Marmoraque, et vivo fpirantia Signa metallo.
Rudera quin etiam caecis defoffa tenebris
Iuverit, et doctas penitus luftrare ruinas.

[ocr errors][merged small]
« EdellinenJatka »