Sivut kuvina
PDF
ePub

Vida.

Agglomerant, caeco donec fe carcere claudant
Sponte fua: tanta eft edendi gloria fili.

Mox autem claufae interius circum undique
lecta

Stamina condenfant, teretisque ovi inftar opus fit. Nullae operum immunes: eft omnes cernere paffim

Noctes atque dies niti praeftante labore,

Et quafi de palma fummas contendere vires.
Afpicias quasdam obfcuro iam carcere claufas ;
Aft aliae, velut in nebula, fumoque nigranti
Nunc etiam apparent properantes intus, et omnes
Fas oculis fpectare vias, variumque laborem.
Quin et nonnullae paribus communia curis
Affociant opera, et nebula clauduntur eadem.
Quaedam adeo (vifu miferabile!) faepe repertae,
Dum tendunt fuperare alias, inftantque labori,
Vitam, opere in medio claufae, fub nocte de-
diffe,

Ante diem, ah miferae! iacuit labor interruptus.
Parva mora eft tamen: ut fe aliae inclufere la-
tebris,

Extremoque manum fummam impofuere labori,
Exhauftae intereunt omnes, terrasque relinquunt.
Ite, animae egregiae, fortunataeque laborum
Ultro in fata alacres: vobis nempe altera fato
Corpora debentur; vobis miferata priorem
Eripiet formam Venus, atque ad dulcia reddet
Lumina, et aereas rurfum revocabit in auras.

Prima Venus docuit bombycem in tecta re-
ferre

Eductam filvis, atque hanc impendere curam.
Ante homines nati, durum genus, ilice rupta,
In filvis nudi degebant more ferarum :

Necdum ullus lini, necdum ullus velleris ufus.
Verum dura hiemis pellebant frigora, noctisque
Humorum, fruticum fe frondibus involventes,
Et liquidos imbres vitabant arbore tecti,
Per noctemque cavis latitabant rupibus hirti.

Hic illic mifti latos impune per agros
Cum nudis nudi iuvenes errare puellis.
Aft ubi crefcenti paulatim cognitus orbi
Irrepfit pudor, exuviis coepere ferarum,
Aut tergo bovis, aut villofi pelle leonis
Se tegere, et coriis involvere mollibus artus.
Ipfi etiam nudi degebant aethere in alto
Coelicolae, coelique nurus difcrimine nullo.
Prima Deûm Pallas docuit committere campa
Enodis lini fegetem, et tondere bibentem
Lanigeram, ac tenui telas intendere filo.
Illa quidem primum vario fe ornavit amictu
Egregiam piato pallam circumdata limbo:
Mox alias etiam texit ditiffima divas.

Nec mora, deinde novam oftendit mortalibus ar.

tem.

Tantum nuda Venus moerebat muneris expers
Egregii, ob formam textrici invifa Minervae;
Atque, irrifa diu, fuper Idalium frondofum
Se natosque fuos in filvis condidit atris.
Cui poft optanti Fors et Deus attulit olim
Auxilium: nam Peliacis te in montibus altis,
Phyllira, Nympharum pulcherrima montanarum
Saturnus captus forma et florentibus annis,
Viderat errantemque, et gramina certa legentem,
Ah! quoties precibus Nympham Deus afpernan-

tem

Tentavit fupplex, ingrataque munera verbis
Addidit! ah, quoties nimbofis montibus errans,
Matutinus iter tulit, et monftravit in agris
Praefentes morbis herbas, ufumque medendi!
Illa averfa Deum femper fugiebat amantem.
Quid faceret? Venerem fupplex adit ipfe, rogat-

que

Auxilium, et meriti promittit praemia tanti.
Diva monet, durae fruftra praecordia Nymphae
Tentari, nulli pectus penetrabile amori,
Nec precibus, nec muneribus mutarier ullis;
Fallendamque dolis tantum furtisque domandam.
Ergo fe in faciem fubito transformet equinam

[merged small][ocr errors][merged small]

Vida.

Vida.

