Sivut kuvina
PDF
ePub

que mavelit hodie vestis genus officiosè percontantur. Tandémque afferunt infiniti penè valoris vestimenta,

"Dant digitis gemmas, dant longa monilia collo *;"

et obsitum margaritis diadema capiti imponunt. Indusiato denique ac patagiato, ubi prandendi tempus institerit, mensam dapalem ac munificam instruunt. Spectaculis, ludis, musicóque concentu, reliquum diei consumunt. Quin et conatur adhuc apparatu magis, si fieri potest, regio. Clauditur autem inscio cœna eodem ipso poculo, quo gravissimus ille sopor pridem inductus est: unde bonus ille rex ephemerus,

"Jam simul expletus dapibus, vinóque sepultus †,"

per posticum effertur foras, habitúque proprio, sed aliquantulum foedatiore in trivio miser exponitur. Ubi cùm ad se redierit, rursum stupet, quis et ubi sit fuerítque pridem: ac, revolvens animo nuperam modòque amissam beatitudinem, ejulat miserè; semet incusans sive inertiæ, quòd Divæ tam præsentis vocem, prout in mandatis habuisse meminit, secundò non auscultaverit; vel ingratitudinis, quòd, tam inopinâ dignitate nimis elatus, donantis munificentiam neglexerit. Cedit ergo lachrymans, quiritánsque ; et id unum in ore habet animóque, "Fuimus Troës.' Hortatur reliquos, ut pergant, seque præbeant Divæ morigeros; omnium se mortalium fuisse pridem felicissimum, suâ solius culpâ excidisse: unde alii, auspicatiora sibi omnia pollicentes, magis adhuc proritantur.

[ocr errors]

CAP. VIII.

Pia Moronia ‡.

AB occidente, Moroniam Felicem ac Fatuam claudit Pia: regio quidem suopte ingenio satis ferax ac elegans; maximè tamen squallens incuriâ dominorum. Nam ubi duas in partes tribui solet, Credulium et Doxiam §, priorem longèque ampliorem qui colunt, ita toti ritus quosdam putidos ac ridiculos sapiunt, ut suorum om nium curam abjicere, Deo dignum opus existiment.

Villæ hic et optimæ et frequentissimæ sunt: Lipsanium, Maravilla; nec dissita procul Crocetta, Rodillia, Bascia.

Ulterior pars ferè sola, quæque vix novit colonum. Hujus pagi Ceniza, D'ay uno, Gymnopodilla, Fovetta, fortassis ob situm parùm

* Ovid. Metam. 10. Plaut. Epid. Superstitiosorum.

[blocks in formation]

Quotquot religiosè insaniunt, vel superstitione laborant, vel novis ac hæreticis opinionibus. Hinc Morpiæ duo comitatus.

salubrem, ferè derelicti sunt nisi quòd semel in anno, sancta quâ– dam die Veneris, ab omnibus Moronis Pits invisantur.

Non tacendum hîc est in Monte Bagnacavallino Ptochæum, in toto orbe maximum ac luculentissimum, "Hospidale di Pazzi Incurabili," impensis regionis totius, et extructum et sustentatum; cujus præfectus hodie Garzonius est, vir sanè integer ac solicitus, qui in classes quasdam pulchrè distinxit hujus ordinis universos. Nulla Moroniæ pars est, quæ non colonias huc aliquot impotentiorum emiserit.

Sanè, præter cœnobiola, quorum hic numerus est, nec plures villas esse crediderim, nil præter sordidissima tuguriola, quale Westphalum illud Lipsii hospitium, cernes.

Nemo hîc lacertam terræ possidet: omnes, enim, se Cœnobitis Morosophis mancipârunt, agrósque paternos aris focísque divorum consecrârunt.

Verbo dicam, quatuor hîc ædium genera conspexi: Templa, Coenobia, Proseuchas vel alxodoxia, Tuguriola; nam, præter religiosos, vel mendicant omnes vel serviunt.

