Sivut kuvina
PDF
ePub

Nam sub illis Partes, et maxime Pars rea, quam sæpe sibi provident de Defensionibus utilibus, similiter et Consiliis, quibus alias ipsi carerent. Nec unquam in Judiciis tantum imminet Periculum, quantum parit Processus festinatus. Vidi nempe quondam apud Civitatem Sarum, coram Judice quodam, ad Gaolam ibidem deliberandam cum Clerico suo assignato, Mulierem de Morte Mariti sui infra Annum, de Interfectione ejus, attinctam, similiter et combustam. In quo Casu licuit Judici illi, usque post Annum illum, Arretamentum sive Disrationem Mulieris illius respectuasse. Et post Annum illum vidi unum de Servientibus interfecti illius, coram eodem Justiciario, de Morte ejusdem Magistri sui convictum; qui tunc publice fate. batur ipsummet solum Magistrum suum occidisse, et magistram suam, Uxorem ejus, tunc combustam, innocentem omnino fuisse de Morte ejus; quare ipse tractus et suspensus fuit. Sed tamen omnino, etiam in ipso Mortis Articulo, Mulierem combustam, immunem a Crimine illo fuisse, ipse lugebat. O quale putandum est, ex hoc Facto, Conscientiæ Discrimen et Remorsum evenisse Justiciario illi tam præcipiti, qui potuit Processum illum juste retardâsse? Sæpius proh Dolor, ipse mihi fassus est, quod nunquam in Vita sua Animum ejus de hoc Facto ipse purgaret. Crebro enim in Deliberationibus, Judicia maturescunt; sed in accelerato Processu, nunquam. Quare, Leges Angliæ Essonium admittunt, qualia non faciunt Leges aliæ Mundi universi. Nonne quam utiles sunt Vocationes ad Warrantum? Auxilia de his, ad quos spectat Reversio Tenementorum, qui in Placitum deducunt, et qui habent Evidentias eorundem. Auxilia etiam de Coperticipibus, qui reddent pro Rata si Tenementum Comparticipi allottatum evincatur: Et tamen hæc Dilationes sunt, sicut Tu, Princeps, alias nosti ex Doctrina mea. Et Dilationes his similes Leges aliæ non admittunt, neque Leges Angliæ frivolas et infructuosas permittunt Inducias. Et si quæ in Regno illo Dilationes in Placitis, minus accommodæ, fuerint usitatæ, in omni Parliamento amputari illæ possunt, etiam et omnes Leges aliæ, in Regno illo usitatæ, cum in aliquo claudicaverint, in omni Parliamento poterunt reformari. Quo recte concludi potest, quod omnes Legis Regni illius optimæ sunt, in Actu vel Potentia; quo faciliter in Actum duci poterunt, et in Essentiam realem. Ad quod faciendum, quoties Equitas id poposcerit, singuli Reges ibidem Sacramento astringuntur solemniter præstito Tempore Receptionis Diadematis sui.

CAP. LIV.

