IN SACRAM ANCHORAM PISCATORIS, G. HERBERT.*
QUOD crux nequibat fixa, clavique additi, (Tenere Christum scilicet, ne ascenderet) Tuive Christum dévocans facundia, Ultra loquendi tempus, addit Anchora: Nec hoc abunde est tibi, nisi certæ Anchora Addas Sigillum; nempe symbolum suæ Tibi debet unda et terra certitudinis.
Quondam fessus Amor, loquens amato, Tot et tanta loquens amica, scripsit: Tandem et fessa manus dedit Sigillum.
Suavis erat, qui scripta dolens lacerando recludi, Sanctius in regno magni credebat Amoris (In quo fas nihil est rumpi) donare Sigillum!
Munde, fluas fugiasque licet, nos nostraque fixi; Deridet motus sancta catena tuos.
TO MR. GEORGE HERBERT, SENT HIM WITH ONE OF MY SEALS OF THE ANCHOR AND CHRIST. *
Qui prius assuetus serpentum fasce tabellas Signare (hæc nostræ symbola parva domus) Adscitus domui Domini, patrioque relicto
Stemmate, nanciscor stemmata jure nova. Hinc mihi Crux, primo quæ fronti impressa la-
Finibus extensis, Anchora facta patet ;
Anchora in effigiem Crux tandem desinit ipsam, Anchora fit tandem Crux, tolerata diu : Hoc tamen ut fiat, Christo vegetatur ab ipso Crux, et ab affixo est Anchora facta Jesu. Nec natalitiis penitus serpentibus orbor; Non ita dat Deus, ut auferat ante data. Qua sapiens, dos est; qua terram lambit et ambit, Pestis; at in nostra sit medicina Cruce Serpens, fixa Cruci si sit natura, Crucique A fixo nobis gratia tota fluat.
Omnia cum Crux sint, Crux Anchora fixa, sigillum
Non tam dicendum hoc, quam catechismus erit Mitto, nec exigua, exigua sub imagine, dona, Pignora amicitiæ, et munera, vota, preces : Plura tibi accumulet sanctus cognominis Ille, Regia qui flavo dona sigillat equo.
QUOD arte ausus es hic tua, Poeta, Si auderent hominum Deique juris Consulti veteres sequi æmularierque, O omnes saperemus ad salutem! His sed sunt veteres araneosi; Tam nemo veterum est sequutor, ut tu, Illos quod sequeris, novator audis. Fac tamen quod agis, tuique prima Libri canitie induantur hora: Nam chartis pueritia est neganda; Nascanturque senes, oportet, illi Libri, queis dare vis perennitatem. Priscis ingenium facit laborque Te parem; hos superes, ut et futuros Ex nostra vitiositate sumas,
Qua priscos superamus et futuros.
PARTURIUNT ma Sed quae scripta Transit in Sequ Et Francofurtur Qui liber in plu Si modo sit præ Accedat calamo Involat et veter
Dicat Apollo m Nempe vetustat Nil mirum, med
Hæc nova fata Si veterem faci Ipse pater juve Hei miseris sen Omnes in puer Hoc tibi servas Quo viso, et vi Interea, infirm Libris, et colo Hos inter, qui Non mihi tam
DE LIBRO, CUM MUTUARETUR, IMPRESSO, DOMI A PUERIS FRUSTRATIM LACERATO, ET POST REDDITO MANUSCRIPTO.
DOCTISSIMO AMICISSIMOQUE VIRO d. d. ANDREWS.
PARTURIUNT madido quæ nixu præla, recepta, Sed quæ scripta manu sunt, veneranda magis. Transiit in Sequanam Mœnus: victoris in ædes, Et Francofurtum, te revehente, meat. Qui liber in pluteos blattis cinerique relictos, Si modo sit præli sanguine tinctus, abit, Accedat calamo scriptus, reverenter habetur, Involat et veterum scrinia summa patrum. Dicat Apollo modum; pueros infundere libro Nempe vetustatem canitiemque novo: Nil mirum, medico pueros de semine natos Hæc nova fata libro posse dedisse novo. Si veterem faciunt pueri, qui nuperus, annon Ipse pater juvenem me dabit arte senem ? Hei miseris senibus! nos vertit dura senectus Omnes in pueros, neminem at in juvenem : Hoc tibi servasti præstandum, Antique Dierum, Quo viso, et vivit, et juvenescit Adam. Interea, infirmæ fallamus tædia vitæ, Libris, et cœlorum æmula amicitia :
Hos inter, qui a te mihi redditus iste libellus, Non mihi tam charus, tam meus, ante fuit.
« EdellinenJatka » |