Religioni cuidam devotissimi omnes sunt: quid, tamen, cuíve Deo credant, nescire profitentur; negligunt disquirere. Sat illis est, majorum vestigia sequi, et sanctorum olim sedes occupare.

Etiam incessu gaudent cruciplici: sic enim pedes promovent, ut alter alteri è transverso positus crucis formam referat. Eodemque more brachia, dolentium gestu, implicata gerunt.

Templa, quidem, habent cultissima: in agris, tamen, cuivis lapidi ac ligno supplices prosternuntur; globulósque ligneos et succineos agitant.

Non tot istic capita, quot divi. Paucos, præ istis, annumeravit Varro veteribus Romanis: qui ferè omnes lapidei, liguei, farinacei; non desunt, tamen, qui equos, sues, canes in hoc albo reponant. Novos indies creant sibi deos; aliquando etiam, uno die, in uno templo, ducentos.

Quod ab Egyptiis olim factitatum legimus, hîc ubique comperimus; superstitum ædes negligi, honestari funus ac monumenta Novimus 800 libras certæ uni non maximo funeri in

mortuorum.

sumptas t.

Hic ego me supultum volo: caveóque testamento istuc delatum curent heredes; comitésque mihi adjungi cupio, quotquot peregrinationem hanc meam vel damnant, vel plus æquo mirantur, vel sibi posthac imitandam proposuerint.

Nam, præter tædas, incensationes per circuitum, oscula, campanularum sonum, aspersiones, quæ animæ pridem exautoratæ non parùm prodesse putantur; parafrenariis duobus illud ex lege loci incumbit, ut, duobus flabellis ex serico nigro, insignibus mortui depicto, muscas à cadavere arceant; etiamsi tempus hyemale sit ‡, quando muscæ omnes non minùs cadavere servato mortuæ jacent.

* " "Hospidale di Pazzi Incurabili." à Thomâ Garzonio de Bagnacavallo scriptum parùm feliciter.

Tot solent insumi sepulturæ cujusque Cardinalis. Lib. Sacr. Cæremon. i.
Ipsa verba sunt Lib. primi Sacr. Cærem, in Exeq. Cardin.

Nihil tractant non exorcizatum priùs; aquam, oleum, salem, ceram, balsamum, gladium militarem. Rosæ aureæ, magnà cum solennitate, benedicunt. Baptizant vexilla et campanulas.

Sed, quod quis magis stupeat, in Urbe Maravillâ, certum est lapides audire, lachrymari, ridere, pedem porrigere ac retrahere, sanare morbos, sanguinem emittere, ac nihil non quotidie præstare, quod à quoquam vel hominum, vel Semonum, vel Dæmonum, fieri possit.

SECT. 2.

Doria: altera Moronia Pia Provincia *.

DOXIA, pars altera, varietatis plurimum ostentat, elegantiæ parum. Nulla hic villa, nulla domus, ad alterius formam construitur: singulæ novam, quamque fieri potest à reliquis discrepantem, adfectant.

Nusquam plura vidi, minúsque obliterata vetustatis monumenta. Chronia hic villa est; Septémque Pyramides, dirutæ aliquantulum, à Saturnianis olim erectæ, in memoriam Septem Angelorum, quos, præter Dei conscientiam, mundum credebant fabricâsse +.

Dein Abraxia Urbs, Basilidianorum quondam sedes: quæ, veterum decreto, ex ædibus constabat 365, nec fas est vel unam prioribus adjicere, aut verò unam demoliri 1.

Nec abhinc multùm Pagus Borboriticus § statuas ostentat triginta, ævo semesas, dextris quidem conjunctas: octo, tamen, reliquis majores; saxa Hebræis characteribus inscripta.