PRINCEPS. Leges illas, nedum bonas, sed optimas esse, Cancellarie, ex Prosecutione tua in hoc Dialogo certissime deprehendi. Et si quæ ex eis meliorari deposcant, id certissime fieri posse, Parliamentorum ibidem Formulæ nos erudiunt. Quo, realiter, potentialiterve, Regnum illud semper præstantissimis Legibus gubernatur, nec tuas in hac Concionatione Doctrinas futuris Angliæ Legibus inutiles fore conjicio, dum non delectet regere Legibus, quæ non delectant. Fastidit namque Artificem Ineptio Instrumenti, et Militem ignavum reddit Debilitas Lancia et Mucronis. Sed sicut ad Pugnam animatur Miles, cum nedum sibi prona sint Arma, sed et magis cum in Actibus bellicis ipse sit expertus, dicente Vegetio de re militari, quod Scientia Rei bellica dimicandi Audaciam nutrit. (Quia nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit.) Sic et Rex omnis ad Justitiam animatur, dum Leges, quibus ipsa fiet, nedum justissimas esse agnoscit, sed et earum ille expertus sit Formam et Naturam, quas tantum in Universali, inclusive et in confuso, Principi scire sufficiet, remanente suis Judicibus earum discreta, determinataque Peritia et Scientia altiori. Sic equidem et Scripturarum divinarum Peritiam, ut dicit Vincentius Beluacensis in Libro de Morali Institutione Principum, Omnis Princeps habere deberet; cum dicat Scriptura superius memorato, quod "Vani sunt omnes, in quibus non est Scientia Dei." Et Proverbiorum XVI. scribatur, "Divinatio (id est, divina Sententia, vel Sermo divinus) sit in Labiis Regis," et tunc, "In Judicia non errabit Os ejus.” Non tamen profunde, determinateve intelligere tenetur Princeps Scripturas sacras, ut decet sacræ Theologia Professorem: Sufficit namque ei earum in confuso degustare Sententias, qualiter et Peritiam Legis suæ. Sic et fecerunt Carolus Magnus Ludovicus Filius ejus, et Robertus quondam Rex Franciæ, qui hanc scripsit Sequentiam (Sancti Spiritus adfit nobis Gratia ;) et quam plures alii, ut in XV. Capite Libri prædicti, Vincentius prædictus luculenter docet. Unde et Doctores Legum dicunt, quod "Imperator gerit omnia Jura sua in Scrinio Pectoris sui:" non, quia omnia Jura ipse noscit realiter et in Actu, sed dum Principia eorum ipse percipit, Formam similiter et Naturam, omnia Jura sua ipse intelligere censetur, quæ etiam transformare ille potest,

mutare et cassare; quo in eo potentialiter sunt omnia Jura sua, ut in Adam erat Eva, antequam plasmaretur. Sed quia, Cancellarie, ad Legum Angliæ Disciplinatum mihi jam conspicio sufficienter esse suasum, quod et in hujus Operis Exordio facere promisisti; non te amplius hujus Prætextu sollicitare conabor; sed obnixe deposco, ut in Legis hujus Principiis, ut quondam incepisti, me erudias, docens quodam modo ejus agnoscere Formam et Naturam, quia Lex ista mihi semper peculiaris erit inter cæteras Leges Orbis, inter quas ipsam lucere conspicio, ut Lucifer inter Stellas. Et dum Intentioni tuæ, quæ ad Collationem hanc concitatus es, jam satisfactum esse non ambigo, Tempus postulat et Ratio, ut Nostris Colloquiis Terminum conferamus: reddentes ex eis Laudes Ei et Gratias, qui ea incepit, prosecutus est, et finivit, Alpha et Omega quem dicimus: quem et laudet omnis Spiritus. AMEN.

APPENDIX.

No. I.

In the Pepysian Library belonging to Magdalene College, Cambridge, is a very curious MS. containing notes which were taken of the transactions in the House of Lords at the period of the Revolution by a peer of the Tory party. It is there related that Lord Nottingham had prepared a statement of reasons for the Protest which is entered to the Vote for agreeing with the Commons that the throne was vacant. The party, however, considering that more persons would probably be prevailed upon to sign the Protest if the grounds of it were not expressed, nothing more was entered in the Journals than the names of the dissentients. Lord Nottingham's reasons, in his own hand-writing, were copied by the author of the manuscript, and are as follows:

1. Because though the King can resign his crown by consent of Parliament, yet neither the Parliament nor the whole people of England have authority to depose him without his own. consent; the King being supreme, and therefore there can be no superior to him.

2. Or if the Parliament could depose him, yet the monarchy of England is hereditary by the fundamental constitution of this government, and has been often declared by Parliament to be so.

3. No act of the King alone can abrogate the right of his heirs without Act of Parliament, and therefore the throne cannot be now vacant.

4. The consequence of this vote is that the monarchy is elective; which is contrary to the original constitution of the government, and destructive of it, and the peace and welfare of the nation.

« EdellinenJatka »