Sivut kuvina
PDF
ePub

Serviunt reliquis adolescentiores, quotquot natos non et genue. rint et pepererint.

Si quem è nostris deprehenderint naturæ simplicis, hunc ut pro. digiosum quiddam ostentant : neque secùs admirantur, ac nos partus bicipites, mutilósve, aut absque pudendâ parte natos.

Se demum perfectam prolem naturæ gloriantur: quæ “cảm binas aures, nares, manus, oculos, pedésque binos concesserit absoluto corpori, our minus,” inquiunt, "præstantissimum animalium dupliciter instructum voluerit ? quin et si quis consulat mulierculas prioris ævi sacra suæ Cybeles (pol benè castis ritibus) peragentes, aut veteris Romæ, imò et novæ famosissimos pedicatores, comperiet istos nequiter ambire, quod nobis spontè concessum est."

His se, aliísque fædissimis rationibus, munire solent homines non planè rudes : in quibus, pro corporis formâ, unà cum muliebri astutiâ, virilem sagacitatem observabis.

Jumenta bîc nulla, præter mulas; nec feræ, præter lepores. Piscibus ferè victitat geps tota ; præsertimque testaceis.

CAP. VII.

Amazonia, vel Gynandria *. REVERSURUS per extimam Aphrodysiæ partem, ejusque occidentalem angulum, incidi, prout lares me viales ducebant, in Amazoniam vel Gynandriam; unicum tam imbellis regni præsidium, adversus vicinorum furorem et incursiones.

Quoniam verò præter Locanicos ab adjacentium nemine periculum sibi putant imminere (quippe Frugiona, pacifica gens, ipsas irritare non vult; Moronia non potest, si velit maximè) hinc fit ut præsidiarias urbes Amazonum, in Orientali Loçaniæ vestibulo collocaverint.

Ubi tacere nequeo quantum me spes mea fefellerit : couspecto enim semel virili habitu, nou parùm gestiebat mihi animus ne quicquam sibi suggerens illico, me molestissimas Viraginiæ oras evasisse. Sed illusum externâ incolarum specie docuit eventus : hîc, enim, braccatæ incedunt fæminæ, barbásque prolixas alunt; viri quique stolati et imberbes : qui lanificio strenuè incumbunt domi; dum fæminæ rei rusticæ operam dant, et militari. .

Pepuzia bîc urbs et antiqua et magna sedet: unde fortassis orti olim Pepuziani hæreseos + jamdudum damnati, qui mulieribus imperium et sacerdotium commissum voluerunt.

Non ita Barbari suas mulieres vel Aristotelis I avo tractabant, vel etiamnum tractant imperiosè, ut istic fæminæ viros. Miserebat me certè tantæ servitutis. Nihil induere, satagere, eloqui audent boni

* Anglis, “ Land of Shrews."

Aristot. Palit. 1. c. I.

August. lib. de Hæres.

viri, injussu uxorum: nec quo exire, vel ad necessaria naturæ munia, nec quem contueri aut alloqui, nisi veniâ priùs humillimè ima petratâ.

Id quod hodierno die sanctiùs, quàm olim observatum didici. Cui rei rationem hanc ferunt esse : quòd virorum cordatiores quidam, pertæsi jam serò tam ignavæ turpisque servitutis, consilium inissent statâ quâdam nocte fæminas clanculum adoriendi, secretâque strage gravissimum hoc jugum excutiendi. Quod quidem juxta conjurationem hanc feliciter evenisset, ni meticulosus quidam homuncio, cui subirata conjux ob officii alicujus neglectum verbera minitata est, ut supplicium evaderet, totam consilii rationem sub vesperâ pam tefecisset.

Sedent mulieres, dum viri ministrant : dum expergiscuntur, dormiunt : dum plorant, rixantar et verberant. Albo lapillo dignus est ille dies, cui isti salvà possint cute valedicere. Visus mihi fuissem denuo inter Turcica mancipia versatus, ni me habitùs discrimen turpioris servitii monuisset. Vah, quale spectáculum erat in virili manu, colus ac stamen; in muliebri, pugio baculúsve! Dissimulavi tamen, ut potui, pudorem ; animum studiosè applicans, ut omnia cognoscere possem, nihil pati.