Quin et hîc desertum paulò sylvosius est, in quo Elcesaitas vel Ebioneos ¶ diu ferunt vixisse: rudera quædam aræ vetustæ adhuc remanent, in quâ coacti sacra fecerunt diis ethnicorum. A sinistrâ tumuli cernuntur Heracleonitici, oleo balsamóque etiam num madidi **. A dextrâ Vallis Ophitica, ubi sacri colubri spelunca, et altare quod toties incantationibus evocatus ascendisse fertur ††. Etiam subterranea Caianorum domunculæ patent hîc peregrinis; inferno, ut creditur, proximæ; in quibus Caini fustis Judæque capistrum sanctiùs asservantur.

* Terra Stultorum Hæreticorum.

† Saturniani docebant septem Angelos fecisse cælum, præter Dei conscientiam. August.

Basilidiani cælos 365 esse: secundum numerum literarum nominis Beatas. Gnostici sic dicti sunt, quasi cœnosi, ob insignem in suis mysteriis turpitudinem: Etiam Carpocratiani sic dicti; Iren. 1. i. c. 24.

Valentini Acones 30. Bulos vay &c. è quibus primogenita octonatio (verbis Irenæi) præcipua erat, et origo reliquarum. Hi voculis Hebræis in suis sacris plerunque utebantur. Ibidem Irenæus.

lidem Epiphanio. Hi (ut Eusebius) fidem in persecutione negandam, et in

corde servandam docent.

** Novo modo morientes redimere videbantur oleo, balsamo, aquâ, et invocationibus Hebræis.

++ Ophita Christum colubrum deceptorem fuisse; nutriunt colubrum, qui, incantante sacerdote, egreditur, lambit oblationes, regreditur.

Ad ripam Hygri Lacûs, ferreà catenâ palo afligitur Severianorum Patera; quâ illi homines, quondam abstemii, aquam excipere solebant.

Ibidémque angustissima Tacianorum † cubilia, mensæ minores; sparsímique jacent Montanistarum funesta placenta 1, Valesiorum pumicei testiculi §, Manichæorum agri longè spinosissimi ||, Psallianorum cellulæ precatoria, Patricianorum cruces **, utriculi Ascitarum ++, Pattalorinchitarum statuæ ‡‡ Harpocraticæ, Aquariorum cyathi §§, et quotquot fuerunt veterum hæresewm monu

menta.

Nihil tamen ita splendidum vidit seculum illud prius, ac Rhetorianum Palatium, ad omnium planè ædium exemplar ita ædificatum, ut suam interea formam videatur sibi propriam retinere.

Manent denique adhuc casta Abelianorum monia ¶¶, quæ prolem adoptatitiam ac alieni patris generosa insignia, sanctásque reliquias palam ostentant.

Hic non ita pridem fundamenta novæ urbis jecerunt parùm auspicato fanatici errones, quos Erriconicolaitas et Georgo-Davidicos vocant ***.

Quin et exules quidam Virginenses duraturam hîc rempublicam perperam meditantur.

Liceat mihi monere orbis universi dominos, reges, imperatores, modò suæ paci ac ipsorum saluti probè consultum velint, hæreticos omnes pacis publicæ juratos hostes ac perturbatores huc relegent.

Severiani non bibebant vinum, quod de Satanâ et terrâ germinâsse dicunt. August. lib. de Hæresibus.

Taciani nuptias damnabant æquè ac fornicationes: ergo lectis non magnis utebantur; mensis verò minoribus, quòd carnibus non vescebantur. Ibid.

Illi de sanguine anniculi infantis, punctionum vulneribus extracto, conficiunt panem; sanguinem hunc farinæ miscentes. Ibid.

§ Vales. se castrabant et hospites, rem se Deo gratam fecisse sperantes. Manich. inter alia absurdiss. plantas sentire et dolere putabant: agrum erge spinis purgare nefas illis videbatur.

Hi Euchitæ etiam dicti sunt: nunquam non orabant, ut his qui hoc de illis audiunt (inq. Aug.) incredibile videatur.

Patric. carnem suam non à Deo, sed Diabolo conditam putârunt; quam ergo sic oderunt, ut quidam sibi mortem intulerint.