Imperat, et pafcat qua gramina fueverat illa
Quaerere, ut ignaram furto aggrediatur opertus.
Nec mora praeceptis: hinnitu Pelion altum
Claufus equo, Deus implevit, votoque potitus
Vi tenuit fruftra pugnantem, et multa recufantem.
Exin promeritae Veneri, pro munere magno,
Semina claufa dedit niveo tenuiffima linteo,
Et, meriti memor, his, inquit, pulcherrima texes
Diva tibi infignes tunicas, nihil indiga lanae,
Aut lini, quae dona negat tibi iniqua Minerva.
Hinc praecepta dedit, divinam et prodidit artem,
Quam primus, nati fugeret cum protinus iras,
Deprendit folis meditando in montibus olim.
Infuper admonuit, venturi praefcius aevi,
Quondam aliquos, fed enim multo poft, affore va
tes,

Qui totum canerent praeclara inventa per orbem,
Gratum opus Aufoniis, dum volvent fila, puellis.

III.

Vida.

SCACCHIA, LVDVS: v. I-186.

Ludimus effigiem belli, fimulataque veris
Praelia, buxo acies fictas, et ludicra regna:
Ut gemini inter fe reges, albusque nigerque,
Pro laude oppofiti, certent bicoloribus armis.
Dicite, Seriades Nymphae, certamina tanta,
Carminibus prorfus vatum illibata priorum.
Nulla via eft: tamen ire iuvat, quo me rapit ar
dor,

Inviaque audaci propero tentare iuventa.
Vos per inacceffas rupes, et inhofpita euntem
Saxa, Deae, regite; ac fecretum oftendite callem.
Vos huius ludi in primis meminisse necesse est:
Vos primae ftudia haec Italis monftratis in oris,
Scacchidis egregiae monimentum infigne fororis.

Iuppiter Aethiopum fedes, et Memnonis

arva

Iverat, Oceani menfas dignatus amici,
Qui fibi tum optatis iunxit Tellurem Hymenaeis.
Affuit una omnis fuperûm chorus: omnia festo
Aequoris immenfi refonabant litora plaufu.

Ut dapibus compreffa fames, meníaeque remotae,
Quo fuperum mentes ludo mulceret inani,
Oceanus tabulam afferri iubet interpictam.
Sexaginta infunt et quatuor ordine fedes
Octono; parte ex omni, via limite quadrat
Ordinibus paribus; nec non forma omnibus una
Sedibus, aequale et fpatium, fed non color unus:
Alternant femper variae, fubeuntque viciffim
Albentes nigris: teftudo picta fuperne
Qualia devexo geftat difcrimina tergo.
Tum fuperis tacite fecum mirantibus inquit :
Marti aptam fedem, ludicraque caftra videtis;
Hoe campo adverfas acies fpe&tare licebit

[blocks in formation]

Vida.

Oppofitis fignis belli fimulacra ciere;

Quae quondam fub aquis gaudent spectacla tueri
Nereides, vaftique omnis gens accola ponti;

Si quando placidum mare, et humida regna quie

runt.

En vero fimulata adfunt qui praelia ludant.

Sic ait, et verfa in tabulam depromfit ab

urna

Arte laboratam buxum, fimulataque noftris
Corpora, torno acies fictas, albasque nigrasque,
Agmina bina pari numeroque, et viribus aequis,
Bis nivea cum vefte octo, totidemque nigranti.
Ut variae facies, pariter funt et fua cuique
Nomina, diverfum munus, non aequa poteftas.
Illic et reges paribus capita alta coronis,
Et regum pariter nuptas in bella paratas
Cernere erat: funt qui pedibus certamina inire
Sueti; funt et equis qui malint, quique fagittis;
Nec deeft, quae ferat armatas in praelia turres,
Bellua; utrinque Indos credas fpectare elephantes.

Iamque aciem in verfum ftatuunt, ftru&taeque

cohortes

Procedunt campo, caftrisque locantur utrisque.
Linea principio fublimes ultima reges

Parte utraque capit, quartis in fedibus ambos
Tractu eodem adverfos inter fe; fex tamen aequis
In medio fedes fpatiis hinc inde relictae:
Sede albus fefe nigra tenet, ater in alba.
Proxima reginas capit orbita: regibus ambae
Haerent, quaeque fuo, dextrum latus altera lae.

vum

Altera lege datis tangunt ftationibus; atrumque
Atra tenet campum, fpatio ftat candida in albo,
Et proprium fervant prima ftatione colorem.
Inde fagittiferi iuvenes de gente nigranti
Stant gemini, totidem pariter candore nivali;
Nomen Areiphilos Graii fecere vocantes,
Quod Marti ante alios cari fera bella laceffant.

Con

« EdellinenJatka »