Ši qua clementiore ingenio muliercula mitiùs egerit cum viro, ac remissiùs; statim, uti hîc delatricum plena sunt omnia, defertur ad senatum, læsæque majestatis incusatur. Crimen illi intentant vicinæ, non sine magnâ et animi commotione et contentione vocis. Quòd si res vel levissimis indiciis innotuerit, hoc modo rea plecti solet : vestem cogitur mutare cum viro; sicque amicta, raso capite, prodire in forum : ibi toto die stat in editiore loco, omnium spectatricum convitiis ac cachinnis exposita. Neque vir ipse hanc audaciam feret impunè, qui tantillum sibi à muliere oblatum favorem non modestè recusârit : ubi illa tandem domum redierit, luto, lotio, contumeliis maculatissima, vestem non antè deponit, quàm cruentum ostentaverit baculum, quo viri sui caput validè comminuerit.

Uxori suæ quisquis supervixerit, aut ancillam ducat oportet, datâ priùs observantiæ prioris fide; aut proximæ matri-familias in mancipium cedat: quoniam nemini virorum rebus domesticis quamlibet suis præesse liceat. Dum peregrè proficiscitnr fæmina, vel militiæ causâ, vel negotiationis, vel denique voluptatis, ancillæ aut filiæ mandantur claves, et cum clavibus imperium : cui si ille semel obstrepere ausus fuerit, dat pænam reduci; ni, precibus multis aliisque quibuscunque officiis, silentium vicariæ dominæ impetrârit, conciliârit gratiam.

Rariùs ad ejusdem thori consortium admittuntur viri; quando, ni- . mirum, lubitum est uxorculis : sàpit hoc scilicet, ut illæ qui. dem putant, nimium familiaritatis. Ni, tamen, singulis noctibus antequam incaluerit dominæ lectus è procætone surrexerint, ac nudo pede ascenderint, terque levi manu pultârint fores, summissâque voce obsequium suum officiosiùs obtulerint, postero die vapulent.

Contra morem nostratium, capillos tondent, ungues alunt.
Sunt inter illas, quæ artem gymnasticam et exercent et profiten-

tur: quâ quomodo dentes, ungues, calces bellicosissimè gerant, ostenditur: denique faciem excoriare, oculum eruere, mordere lacertos, aurem perfodere, vellere barbam artificiosiùs, et præceptis docent et exemplis.

Vix crederes quàm illic domi nitent omnia : ubi, tamen, omnia lavant, verrunt, coquunt, parant viri soli: ut hinc satis appareat, viros officia domestica recusare, non quòd ista tractare nequeant, sed quòd se minùs decere putent. Nihil ibi sordidum vidi præter virorum vestimenta; quæ profectò præter modum squalescunt, ut non minùs ipsi se negligant, quàm à fæminis negligantur. Forìs, tamen, et agros et tecta, fæminarum curam, videas incultissima: urbium meenia ita semiruta, et ubi adhuc integra consistunt ita imperitè constructa, ut virorum tutelam desiderare videantur, et fæminarum operam et patrocinium abominari. Dubitas nunc de salute meâ, Lector; sat, scio, solicitus, quâ tandem ratione miser peregrinus è tam periculosâ perditâque regione sit incolumis evasurus. Dicam ingenuè, hoc mihi præstiterunt habitus, ætas, consilium. Nam et habitu incedebam virili; et jam adolescentulo mihi prima lanugo sexum commodè dissimulabat; et, quod accidit mihi peropportunè, istic incidi, quod cui mirum videbitur in tam longinquo orbe, in plurimos mihi de facie quondam notos conterraneos: quorum fretus præceptis monitisque, ut suæ oliin Sibyllæ Trojanus eques *, per paludinosissimas Ploraviæ valles, montésque Tuberoniæ, non sine multis laboribus, molestiis, periculis, in Moroniæ fines lætus hospes perveni.

Sed quid de probis interea feminis fiat, et rogabis, et nimiùm fortasse miraberis.

Infelicem me ratus viatorem, aut ingratum : qui istas vel non convenerim unquam; vel visas notásque, tanto silentio præterierim. Plurimæ quidem illæ sunt, mi homo, dico seriò: sed quæ Eugyniam habitant, partem mihi fateor, non visam ; sed certo rumore cognitam. Quin et prædictis Viraginiæ partibus non paucæ sunt; sed quæ vitam agunt anachoreticam et monasticam, ac proinde montes incolunt præruptos et inaccessos. Huc scilicet, uti ferunt, castissimæ, piissimæ, pulcherrimæ fæminarum ultrò secedunt.

Quisquis ascenderit ac studiosiùs quæritaverit, non poterit non plurimas hujus farinæ reperire. Ipse unam aut alteram conveni; quarum adhuc et formam, et mores, virtutémque stupeo: sed quòd adolescentuli nostrates, si qui huc fortè peregrinentur, ita omnem inveniendi laborem refugiant, curámque rejiciant; hinc fit, ut bonarum fæminarum paucitatem immeritò causentur.

[ocr errors]
[graphic][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« EdellinenJatka »