++ Ascitæ utres se novos, vino novo repletos, dicebant: utrem circumibant bacchantes.

# Dictià {Tlacos per palum digitum significantes; qui labiis et naribus opρίγχος ponunt digitos, atque ita student silentio. Augustinus δακτυλοριγχιτας appellare mavult.

§§ Aquam offerebant in poculo sacramenti.

Rhetorius, ut notat Philastr., quod tamen Augustino incredibile videtur, affirmabat omnes hæreticos rectè ambulare et vera dicere.

¶¶ Abeliani non miscebantur uxoribus; nec, tamen, sine uxoribus vivere illis licebat: adoptarunt, ergo, filios aliorum; generantibus circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem hæreditatis aliena dantibus libenter. August. loc. citato. *** Henricus Nicolaus et Georgius David, fundatores turpissimæ illius Anabaptistarum sectæ, quam alii Libertinam, nos "The Family of Love," indigi:

tamus.

ttt Brunista quidem Angli in Virginiam relegati.

CAP. IX.

Status Politia Moronica.

URBIUM quidem singularum regimen medium est inter aristocraticum et democraticum. Eligit sibi populus, quem mavult senatorum numerum: qui neque annuum gerunt, neque perpetuum magistratum; sed, pro eligentis plebeculæ arbitrio, præsunt præsidéntque. Si quem habeant nimiæ fortassis prudentiæ suspectum, hunc statim ostracismo severiore è suis finibus ejiciunt.

Provinciæ autem omnes, nomine saltem tenus, unum agnoscunt principem, tunc temporis Il Buffonio Ottimo Massimo. Palatium illi in Felici Moronià, prope Piam, Papagallium*. Is, medius inter imperatorem et sacerdotem, mitrâ simul et diademate sedet insignis. Pro sceptro clavis illi præfertur, cum gladio; clarum emblema divitiarum et potestatis. Clavis enim docet omnes Moroniæ thesauros illi patescere: gladius, pro libito se aliena diripere, sua defensare posse. Adventanti cuique pollicem dextri pedis exosculandum porrigit: quem morem diu ferunt invaluisse; natum inde primitus, quod quidam ex antiquis regibus chiragrâ laboraverint. Non nascitur ille, quidem, sed eligitur: nec tamen ante decrepitam ætatein, ne nimis diuturno imperio populum, novitatis studiosissimum, oneraret. Sed et ante capellam S. Sapæ, sedes sunt duæ porphyreticæ, quibus insideat oportet eligendus, ut in stercorariâ examen suæ virilitatis subiturus +. Humeris suorum effertur vulgò; non equo, aut mulo: ut significet se tantum aliis regibus præstare, quantum homines jumentis: sempérque sub baldachino proficiscitur. Sed ejusmodi sunt ista, quæ possunt ab alio usurpari: quædam vendicat sibi propria, nec cui principum totius orbis communicanda. Nulla enim vectigalia unquam exigit à suis; sed quicquid ipsi sponte obtulerint, gratâ manu excipit, largâ depromit. Nihil unquam decernit, cui vel unus aliquis procerum refragetur. Leges multas condit, nullas exequitur; nec quid sancit diu duraturum: si qua lex duas senserit hyemes, obsolescit. Vel suos vernas familiariùs salutat, mensâque ipsâ dignatur: etiam, ubi lubet, et ipsis magnatibus anteponit. Parasitis suis quidlibet potestatem facit audendi, vel legem quamlibet violandi, vel cudendi monetam, suâque effigie et nomine suo inscribendi. Plura hîc æquè facile observâssem, ni ab aulicâ vitâ natura mihi semper abhorruisset.

Camera Papagalli, locus in quo Pontifex eligitur. lib. Cæremon.
+ Ipsissima verba authoris Sacrarum Cærem. in consecratione Pontif.

[ocr errors]
« EdellinenJatka »